<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:165-176</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:165-176</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="165" subtype="section"><p><reg>et</reg> vero
fuit in hoc etiam popularis dictio excellens; Antoni genus
dicendi multo aptius iudiciis quam contionibus.</p><p><milestone n="45" unit="chapter"/>Hoc loco ipsum Domitium non relinquo. Nam etsi non 
fuit in oratorum numero, tamen pono satis in eo fuisse
orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur; quod idem de C. Caelio
dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque
virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis
amicis eius, in re publica ipsius dignitati<note>dignitatis <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> satis. Eodem 
tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine et
diligenter loquentibus<note>Latine... loquentibus <hi rend="italics">secl. Kraffert</hi>
                  </note> numeratus est; qui tamen summa
nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa
etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione
superavit. Eodem tempore C. Claudius<note>Clodius <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam<note>potentiam <hi rend="italics">L</hi>: prudentiam <hi rend="italics">Campe</hi>
                  </note> magnus erat,
tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat.
Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus </p></div><div type="textpart" n="167" subtype="section"><p>C. Titius, qui 
meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus
orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire.
Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum<note>tantum exemplorum <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note>,
tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae
esse videantur. Easdem argutias in tragoedias satis ille
quidem acute, sed parum tragice transtulit. Quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargutus, in fabulis
quidem etiam, ut scitis, disertus. </p></div><div type="textpart" n="168" subtype="section"><p><reg>fuit</reg> etiam Q. Rubrius 
Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer
et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus
autem Graecis litteris propinquus noster, factus<note>factus <hi rend="italics">L</hi>: natus <hi rend="italics">maluit
Eberhard</hi>
                  </note> ad dicendum,

<pb n="p.1049"/>

M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum
esset in Cilicia est interfectus; <hi rend="italics">is</hi>qui<note>is qui <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note> accusavit C. Fimbriam,
M. Mari Gratidiani pater<note>pater <hi rend="italics">vulg.</hi>: patrem <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>.</p><p><milestone n="46" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="169" subtype="section"><p><reg>atque</reg> etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt
Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens 
vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et
familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti
et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is
quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem
eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; una<note>una <hi rend="italics">Madvig</hi>: illa <hi rend="italics">L</hi>: 
et illa <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note>
Romae contra Caepionem nobilis sane, quoi<note>cui <hi rend="italics">vulg.</hi>: quo <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> orationi Caepionis ore respondit Aelius<note><hi rend="italics">L.</hi> Aelius <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>, qui scriptitavit orationes multis,
orator ipse numquam fuit. </p></div><div type="textpart" n="170" subtype="section"><p><reg>apud</reg> maiores autem nostros
video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate; eius etiam<note>etiam <hi rend="italics">FOG</hi>: autem <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> oratio est
pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum
Brutus: Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi
oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis?
praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi 
colorata oratio. Et Brutus: </p></div><div type="textpart" n="171" subtype="section"><p><reg>qui</reg> est, inquit, iste tandem
urbanitatis color? Nescio, inquam; tantum esse quendam
scio. Id tu, Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris;
audies tum<note>tum <hi rend="italics">Weidner</hi>: tu <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> quidem etiam verba quaedam non trita Romae,
sed haec mutari dediscique possunt; illud est maius, quod 
in vocibus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat<note>retinnit
<hi rend="italics">Schneider</hi>: retinuit <hi rend="italics">FOG</hi>: recinuit <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note>
urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet sed etiam
in ceteris. </p></div><div type="textpart" n="172" subtype="section"><p><reg>ego</reg> memini T. Tincam Placentinum hominem
facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius? 

<pb n="p.1050"/>

Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem
Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego iam
non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum
percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet
et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem,
cum<note>cum <hi rend="italics">B1H1M1</hi>: quom <hi rend="italics">F</hi>: quomodo <hi rend="italics">OG</hi>
                  </note> aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium.
Sic, ut opinor<note>omnium. Sic, ut
opinor <hi rend="italics">Friedrich</hi>: Omnino sic [ut], opinor <hi rend="italics">Stangl</hi>: Omnium hic [ut
opinor in nostris] <hi rend="italics">Martha</hi>: omnium <hi rend="italics">L</hi>: omnino <hi rend="italics">codd. det.</hi>
                  </note>, in nostris est quidam urbanorum, sicut illic<note>illic <hi rend="italics">OM2</hi>: illis <hi rend="italics">GM1</hi>: ille <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>
Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est ad nostros
revertamur<note>id est ... revertamur <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>
                  </note>.</p><p><milestone n="47" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="173" subtype="section"><p>Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus 
proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.
Itaque eum, etsi nemo intercedebat qui se illi anteferret,
neque secundum tamen neque tertium dixerim. Nec enim
in quadrigis eum secundum numeraverim aut tertium, qui
vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus acceperit,
nec in oratoribus, qui tantum absit a primo, vix ut in eodem
curriculo esse videatur. Sed tamen erant ea in Philippo,
quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna
diceret: summa libertas in oratione, multae facetiae; satis
creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis; erat
etiam in primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto<note>et maledicto <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note> facetus.
</p></div><div type="textpart" n="174" subtype="section"><p><reg>horum</reg> aetati prope coniunctus L. Gellius<note>Gellius est <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> non tam vendibilis orator, quamvis<note>quamvis <hi rend="italics">Jeep</hi>: quam ut <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> nescires quid ei deesset; nec enim erat
indoctus nec tardus ad excogitandum nec Romanarum
rerum immemor et verbis solutus satis; sed in magnos
oratores inciderat eius aetas; multam tamen operam amicis
et utilem praebuit, atque ita diu vixit ut multarum aetatum

<pb n="p.1051"/>

oratoribus implicaretur. </p></div><div type="textpart" n="175" subtype="section"><p><reg>multum</reg> etiam in causis versabatur<note>versabatur <hi rend="italics">Kayser</hi>: versaretur <hi rend="italics">L</hi>: versatus est <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note>
isdem fere temporibus D. Brutus, is qui consul cum Mamerco
fuit, homo et Graecis doctus litteris et Latinis. Dicebat
etiam L. Scipio non imperite Gnaeusque Pompeius Sex. F.
aliquem<note>at aliquem <hi rend="italics">vulg.</hi>: at quem <hi rend="italics">H1</hi>: at quem <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> numerum obtinebat. Nam Sex. frater eius praestantissimum ingenium contulerat ad summam iuris civilis
et ad perfectam<note>perfectam <hi rend="italics">vulg.</hi>: 
perfectum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> geometriae et<note>et <hi rend="italics">add. vulg.</hi>
                  </note> rerum Stoicarum scientiam.
†Item in iure et ante hos<note>scientiam item in iure, et ante hos
<hi rend="italics">C</hi>: item in iure eminuerat ante <hi rend="italics">Prohasel. Glossema in verbis</hi> simili
ratione <hi rend="italics">inesse putat Martha</hi>: magnus <hi rend="italics">L</hi>: cognitus <hi rend="italics">Rau</hi>: simili ratione
prope <hi rend="italics">maluit Schütz</hi>: prope sim. ulla oratione <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> M. Brutus et paulo post eum
C. Billienus homo per se magnus prope simili ratione summus evaserat; qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus et in eas petitionis angustias incidisset. </p></div><div type="textpart" n="176" subtype="section"><p><reg>cn</reg>. autem
Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in
consulatu multis contionibus est vehementer probata. Sed
ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum
fuerunt, iam ad oratores revertamur. Censeo, inquit Atticus; 
eloquentis enim videbare, non sedulos velle conquirere.</p><p><milestone n="48" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>