<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:153-164</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:153-164</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="153" subtype="section"><p><reg>hic</reg> enim adtulit hanc artem omnium 
artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis
aut respondebantur aut agebantur. <milestone n="42" unit="chapter"/>
                  <reg>dialecticam</reg> mihi 
videris dicere<note>dicere inquit <hi rend="italics">L</hi>: inquit dicere <hi rend="italics">cod. det.</hi>
                  </note>, inquit. Recte, inquam, intellegis; sed
adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum<note>quorum volumina multa <hi rend="italics">Koch</hi>
                  </note> similia nulla sunt,
facillime perspici potest. </p></div><div type="textpart" n="154" subtype="section"><p><reg>cumque</reg> discendi<note>dicendi <hi rend="italics">FO2</hi>
                  </note> causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C.
Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam
et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit; Balbi docti et eruditi hominis

<pb n="p.1045"/>

in utraque re consideratam tarditatem vicit expediendis
conficiendisque rebus. Sic et habet quod uterque eorum
habuit, et explevit quod utrique defuit. </p></div><div type="textpart" n="155" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> ut Crassus
mihi videtur sapientius fecisse quam Scaevola—hic enim
causas studiose recipiebat, in quibus a Crasso superabatur;
ille se consuli nolebat<note>nolebat <hi rend="italics">vulg.</hi>: solebat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, ne qua in re inferior esset quam
Scaevola—, sic Servius sapientissime<note>sapientissime <hi rend="italics">vulg.</hi>: apsentissume <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, cum<note>qui cum <hi rend="italics">Eberhard</hi>
                  </note> duae<note>duae <hi rend="italics">H2</hi>: duo <hi rend="italics">L</hi> (<hi rend="italics">et sic saepe</hi>)</note> civiles
artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae,
perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum
assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad 
obtinendam consularem dignitatem satis. </p></div><div type="textpart" n="156" subtype="section"><p><reg>tum</reg> Brutus: 
Ita prorsus, inquit, et antea putabam—audivi enim nuper
eum studiose et frequenter Sami, cum ex eo ius nostrum
pontificium, qua ex parte cum iure civili coniunctum esset,
vellem cognoscere—et nunc meum iudicium multo magis 
confirmo testimonio et iudicio tuo; simul illud gaudeo,
quod et aequalitas vestra et pares honorum gradus et artium
studiorumque quasi finitima vicinitas tantum abest ab
obtrectatione <hi rend="italics">et</hi>
                  <note>et <hi rend="italics">add. vulg.</hi> (invidiaque <hi rend="italics">cod. det.</hi>)</note> invidia, quae solet lacerare plerosque, uti
ea<note>uti ea <hi rend="italics">vulg.</hi>: ut in
(<hi rend="italics">L</hi>) ea... exulcerari. . . conciliari <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note>
                  <note>macerare <hi rend="italics">maluit Madvig</hi>
                  </note> non modo non exulcerare vestram gratiam sed etiam 
conciliare videatur. Quali enim te erga ilium perspicio,
tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi. <milestone n="157" unit="chapter"/>
                  <reg>itaque</reg> doleo
et illius consilio et tua voce populum Romanum carere tam
diu; quod cum per se dolendum est tum multo magis
consideranti ad quos ista non tralata sint, sed nescio quo 
pacto devenerint. Hic Atticus: Dixeram, inquit, a principio, de re publica ut sileremus; itaque faciamus. Nam
si isto modo volumus singulas res desiderare, non modo
querendi sed ne lugendi quidem finem reperiemus. <milestone n="43" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="158" subtype="section"><p><reg>pergamus</reg> ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem 

<pb n="p.1046"/>

persequamur. Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur; a principio statim, quod erat apud eum
semper accuratum, exspectatione dignus videbatur. Non
multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis; vehemens<note>vehemens interdum et irata <hi rend="italics">Campe</hi>
                  </note> et interdum
irata eL plena iusti doloris oratio, multae et cum gravitate
facetiae; quodque difficile est, idem et perornatus et
perbrevis; iam in altercando invenit parem neminem. 
</p></div><div type="textpart" n="159" subtype="section"><p><reg>versatus</reg> est in omni fere genere causarum; mature in
locum principum oratorum venit. Accusavit C. Carbonem
eloquentissimum hominem admodum adulescens; summam
ingeni non laudem modo sed etiam admirationem est consecutus. </p></div><div type="textpart" n="160" subtype="section"><p><reg>defendit</reg> postea Liciniam virginem, cum annos 
<num>xxvii</num> natus esset. In ea ipsa causa fuit eloquentissimus
orationisque eius scriptas quasdam partis reliquit. Voluit
adulescens in colonia Narbonensi causae popularis aliquid
adtingere eamque coloniam, ut fecit, ipse deducere; exstat
in eam legem senior, ut ita dicam, quam aetas illa ferebat
oratio. Multae deinde causae; sed ita tacitus tribunatus
ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem
Granium idque nobis bis<note>bis <hi rend="italics">om. O, secl. Lambinus</hi>
                  </note> narravisset Lucilius, tribunum
plebis nesciremus fuisse. </p></div><div type="textpart" n="161" subtype="section"><p><reg>ita</reg> prorsus, inquit Brutus; sed 
ne de Scaevolae quidem tribunatu quicquam audivisse
videor et eum conlegam Crassi credo fuisse. Omnibus
quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno
post fuit eoque in Rostris sedente suasit Serviliam legem
Crassus; nam censuram sine Scaevola gessit: eum enim
magistratum nemo umquam Scaevolarum petivit. Sed haec
Crassi cum edita oratio est, quam te saepe legisse certo
scio, quattuor et triginta tum<note>tum <hi rend="italics">L</hi>: dum <hi rend="italics">F</hi>, <hi rend="italics">secl, Kayser</hi>
                  </note> habebat annos totidemque
annis mihi aetate praestabat. His enim consulibus eam
legem suasit quibus nati sumus, cum ipse esset Q. Caepione

<pb n="p.1047"/>

consule natus et C. Laelio, triennio ipso minor quam
Antonius. Quod idcirco posui ut dicendi Latine prima
maturitas in qua aetate exstitisset posset notari et intellegeretur iam ad summum paene esse perductam, ut eo
nihil ferme quisquam addere posset, nisi qui a philosophia, 
a iure civili, ab historia fuisset instructior. <milestone n="44" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="162" subtype="section"><p><reg>erit</reg>, inquit [M.]
Brutus<note>M. <hi rend="italics">secl. Heusinger</hi>
                  </note>, aut iam est iste quem exspectas? Nescio, inquam.
Sed est etiam L. Crassi in consulatu pro Q. Caepione†
defensione iuncta†<note>in consulatu pro Q. Caepione defensione iuncta <hi rend="italics">L</hi>: ex consulatu (peculatus) r(ei) Q. Caepionis defensio
minuta <hi rend="italics">Stangl, qui et conicit</hi> in c. pro Q. C. (testimonii loco oratio)
defensione tincta</note> non brevis ut laudatio, ut oratio autem
brevis; postrema censoris oratio, qua anno duodequinquagesimo usus est. In his omnibus inest quidam sine ullo
fuco veritatis color; quin etiam comprehensio et ambitus ille
verborum, si sic <foreign xml:lang="greek">peri/odon</foreign>
                  <note>perhiodorum <hi rend="italics">L, corr. vulg.</hi>
                  </note> appellari placet, erat apud illum
contractus et brevis, et in membra quaedam, quae <foreign xml:lang="greek">kw=la</foreign>
Graeci vocant, dispertiebat orationem<note>dispertibat oratione <hi rend="italics">L, corr. vulg.</hi>
                  </note> libentius. </p></div><div type="textpart" n="163" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> loco 
Brutus: Quando quidem tu istos oratores, inquit, tanto
opere laudas, vellem aliquid Antonio praeter illum de
ratione dicendi sane exilem libellum, plura Crasso libuisset
scribere: cum enim omnibus memoriam sui tum etiam
disciplinam dicendi nobis reliquissent. Nam Scaevolae 
dicendi elegantiam satis ex eis<note>eis <hi rend="italics">vulg.</hi>: his <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> orationibus, quas reliquit,
habemus cognitam. </p></div><div type="textpart" n="164" subtype="section"><p><reg>et</reg> ego: Mihi quidem a pueritia quasi
magistra fuit, inquam, illa in legem Caepionis oratio; in
qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa
dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum 
factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit. Multa in illa oratione graviter, multa leniter,
multa aspere, multa facete dicta sunt; plura etiam dicta
quam scripta, quod ex quibusdam capitibus expositis nec
explicatis intellegi potest. Ipsa illa censoria contra Cn.

<pb n="p.1048"/>

Domitium conlegam non est oratio, sed quasi capita rerum
et orationis commentarium paulo plenius. Nulla est enim
altercatio clamoribus umquam habita maioribus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>