<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:135-137</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:135-137</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="135" subtype="section"><p>Q. Metellus Numidicus et eius
conlega M. Silanus dicebant de re publica quod esset illis
viris et consulari dignitati satis. M. Aurelius Scaurus non
saepe dicebat sed polite; Latine vero in primis est 
eleganter locutus. Quae laus eadem in A. Albino bene
loquendi<note>bene loquendi <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note> fuit; nam flamen Albinus etiam in numero est
habitus disertorum. Q. etiam Caepio, vir acer et fortis, cui
fortuna<note>cui fortuna <hi rend="italics">O2B</hi>: qui fortuna <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> belli crimini, invidia populi calamitati fuit. <milestone n="36" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="136" subtype="section"><p><reg>tum</reg>
etiam C. L. Memmii fuerunt oratores mediocres, accusatores acres atque acerbi; itaque in iudicium capitis multos

<pb n="p.1040"/>

vocaverunt, pro reis non saepe dixerunt. Sp. Thorius satis
valuit in populari genere dicendi, is qui agrum publicum
vitiosa et inutili lege vectigali<note>vectigali <hi rend="italics">cod. det.</hi>: vectigale <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> levavit. M. Marcellus
Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et<note>sed [et] <hi rend="italics">Stangl</hi>
                  </note> in
promptis tamen et non inexercitatis<note>exercitatis <hi rend="italics">BHM</hi>
                  </note> ad dicendum fuit, ut
filius eius </p></div><div type="textpart" n="137" subtype="section"><p>P. Lentulus. L. etiam Cotta praetorius in mediocrium oratorum numero, dicendi non ita multum laude
processerat, sed de industria cum verbis tum etiam ipso
sono quasi subrustico persequebatur atque imitabatur antiquitatem.</p><p>Atque ego et in hoc ipso Cotta et in aliis pluribus intellego me non ita disertos homines et rettulisse in oratorum
numerum et relaturum. Est enim propositum conligere
eos qui hoc munere in civitate functi sint, ut tenerent
oratorum locum; quorum quidem quae fuerit ascensio et
quam in omnibus rebus difficilis optimi perfectio atque
absolutio ex eo quod dicam existimari potest. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>