<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:177-187</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:177-187</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="177" subtype="section"><p><reg>festivitate</reg> igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et
superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque
fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt eius 
aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis
lenitas eius non sine nervis perspici potest. </p></div><div type="textpart" n="178" subtype="section"><p><reg>eius</reg> aequalis
P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto—tam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in
senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; sed in 
causis publicis nihil, <hi rend="italics">in</hi> privatis<note>in privatis
<hi rend="italics">vulg.</hi>: privatis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> satis veterator videbatur.
Erat<note>erat <hi rend="italics">vulg.</hi>: erant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et
iuris peritus; nam Ofella<note>Ofella <hi rend="italics">Victor
Pisanus</hi>: a filia <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> contionibus aptior quam iudiciis.

<pb n="p.1052"/>

Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis
orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multum<note>multum <hi rend="italics">L</hi>: multus <hi rend="italics">vulg.</hi>: multarum <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note>
erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et
paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario
versutus et praeterea nec indoctus et magna cum<note>magna cum
<hi rend="italics">L</hi>: magna cum ... tum <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> iuris civilis
intellegentia. </p></div><div type="textpart" n="179" subtype="section"><p><reg>cuius</reg> auditor P. Orbius meus fere aequalis 
in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non
inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad
summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et
bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus
frater eius M. Vergilius<note>Virgilius <hi rend="italics">F</hi>
                  </note>, qui tribunus plebis L. Sullae<note>Sullae <hi rend="italics">F2</hi>: Syllae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> imperatori diem dixit. Eius conlega P. Magius in dicendo
paulo tamen copiosior. </p></div><div type="textpart" n="180" subtype="section"><p><reg>sed</reg> omnium oratorum sive rabularum, qui et plane indocti et inurbani<note>et inurbani <hi rend="italics">codd. det.</hi>: aut inurbani <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aut rustici etiam
fuerunt, quos quidem ego cognoverim, solutissimum in
dicendo et acutissimum iudico nostri ordinis Q. Sertorium,
equestris C. Gargonium. Fuit etiam facilis et expeditus ad
dicendum et vitae splendore multo et ingenio sane probabili T. Iunius L. F. tribunicius, quo accusante P. Sextius
praetor designatus damnatus est ambitus; is processisset
honoribus longius, nisi semper infirma atque etiam aegra
valetudine fuisset.</p><p><milestone n="49" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="181" subtype="section"><p><reg>atque</reg> ego praeclare intellego me in eorum commemoratione versari qui nec habiti sint oratores neque fuerint<note>sint ... fuerint <hi rend="italics">C</hi>: sunt ... fuerunt <hi rend="italics">H</hi>
                  </note>, praeteririque a me aliquot ex veteribus commemoratione aut
laude dignos. Sed hoc quidem ignoratione; quid enim est
superioris aetatis quod scribi possit<note>sciri possit <hi rend="italics">maluit</hi>
                     <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> de eis, de quibus nulla
monumenta loquuntur nec aliorum nec ipsorum? de his
autem, quos ipsi vidimus, neminem fere praetermittemus<note>praetermittemus <hi rend="italics">Bake</hi>: praetermittimus <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>

                  <pb n="p.1053"/>

[eorum<note>eorum ... vidimus <hi rend="italics">secl.
Kayser</hi>
                  </note> quos aliquando dicentis vidimus<note>vidimus <hi rend="italics">L</hi>: audivimus <hi rend="italics">Ruhnken</hi>
                  </note>]. </p></div><div type="textpart" n="182" subtype="section"><p><reg>volo</reg> enim sciri<note>sciri <hi rend="italics">codd. det.</hi>: scire <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>
in tanta et tam vetere re publica maximis praemiis eloquentiae propositis omnis cupisse dicere, non plurimos ausos
esse, potuisse paucos. Ego tamen ita de uno quoque
dicam ut intellegi possit quem existimem clamatorem, 
quem oratorem fuisse. Isdem fere temporibus aetate inferiores paulo quam Iulius, sed aequales propemodum
fuerunt C. Cotta P. Sulpicius Q. Varius Cn. Pomponius
C. Curio L. Fufius M. Drusus P. Antistius; nec ulla aetate
uberior oratorum fetus fuit. </p></div><div type="textpart" n="183" subtype="section"><p><reg>ex</reg> his Cotta et Sulpicius cum 
meo iudicio tum omnium facile primas tulerunt. Hic Atticus: Quo modo istuc dicis, inquit, cum tuo iudicio turn
omnium? Semperne in oratore probando aut improbando
vulgi iudicium cum intellegentium iudicio congruit? An
alii probantur <hi rend="italics">a</hi> multitudine<note>a mult. <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>, alii autem ab eis<note>ab eis
<hi rend="italics">codd. det.</hi>: ab his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> qui intellegunt? Recte requiris,'inquam, Attice; sed audies ex me
fortasse quod non omnes probent. </p></div><div type="textpart" n="184" subtype="section"><p><reg>an</reg> tu, inquit, id laboras,
si huic<note>laboras, si huic <hi rend="italics">Manutius</hi>: laborasse huic <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> modo Bruto probaturus es? Plane, inquam, Attice,
disputationem hanc de oratore probando aut improbando<note>de... improbando <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>
multo malim tibi et Bruto placere, eloquentiam autem 
meam populo probari velim. Etenim necesse est, qui ita
dicat, ut a multitudine probetur, eundem doctis probari.
Nam quid in dicendo rectum sit aut pravum ego iudicabo,
si modo is sum qui id possim aut sciam iudicare; qualis
vero sit orator ex eo quod<note>quod quis <hi rend="italics">maluit Jahn</hi>: 
quod ipse <hi rend="italics">Weidner</hi>
                  </note> is dicendo efficiet poterit intellegi. </p></div><div type="textpart" n="185" subtype="section"><p><reg>tria</reg> sunt enim, ut quidem ego sentio, quae sint
efficienda dicendo: ut doceatur is apud quem dicetur<note>dicetur <hi rend="italics">L</hi>: dicatur <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note>, ut
delectetur, ut moveatur vehementius. Quibus virtutibus
oratoris horum quidque efficiatur aut quibus vitiis orator
aut non adsequatur haec aut etiam in his labatur et cadat, 

<pb n="p.1054"/>

artifex aliquis iudicabit. Efficiatur autem ab oratore necne,
ut ei qui audiunt<note>audiunt <hi rend="italics">L</hi>: audiant <hi rend="italics">Ernesti</hi>: audient <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note> ita afficiantur ut orator velit, vulgi adsensu
et populari adprobatione iudicari solet. Itaque numquam
de bono oratore aut non bono doctis hominibus cum populo 
dissensio fuit. <milestone n="50" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="186" subtype="section"><p><reg>an</reg> censes, dum illi viguerunt quos ante 
dixi, non eosdem gradus oratorum vulgi iudicio et doctorum
fuisse? De populo si quem ita rogavisses: Quis est in hac
civitate eloquentissimus? in Antonio et Crasso aut dubitaret
aut hunc alius, ilium alius diceret. Nemone Philippum tam
suavem oratorem, tam gravem, tam facetum his anteferret,
quem nosmet ipsi, qui haec arte aliqua volumus expendere,
proximum illis fuisse diximus? Nemo profecto; id enim
ipsum est summi oratoris summum oratorem populo videri.
</p></div><div type="textpart" n="187" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane<note>dixerit sane discipulo <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> frigenti ad 
populum: Mihi cane et Musis; ego huic Bruto dicenti, ut
solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo, mi Brute,
dixerim, ut qui audient quid efficiatur, ego etiam cur id
efficiatur intellegam. Credit eis<note>his <hi rend="italics">L, corr. vulg.</hi>
                  </note> quae dicuntur qui audit
oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio: 
tu artifex quid quaeris amplius? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>