<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:106-108</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1:106-108</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.perseus-lat1"><div type="textpart" n="106" subtype="section"><p><reg>hic</reg> optimus illis
temporibus est patronus habitus eoque forum tenente plura
fieri iudicia coeperunt. Nam et quaestiones perpetuae hoc 
adulescente constitutae sunt quae antea nullae fuerunt;
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis
repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit—ipse
etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut
dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos—; et iudicia populi,
quibus aderat<note>quibus aderat Carbo <hi rend="italics">secl. Eberhard</hi>
                  </note> Carbo, iam magis patronum desiderabant,
tabella data; quam legem L. Cassius Lepido et Mancino
consulibus tulit<note>quam ... tulit <hi rend="italics">secl. Bake</hi>
                  </note>.</p><p><milestone n="28" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="107" subtype="section"><p><reg>vester</reg> etiam D. Brutus M. filius, ut ex familiari eius 
</p><p> L. Accio poeta sum audire solitus, et dicere non inculte
solebat et erat cum litteris Latinis tum etiam Graecis ut
temporibus illis eruditus. Quae tribuebat<note>tribuebat <hi rend="italics">Tallemand codicem
inferioris notae secutus</hi>: tribuerat <hi rend="italics">L</hi>
                  </note> idem Accius
etiam Q. Maximo L. Paulli nepoti; et vero ante Maximum
illum Scipionem, quo duce privato Ti. Gracchus occisus 
esset, cum omnibus in rebus vehementem tum acrem aiebat
in dicendo fuisse. </p></div><div type="textpart" n="108" subtype="section"><p><reg>tum</reg> etiam P. Lentulus ille princeps ad
rem publicam dumtaxat quod opus esset satis habuisse
eloquentiae dicitur; isdemque temporibus L. Furius Philus
perbene<note>pe belle <hi rend="italics">BHM1</hi>
                  </note> Latine loqui putabatur litteratiusque<note>literatusque <hi rend="italics">BHMG</hi>
                  </note> quam ceteri; 
P. Scaevola valde.prudenter et acute; paulo etiam copiosius
nec multo minus prudenter M'. Manilius. Appi Claudi
volubilis, sed paulo fervidior oratio. Erat<note>oratio. Erat <hi rend="italics">Friedrich</hi>: oratio erat <hi rend="italics">L</hi>: 
oratio. Erant <hi rend="italics">Weidner</hi>: erat oratio <hi rend="italics">vwlg.</hi>
                  </note> in aliquo numero
etiam M. Fulvius Flaccus et C. Cato, Africani sororis filius,

<pb n="p.1032"/>

mediocres oratores; etsi Flacci scripta sunt, sed ut studiosi
litterarum. Flacci autem aemulus P. Decius fuit, non infans
ille quidem, sed ut vita sic oratione etiam turbulentus.
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>