<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:122-124</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:122-124</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="122" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus
persequamur. Nobis vero, <hi rend="italics">inquit</hi>
                  <note>inquit <hi rend="italics">add. vulg.</hi>: <hi rend="italics">om. L</hi>
                  </note> Atticus, et vehementer
quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur
eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio 
ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et

<pb n="p.1036"/>

pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem
pueris haec omnium optima putabatur<note>putabatur <hi rend="italics">FO2</hi>: putabantur <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>, quae vix iam
comparet in hac turba novorum voluminum. </p></div><div type="textpart" n="123" subtype="section"><p><reg>praeclare</reg>, 
inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit.
Et ego [inquam<note>inquam intellego <hi rend="italics">L</hi>: intellego,
inquam <hi rend="italics">Schütz</hi>: inquam <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                  </note>]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim
et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam
fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse,
quod veteres orationes post nostras, non a me quidem—
meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt
desitae. Me numera<note>me numera <hi rend="italics">Weidner</hi>: 
enumera <hi rend="italics">L</hi>: numera ... me <hi rend="italics">Ernesti</hi>
                  </note>, inquit, in plerisque; quamquam
video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea
contemnebam. </p></div><div type="textpart" n="124" subtype="section"><p><reg>atqui</reg> haec, inquam, de incestu laudata 
oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de
rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis
nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles.
Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et<note>et illustria et <hi rend="italics">vulg.</hi>: illustri
et in <hi rend="italics">L</hi>: et illustri in numero [patronorum] <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> in
numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita<note>et vita <hi rend="italics">Jahn</hi>
                  </note>
suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non
fuisse. <milestone n="33" unit="chapter"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>