<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:177-179</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:177-179</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="177" subtype="section"><p><reg>festivitate</reg> igitur et facetiis, inquam, C. Iulius L.F. et
superioribus et aequalibus suis omnibus praestitit oratorque
fuit minime ille quidem vehemens, sed nemo umquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior. Sunt eius 
aliquot orationes, ex quibus sicut ex eiusdem tragoediis
lenitas eius non sine nervis perspici potest. </p></div><div type="textpart" n="178" subtype="section"><p><reg>eius</reg> aequalis
P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto—tam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in
senatu consularium auctoritatem adsequebatur—; sed in 
causis publicis nihil, <hi rend="italics">in</hi> privatis<note>in privatis
<hi rend="italics">vulg.</hi>: privatis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> satis veterator videbatur.
Erat<note>erat <hi rend="italics">vulg.</hi>: erant <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et
iuris peritus; nam Ofella<note>Ofella <hi rend="italics">Victor
Pisanus</hi>: a filia <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> contionibus aptior quam iudiciis.

<pb n="p.1052"/>

Prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis
orator sane tolerabilis. In eodem genere causarum multum<note>multum <hi rend="italics">L</hi>: multus <hi rend="italics">vulg.</hi>: multarum <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note>
erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et
paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario
versutus et praeterea nec indoctus et magna cum<note>magna cum
<hi rend="italics">L</hi>: magna cum ... tum <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> iuris civilis
intellegentia. </p></div><div type="textpart" n="179" subtype="section"><p><reg>cuius</reg> auditor P. Orbius meus fere aequalis 
in dicendo non nimis exercitatus, in iure autem civili non
inferior quam magister fuit. Nam T. Aufidius, qui vixit ad
summam senectutem, volebat esse similis horum eratque et
bonus vir et innocens, sed dicebat parum; nec sane plus
frater eius M. Vergilius<note>Virgilius <hi rend="italics">F</hi>
                  </note>, qui tribunus plebis L. Sullae<note>Sullae <hi rend="italics">F2</hi>: Syllae <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> imperatori diem dixit. Eius conlega P. Magius in dicendo
paulo tamen copiosior. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>