<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:158-160</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:158-160</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="158" subtype="section"><p><reg>pergamus</reg> ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem 

<pb n="p.1046"/>

persequamur. Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur; a principio statim, quod erat apud eum
semper accuratum, exspectatione dignus videbatur. Non
multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis; vehemens<note>vehemens interdum et irata <hi rend="italics">Campe</hi>
                  </note> et interdum
irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate
facetiae; quodque difficile est, idem et perornatus et
perbrevis; iam in altercando invenit parem neminem. 
</p></div><div type="textpart" n="159" subtype="section"><p><reg>versatus</reg> est in omni fere genere causarum; mature in
locum principum oratorum venit. Accusavit C. Carbonem
eloquentissimum hominem admodum adulescens; summam
ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus. </p></div><div type="textpart" n="160" subtype="section"><p><reg>defendit</reg> postea Liciniam virginem, cum annos 
<num>xxvii</num> natus esset. In ea ipsa causa fuit eloquentissimus
orationisque eius scriptas quasdam partis reliquit. Voluit
adulescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid
adtingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere; exstat
in eam legem senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat
oratio. Multae deinde causae; sed ita tacitus tribunatus
ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem
Granium idque nobis bis<note>bis <hi rend="italics">om. O, secl. Lambinus</hi>
                  </note> narravisset Lucilius, tribunum
plebis nesciremus fuisse. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>