<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:106-117</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:106-117</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="106" subtype="section"><p><reg>hic</reg> optimus illis
temporibus est patronus habitus eoque forum tenente plura
fieri iudicia coeperunt. Nam et quaestiones perpetuae hoc 
adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt;
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis
repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit—ipse
etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut
dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos—; et iudicia populi,
quibus aderat<note>quibus aderat Carbo <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note> Carbo, iam magis patronum desiderabant,
tabella data; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino
consulibus tulit<note>quam ... tulit <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>.</p><p><milestone n="28" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="107" subtype="section"><p><reg>vester</reg> etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius 
</p><p> L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte
solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut
temporibus illis eruditus. Quae tribuebat<note>tribuebat <hi rend="italics">Tallemand codicem
inferioris notae secutus</hi>: tribuerat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> idem Accius
etiam Q. Maximo L. Paulli nepoti; et vero ante Maximum
illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus 
esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat
in dicendo fuisse. </p></div><div type="textpart" n="108" subtype="section"><p><reg>tum</reg> etiam P. Lentulus ille princeps ad
rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse
eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. Furius Philus
perbene<note>pe belle <hi rend="italics">BHM1</hi>
                  </note> Latine loqui putabatur litteratiusque<note>literatusque <hi rend="italics">BHMG</hi>
                  </note> quam ceteri; 
P. Scaevola valde.prudenter et acute; paulo etiam copiosius
nec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi
volubilis, sed paulo fervidior oratio. Erat<note>oratio. Erat <hi rend="italics">Friedrich</hi>: oratio erat <hi rend="italics">L</hi>: 
oratio. Erant <hi rend="italics">Weidner</hi>: erat oratio <hi rend="italics">vwlg.</hi>
                  </note> in aliquo numero
etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius,

<pb n="p.1032"/>

mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi
litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans
ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus.
</p></div><div type="textpart" n="109" subtype="section"><p>M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam 
iterum tribunum fregit<note>fregit <hi rend="italics">Victor. Pisanus</hi>: fecit <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, vir et oratione gravis et auctoritate,
eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit. Tuus etiam
gentilis, Brute, M. Pennus facete<note>facete <hi rend="italics">Lambinus</hi>: facile <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> agitavit in tribunatu
C. Gracchum, paulum<note>C. Gracchum paulum <hi rend="italics">vulg.</hi>: paulum C. Gracchum <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> aetate antecedens. Fuit enim M. Lepido<note>M. <hi rend="italics">FO</hi>: L. <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> et<note>et <hi rend="italics">secl. vulg.</hi>
                  </note> L. Oreste consulibus quaestor Gracchus, tribunus
Pennus, illius Marci filius, qui cum Q. Aelio consul fuit;
sed is omnia summa sperans aedilicius est mortuus. Nam
de T. Flaminino<note>Flaminino <hi rend="italics">OG</hi>: Flaminis <hi rend="italics">C</hi>
                  </note>,
quem ipse vidi, nihil accepi nisi Latine
diligenter locutum.</p><p><milestone n="29" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="110" subtype="section"><p><reg>his</reg> adiuncti sunt C. Curio M. Scaurus P. Rutilius 
C. Gracchus. De Scauro et Rutilio breviter licet dicere,
quorum neuter summi oratoris habuit laudem, et <hi rend="italics">est</hi>
                  <note>et est uterque <hi rend="italics">Stangl</hi>: et uterque <hi rend="italics">L</hi>: at uterque est
<hi rend="italics">Martha</hi>
                  </note> uterque in multis causis versatus. Erat in quibusdam laudandis
viris, etiam si maximi ingeni non essent, probabilis<note>erant ... laudandi viri et, vel si... probabiles
<hi rend="italics">Stangl</hi>: <hi rend="italics"/>erat. In quibusdam laudandis viris etiamsi .. . probabiles <hi rend="italics">L</hi>: 
Erat in quibusdam laudandis viris ... probabilis tamen industria
<hi rend="italics">Peter</hi>: erat: in quibusdam laudandi viri ... probabiles <hi rend="italics">Orelli</hi>
                  </note> tamen
industria; quamquam his quidem non omnino ingenium,
sed oratorium<note>oratorium <hi rend="italics">FH</hi>: oratorum <hi rend="italics">C</hi>
                  </note> ingenium defuit. Neque enim refert videre
quid dicendum sit, nisi id queas solute et suaviter dicere;
ne id quidem satis est, nisi id quod dicitur fit voce voltu
motuque conditius. </p></div><div type="textpart" n="111" subtype="section"><p><reg>quid</reg> dicam opus esse doctrina? sine 
qua etiam si quid bene dicitur adiuvante natura, tamen id,
quia fortuito fit, semper paratum esse non potest. In
Scauri oratione, sapientis hominis et recti, gravitas summa
et naturalis quaedam inerat auctoritas, non ut causam, sed

<pb n="p.1033"/>

ut testimonium dicere putares, cum pro reo diceret<note>cum pro reo diceret <hi rend="italics">om. BHM</hi>: <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="112" subtype="section"><p><reg>hoc</reg>
dicendi genus ad patrocinia mediocriter aptum videbatur,
ad senatoriam vero sententiam, cuius erat ille princeps, vel
maxime; significabat enim non prudentiam solum, sed
quod maxime rem continebat<note>continet <hi rend="italics">maluit Campe</hi>
                  </note>, fidem. Habebat hoc a 
natura ipsa, quod a doctrina non facile posset; quamquam
huius quoque ipsius rei, quem ad modum scis, praecepta
sunt. Huius et orationes sunt et tres ad L. Fufidium libri
scripti de vita ipsius acta<note>acta <hi rend="italics">L</hi>: lectu <hi rend="italics">Geel</hi>
                  </note> sane utiles, quos nemo legit; at
Cyri vitam et disciplinam legunt, praeclaram illam quidem, 
sed neque tam nostris rebus aptam nec tamen Scauri laudibus anteponendam.</p><p><milestone n="30" unit="chapter"/><milestone n="113" unit="chapter"/><reg>ipse</reg> etiam Fufidius in aliquo patronorum numero fuit.
Rutilius autem in quodam tristi et severo genere dicendi
versatus est. Erat uterque<note>erat uterque
<hi rend="italics">Jahn</hi>: et uterque <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> natura vehemens et acer; itaque 
cum una consulatum petivissent, non ille solum, qui repulsam tulerat, accusavit ambitus designatum competitorem, sed Scaurus etiam absolutus Rutilium in iudicium
vocavit. Multaque opera multaque industria Rutilius fuit,
quae erat propterea gratior, quod idem magnum munus de 
iure respondendi sustinebat. </p></div><div type="textpart" n="114" subtype="section"><p><reg>sunt</reg> eius orationes ieiunae;
multa praeclara de iure; doctus vir et Graecis litteris eruditus<note>eruditus <hi rend="italics">vulg.</hi>: eruditi <hi rend="italics">L</hi>
                  </note>, Panaeti auditor, prope perfectus in Stoicis; quorum
peracutum et artis plenum orationis genus scis tamen esse
exile nec satis popular adsensioni accommodatum. Itaque 
illa, quae propria est huius disciplinae, philosophorum de
se ipsorum opinio firma in hoc viro ec stabilis inventa est.
</p></div><div type="textpart" n="115" subtype="section"><p><reg>qui</reg> cum innocentissimus<note>cum inn. <hi rend="italics">vulg.</hi>: quam inn. <hi rend="italics">L</hi>: quamquam inn. <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note> in iudicium vocatus esset, quo
iudicio convulsam penitus scimus esse rem publicam, cum
essent eo tempore eloquentissimi viri L. Crassus et M. An-

<pb n="p.1034"/>

tonius consulares, eorum adhibere neutrum voluit. Dixit
ipse pro sese et pauca C. Cotta, quod sororis erat filius—et
is quidem tamen ut orator, quamquam erat admodum
adulescens—, et Q. Mucius<note>et Q. <hi rend="italics">Bake</hi>: sed Q. <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> enucleate ille quidem et polite,
ut solebat, nequaquam autem ea vi atque copia quam
genus illud iudici et magnitudo causae postulabat. </p></div><div type="textpart" n="116" subtype="section"><p><reg>habemus</reg><note>Habemus <hi rend="italics">L</hi>: habeamus <hi rend="italics">Madvig</hi>
                  </note> igitur in Stoicis oratoribus Rutilium, Scaurum in antiquis; utrumque tamen laudemus, quoniam per illos ne
haec quidem in civitate genera hac oratoria laude caruerunt.
Volo enim ut in scaena sic etiam<note>etiam <hi rend="italics">om. BHM, secl. Omnibonus</hi>
                  </note> in foro non eos modo
laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam
quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo
veritas, non molesta.</p><p><milestone n="31" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="117" subtype="section"><p><reg>et</reg> quoniam Stoicorum est facta mentio, Q. Aelius Tubero 
fuit illo tempore, L. Paulli nepos; nullo in oratorum numero,
sed vita severus et congruens cum ea disciplina quam colebat, paulo etiam durior; qui quidem<note>quidem <hi rend="italics">om. BHM</hi>
tribunatu <hi rend="italics">Schütz</hi>: triumviratu <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> in tribunatu iudicaverit<note>iudicaverat <hi rend="italics">BHMG</hi>
                  </note>
contra P. Africani avunculi sui testimonium vacationem
augures quo minus iudiciis operam darent non habere; sed
ut<note>sed ut <hi rend="italics">L</hi>: et ut <hi rend="italics">Bake</hi>
                  </note> vita sic oratione durus incultus horridus; itaque honoribus maiorum respondere non potuit. Fuit autem constans
civis et fortis et in primis Graccho<note><hi rend="italics">C.</hi>Graccho <hi rend="italics">maluit</hi><hi rend="italics">Stangl</hi></note> molestus, quod indicat
Gracchi in eum oratio. Sunt<note>Sunt... disputando <hi rend="italics">secl. Simon</hi>
                  </note> etiam in Gracchum Tuberonis ;
is fuit<note>is fuit... disputando <hi rend="italics">secl. Kayser</hi>
                  </note> mediocris in dicendo, doctissimus in disputando<note>Sunt... disputando <hi rend="italics">secl. Simon</hi>
                  </note>.
Tum Brutus: </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>