<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:119-121</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:119-121</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="119" subtype="section"><p><reg>et</reg> ego: Non, inquam, Brute, sine
causa, propterea quod istorum in dialecticis omnis cura
consumitur, vagum illud orationis et fusum et multiplex
non adhibetur genus. Tuus autem avunculus, quem ad 
modum scis, habet a Stoicis id quod ab illis petendum
fuit; sed dicere didicit a dicendi magistris eorumque more
se exercuit. Quod si omnia a philosophis essent petenda,
Peripateticorum institutis<note>atque Academicorum inst. <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> commodius fingeretur oratio. </p></div><div type="textpart" n="120" subtype="section"><p><reg>quo</reg>
magis tuum, Brute, iudicium probo, qui eorum [id est ex 
vetere Academia<note>id est ... Academia <hi rend="italics">secl. Lambinus</hi>
                  </note>] philosophorum sectam secutus es, quorum
in doctrina atque praeceptis disserendi ratio coniungitur
cum suavitate dicendi et copia; quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione<note>cons. ratione <hi rend="italics">Kayser</hi>
                  </note> dicendi<note>docendi <hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note>
talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec 
sine ea orator esse perfectus. Nam ut Stoicorum astrictior
est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori. Quis enim uberior in dicendo
Platone? </p></div><div type="textpart" n="121" subtype="section"><p><reg>iovem</reg> sic aiunt<note>sic aiunt <hi rend="italics">Schütz</hi>: sic ut aiunt <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> philosophi, si Graece loquatur, 
loqui. Quis Aristotele nervosior, Theophrasto dulcior?
Lectitavisse Platonem studiose, audivisse etiam Demosthenes dicitur—idque apparet ex genere et granditate verborum; dicit etiam in quadam epistula hoc ipse de sese—,
sed et huius oratio in philosophiam tralata pugnacior, ut ita 
dicam, videatur<note>videatur <hi rend="italics">Ernesti</hi>: videtur <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> et illorum in iudicia pacatior.</p><p><milestone n="32" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>