<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:151-153</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:151-153</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="151" subtype="section"><p><reg>et</reg> ego: De me, inquam, dicere nihil est necesse; de Servio 

<pb n="p.1044"/>

autem et tu probe dicis et ego dicam quod sentio. Non
enim facile quem dixerim plus studi quam<note>quemquam <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> illum et ad
dicendum et ad omnis bonarum rerum disciplinas adhibuisse. Nam et in isdem exercitationibus ineunte aetate
fuimus et postea una<note>una <hi rend="italics">secl. Jahn</hi>
                  </note> Rhodum ille etiam profectus est, quo
melior esset et doctior<note>doctior orator
<hi rend="italics">Campe</hi> at inde <hi rend="italics">Martha</hi>: et <hi rend="italics">secl. Campe</hi>
                  </note>; et inde ut rediit, videtur mihi in
secunda arte primus esse maluisse quam in prima secundus.
Atque haud scio an par principibus esse potuisset; sed
fortasse maluit, id quod est adeptus, longe omnium non
eiusdem modo aetatis sed eorum etiam qui fuissent in iure
civili esse princeps. </p></div><div type="textpart" n="152" subtype="section"><p><reg>hic</reg> Brutus: Ain tu? inquit. 
Etiamne Q. Scaevolae Servium nostrum anteponis? Sic
enim, inquam, Brute, existimo, iuris civilis magnum usum
et apud Scaevolam et apud multos fuisse, artem in hoc
uno; quod numquam effecisset ipsius iuris scientia, nisi
eam praeterea didicisset artem quae doceret rem universam
tribuere in partis, latentem explicare definiendo, obscuram
explanare interpretando, ambigua<note>ambigua <hi rend="italics">Lambinus</hi>: 
ambiguam <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> primum videre, deinde
distinguere, postremo habere regulam qua vera et falsa
iudicarentur et quae quibus propositis essent quaeque non
essent consequentia. </p></div><div type="textpart" n="153" subtype="section"><p><reg>hic</reg> enim adtulit hanc artem omnium 
artium maximam quasi lucem ad ea quae confuse ab aliis
aut respondebantur aut agebantur. <milestone n="42" unit="chapter"/>
                  <reg>dialecticam</reg> mihi 
videris dicere<note>dicere inquit <hi rend="italics">L</hi>: inquit dicere <hi rend="italics">cod. det.</hi>
                  </note>, inquit. Recte, inquam, intellegis; sed
adiunxit etiam et litterarum scientiam et loquendi elegantiam, quae ex scriptis eius, quorum<note>quorum volumina multa <hi rend="italics">Koch</hi>
                  </note> similia nulla sunt,
facillime perspici potest. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>