<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:138-140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:138-140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="138" subtype="section"><p><reg>quam</reg> multi 
enim iam oratores commemorati sunt et quam diu in
eorum enumeratione versamur, cum tamen<note>cum tamen <hi rend="italics">L</hi>: quam tamen <hi rend="italics">Bake</hi>: cum tandem
<hi rend="italics">Campe</hi>
                  </note> spisse atque
ViX, ut dudum ad Demosthenem et Hyperidem, sic nunc
ad Antonium Crassumque pervenimus! Nam ego sic
existimo, hos oratores fuisse maximos et in his primum cum Graecorum gloria Latine dicendi copiam
aequatam.</p><p><milestone n="37" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="139" subtype="section"><p>Omnia veniebant Antonio in mentem; eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et valere possent, ut ab
imperatore equites pedites levis armatura, sic ab illo in
maxime opportunis orationis partibus conlocabantur. Erat
memoria summa, nulla meditationis suspicio; imparatus
semper aggredi ad dicendum videbatur, sed ita erat paratus
ut iudices illo dicente non numquam viderentur non satis

<pb n="p.1041"/>

parati ad cavendum fuisse. </p></div><div type="textpart" n="140" subtype="section"><p><reg>verba</reg> ipsa non illa quidem
elegantissimo sermone—itaque diligenter loquendi laude
caruit neque tamen est admodum inquinate locutus—, sed
illa, quae propria<note>propria <hi rend="italics">Lambinus</hi>: proprie <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> laus oratoris est in verbis<note>sed... verbis <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note>,—nam ipsum
Latine loqui est illud quidem, ut paulo ante dixi, in magna 
laude ponendum, sed non tam sua sponte quam quod est
a plerisque neglectum: non enim tam praeclarum est scire
Latine quam turpe nescire, neque tam id mihi oratoris boni
quam civis Romani proprium videtur;—sed tamen Antonius
in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa 
quam ponderis, et conlocandis et comprehensione<note>comprehensione <hi rend="italics">cod. det.</hi>: compressione <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
verum multo magis hoc idem in sententiarum ornamentis
et conformationibus. <milestone n="141" unit="chapter"/>
                  <reg>quo</reg> genere quia praestat omnibus
Demosthenes, idcirco a doctis oratorum est princeps iudicatus. <foreign xml:lang="greek">Sxh/mata</foreign> enim quae vocant Graeci, ea maxime
ornant oratorem<note>oratorem <hi rend="italics">L</hi>: orationem <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> eaque<note>eaque <hi rend="italics">L</hi>: quae <hi rend="italics">Jahn</hi>: atque
<hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> non tam in verbis pingendis habent
pondus quam in inluminandis sententiis. <milestone n="38" unit="chapter"/>
                  <reg>sed</reg> cum haec
magna in Antonio tum actio singularis; quae si partienda
est in gestum atque vocem, gestus erat non verba exprimens, sed cum sententiis congruens: manus umeri latera
supplosio pedis status incessus omnisque motus [cum verbis
sententiisque consentiens<note>cum ... consentiens <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>]; vox permanens, verum subrauca natura. Sed hoc vitium huic uni in bonum convertebat. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>