<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:189-191</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:189-191</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="189" subtype="section"><p><reg>cum</reg> multi 
essent oratores in vario genere dicendi, quis umquam ex his

<pb n="p.1055"/>

excellere iudicatus est vulgi iudicio qui non idem a doctis
probaretur? Quando autem dubium fuisset<note>fuisset <hi rend="italics">L</hi>: fuit <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> apud patres
nostros eligendi cui patroni daretur optio quin aut Antonium
optaret aut Crassum? Aderant<note>At erant <hi rend="italics">maluit Ernesti</hi>
                  </note> multi alii; tamen utrum de
his potius dubitasset aliquis, quin alterum nemo. Quid, 
adulescentibus nobis cum esset Cotta et Hortensius, num
quis, cui<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quidem eligendi potestas esset, quemquam his
anteponebat? <milestone n="51" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="190" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: Quid tu, inquit, quaeris alios?
de te ipso nonne quid optarent rei, quid ipse Hortensius
iudicaret videbamus? qui cum partiretur tecum causas,—
saepe enim interfui—perorandi locum, ubi plurimum pollet
oratio, semper tibi relinquebat. Faciebat ille quidem, inquam, et mihi benevolentia, credo, ductus tribuebat omnia.
Sed ego quae de me populi sit opinio nescio; de reliquis
hoc adfirmo, qui vulgi opinione disertissimi habiti sint, 
eosdem intellegentium quoque iudicio fuisse probatissimos.
</p></div><div type="textpart" n="191" subtype="section"><p><reg>nec</reg> enim posset idem Demosthenes dicere quod dixisse
Antimachum clarum poetam ferunt: qui cum convocatis
auditoribus legeret eis magnum illud quod novistis volumen
suum et eum legentem omnes praeter Platonem reliquissent, Legam, inquit, nihilo minus: Plato enim mihi unus
instar est centum milium<note>centum milium <hi rend="italics">Camerarius</hi>: omnium m.
ilium <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. Et recte; poema enim reconditum paucorum adprobationem, oratio popularis adsensum
vulgi debet movere<note>movere <hi rend="italics">BM2</hi>: moveri <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>. At si eundem hunc Platonem unum
auditorem haberet Demosthenes, cum esset relictus a ceteris, 
verbum facere non posset. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>