<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:192-195</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:192-195</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="192" subtype="section"><p><reg>quid</reg> tu, Brute, posses, si te ut<note>possesne, si tu <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
posses nisi tu <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
Curionem quondam contio reliquisset? Ego vero, inquit
ille, ut me tibi indicem, in eis etiam causis, in quibus omnis
res nobis cum iudicibus est, non cum populo, tamen si a
corona relictus sim, non queam dicere. Ita se, inquam, res 
habet. Vt, si tibiae inflatae non referant sonum, abiciendas

<pb n="p.1056"/>

eas sibi tibicen putet, sic oratori populi aures tamquam tibiae
sunt; eae si inflatum non recipiunt—aut si auditor omnino
tamquam equus non facit, agitandi finis faciendus est. <milestone n="52" unit="chapter"/>
                  <milestone n="193" unit="chapter"/>
                  <reg>hoc</reg> 
tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam a malo<note>a malo <hi rend="italics">vulg.</hi>: malo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> delectatur<note>delectetur <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note>, eo est contentus; esse melius
non sentit, illud quod est, qualecumque est, probat. Tenet
enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec
res ulla plus apud animos hominum quam ordo et ornatus
orationis valet. </p></div><div type="textpart" n="194" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re quis ex populo, cum Q. Scaevolam 
pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante
dixi, quicquam politius aut elegantius aut omnino melius
aut exspectaret aut posse fieri<note>posse fieri <hi rend="italics">C</hi>: 
fieri posse <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note> putaret? </p></div><div type="textpart" n="195" subtype="section"><p><reg>cum</reg> is hoc probare 
vellet, M'. Curium, cum ita heres institutus esset, 'si pupillus
ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset,' pupillo
non nato heredem esse non posse: quid ille non dixit de
testamentorum iure? de antiquis formulis? quem ad modum
scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur?
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>