<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:196-198</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:196-198</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="196" subtype="section"><p><reg>quam</reg> captiosum esse populo, quod scriptum esset<note>esset <hi rend="italics">Ernesti</hi>: esse <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> neglegi 
et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum
scripta simplicium hominum pervertere? </p></div><div type="textpart" n="197" subtype="section"><p><reg>quam</reg> ille multa 
de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat<note>qui ... defenderat <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>?
quam omnino multa de conservando iure civili? Quae
quidem omnia cum perite et scienter item<note>item <hi rend="italics">M. Haupt</hi>: tum ita <hi rend="italics">L</hi>: tum [ita]
<hi rend="italics">Friedrich</hi>: sumpta <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> breviter et
presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in
populo qui aut exspectaret aut<note>aut exspectaret aut <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note> fieri posse quicquam melius
putaret? <milestone n="53" unit="chapter"/>
                  <reg>at</reg> vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum repperisset ob eamque
rem aedificare navem concupivisset, exorsus est, similiter
Scaevolam ex uno scalmo captionis centumvirale iudicium

<pb n="p.1057"/>

hereditatis effecisse: hoc ille initio, consecutis<note>hoc in illo initio consecutus <hi rend="italics">L</hi> (consecutis <hi rend="italics">codd. det.</hi>): hocce ille
initio, consecutis <hi rend="italics">Stangl</hi>: hoc ille initio ... animos[que]... aderant
et <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> multis eiusdem generis sententiis, delectavit animosque omnium qui
aderant in hilaritatem a severitate traduxit; quod est unum
ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. Deinde hoc
voluisse eum, qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo 
modo filius non esset, qui in suam tutelam veniret<note>veniret <hi rend="italics">C</hi>: venisset <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note>, sive non
natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset; ita scribere
plerosque et id valere et valuisse semper. Haec et multa
eius modi dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris
officiis alterum. </p></div><div type="textpart" n="198" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> aequum bonum testamentorum 
sententias voluntatesque tutatus est: quanta esset in verbis
captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates; quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de
illius sententia. Haec cum graviter tum ab<note>tum ab <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
cum ab <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> exemplis copiose, 
tum varie, tum etiam ridicule et facete<note>facete <hi rend="italics">vulg.</hi>: facile <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> explicans eam admirationem adsensionemque commovit, dixisse ut contra nemo
videretur;—hoc erat oratoris officium partitione tertium,
genere maximum. Hic ille de populo iudex, qui separatim
alterum admiratus esset, idem audito altero iudicium suum 
contemneret; at vero intellegens et doctus audiens Scaevolam sentiret esse quoddam uberius dicendi genus et ornatius.
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio
vulgi discreparet. <milestone n="54" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>