<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:41-60</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1:41-60</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi038.perseus-lat1"><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>C. Quid, definitionis quae ratio est et quae via? P. Non 
dubium est id quidem quin definitio genere declaretur et
proprietate quadam aut etiam communium frequentia, ex
quibus proprium quid sit eluceat. Sed quoniam de propriis
oritur plerumque magna dissensio, definiendum saepe est ex

<pb n="p.3013"/>

contrariis, saepe etiam ex dissimilibus, saepe ex paribus.
Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe
aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet
explicatio vocabuli ac nominis.</p><p/></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>C. Sunt exposita iam fere ea quae de facto quaeque de 
facti appellatione quaeruntur. Nempe igitur ea restant
quae, cum et factum<note>et factum <hi rend="italics">vulg.</hi>: ex facto <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> constat et nomen<note>nomine <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>, qualia sint vocatur
in dubium? P. Est ita ut dicis. C. Quae sunt igitur in
eo genere partes? P. Aut iure factum depellendi aut ulciscendi doloris gratia aut pietatis aut pudicitiae aut religionis 
aut patriae nomine aut denique necessitate inscitia<note>inscitia
<hi rend="italics">P</hi>: inscientia <hi rend="italics">Lambinus</hi>: iustitia <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> casu.
</p></div><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p><reg>nam</reg> quae motu animi et perturbatione facta sine ratione
sunt, ea defensiones contra crimen legitimis iudiciis non
habent, in liberis disceptationibus habere possunt. Hoc in
genere, in quo quale<note>qualis P</note> sit quaeritur, ex controversia, iure 
necne<note>necne <hi rend="italics">Stroebel</hi>: et recte <hi rend="italics">P</hi>: et recte ne <hi rend="italics">codd. dett.</hi>
                  </note> actum sit quaeri solet; quorum disputatio ex locorum descriptione sumenda est. </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>C. Agesis <del>ergo<note>ergo <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del>, quoniam
in confirmationem et reprehensionem diviseras orationis
fidem et dictum de altero est, expone nunc de reprehendendo. P. Aut totum est negandum quod in argumentatione adversarius sumpserit, si fictum aut falsum esse possis docere, aut redarguenda ea quae pro veri similibus
sumpta sunt: primum dubia sumpta esse pro certis; deinde
etiam in perspicue falsis eadem posse dici; tum ex eis quae
sumpserit non effici quod velit. Accidere<note>accidere <hi rend="italics">vulg.</hi>: accedere <hi rend="italics">codd. dett.</hi>: incidere <hi rend="italics">Piderit</hi>
                  </note> autem oportet: 
ut<note>ut <hi rend="italics">P</hi>: de <hi rend="italics">p</hi>: ad codd. <hi rend="italics">dett.</hi>
                  </note> singula, sic universa frangentur. Commemoranda sunt
etiam exempla quibus in simili disputatione creditum non
est; conquerenda condicio communis periculi, si ingeniis
hominum criminosorum sit exposita vita innocentium.</p><p><milestone n="13" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>C. Quoniam unde inveniuntur quae ad fidem pertinent 

<pb n="p.3014"/>

habeo, quem ad modum in dicendo singula tractentur
exspecto. P. Argumentationem quaerere videris, quae est
argumenti explicatio<del>; quae sumpta ex locis eis qui sunt
expositi conficienda et distinguenda dilucide est<note>quae ... est <hi rend="italics">secl. Ernesti</hi>: <hi rend="italics">om. codd. non nulli</hi>
                     </note>
                  </del>. C. Plane
ipsum istuc<note>ipsum istuc
<hi rend="italics">ed. Norimb.</hi>: ipsum igitur est tune <hi rend="italics">P</hi>
                  </note> requiro<note>requiro <hi rend="italics">P</hi>: desidero
<hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>. </p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>P. Est ergo, ut supra dictum est, 
explicatio argumenti argumentatio, sed ea conficitur, cum
sumpseris aut non dubia aut probabilia, ex quibus id efficias
quod aut dubium aut minus probabile per se videtur.
Argumentandi autem duo sunt genera, quorum alterum
ad fidem derecto spectat, alterum se inflectit ad motum.
Derecto igitur<note>derecto igitur <hi rend="italics">Friderich</hi>: de re igitur <hi rend="italics">P</hi>: dirigitur
<hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note>, cum proposuit aliquid quod probaret sumpsitque ea quibus niteretur<note>uteretur <hi rend="italics">Lambinus</hi>
                  </note>, atque his confirmatis ad
propositum sese rettulit atque conclusit. Illa autem altera
argumentatio quasi retro et contra prius sumit quae vult
eaque confirmat, deinde id quod proponendum fruit permotis animis iacit ad extremum. </p></div><div type="textpart" n="47" subtype="section"><p><reg>est</reg> etiam illa varietas in 
argumentando et non iniucunda distinctio, <del>ut<note>ut <hi rend="italics">om. P</hi>
                     </note>
                  </del> cum interrogamus nosmet ipsos aut percontamur aut imperamus aut
optamus, quae sunt cum aliis compluribus sententiarum
ornamenta. Vitare autem similitudinem poterimus, non
semper a proposito ordientes; et si non omnia disputando
confirmabimus breviterque interdum quae erunt satis aperta
ponemus; quodque ex eis efficietur, si id apertum, non
habebimus necesse semper concludere.</p><p><milestone n="14" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="48" subtype="section"><p>C. Quid illa quae sine arte appellantur, quae iam<note>iam
<hi rend="italics">om. Piderit</hi>
                  </note> dudum 
adsumpta dixisti, ecquonam modo<note>ecquonam modo <hi rend="italics">p</hi>: quonam modo <hi rend="italics">P</hi>: ex quonam
modo et quonam loco <hi rend="italics">codd. deft.</hi>
                  </note> 
                  <del>ecquonam loco</del> artis
indigent? P. Illa vero indigent nec eo dicuntur sine arte,
quod ita sint, sed quod ea non parit oratoris ars, sed foris
ad se delata tamen arte tractat, et maxime in testibus. </p></div><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p><reg>nam</reg><pb n="p.3015"/>

et de toto genere testium quam id sit infirmum saepe
dicendum est et argumenta rerum esse propria, testimonia
autem voluntatum; utendumque exemplis, si quis<note>si quis <hi rend="italics">P</hi>: quibus <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> testibus
creditum non sit; et de singulis testibus, si natura vani, si
leves, si cum ignominia, si spe, si metu, si iracundia, si 
misericordia impulsi, si praemio, si gratia adducti; comparandique cum superiore auctoritate testium, quibus tamen
creditum non sit. </p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p><reg>saepe</reg> etiam quaestionibus resistendum
est, quod et dolorem fugientes multi in tormentis ementiti
persaepe sint morique maluerint falsum fatendo quam 
verum infitiando<note>inficiando <hi rend="italics">P</hi>: inficiendo <hi rend="italics">codd.
dett.</hi>: dicendo <hi rend="italics">maluit Friedrich</hi>
                  </note> dolere; multi etiam suam vitam neglexerint, ut eos qui eis cariores quam ipsi sibi essent liberarent; alii autem aut natura corporis aut consuetudine
dolendi aut metu supplici ac mortis vim tormentorum
pertulerint; alii ementiti sint in eos quos oderant. Atque
haec exemplis firmanda sunt. </p></div><div type="textpart" n="51" subtype="section"><p><reg>neque</reg> est obscurum quin,
quoniam in utramque partem sunt exempla et item ad
coniecturam faciendam loci, in contrariis contraria sumenda
sint. Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus et in
quaestionibus ratio. Saepe enim ea quae dicta sunt, si 
aut ambigue aut inconstanter aut incredibiliter dicta sunt
aut etiam aliter ab alio dicta, subtiliter reprehenduntur.</p><p><milestone n="15" unit="chapter"/></p></div><div type="textpart" n="52" subtype="section"><p>C. Extrema tibi restat pars orationis quae posita in
perorando est, de qua sane velim audire. P. Facilior<note>facilior <hi rend="italics">vulg.</hi>: facile <hi rend="italics">P</hi>: 
facilis <hi rend="italics">ed. Norimb.</hi>
                  </note> est
explicatio perorationis. Nam est divisa in duas partis, 
amplificationem et enumerationem. Augendi autem et hic
est proprius locus in perorando, et in cursu ipso orationis
declinationes ad amplificandum dantur, confirmata re aliqua
aut reprehensa. </p></div><div type="textpart" n="53" subtype="section"><p><reg>est</reg> igitur amplificatio gravior quaedam
adfirmatio, quae motu animorum conciliet in dicendo fidem. 
Ea et verborum genere conficitur et rerum. Verba ponenda

<pb n="p.3016"/>

 sunt, quae vim habeant inlustrandi nec ab usu sint
abhorrentia, gravia plena sonantia, iuncta facta cognominata,
non vulgaria supralata in primisque translata. Haec in singulis verbis; sed in continentibus soluta, quae dicuntur sine
coniunctione, ut plura videantur. </p></div><div type="textpart" n="54" subtype="section"><p><reg>augent</reg> etiam relata 
verba iterata duplicata et ea quae ascendunt gradatim ab
humilioribus <del>verbis<note>verbis <hi rend="italics">secl. Schütz</hi>: <hi rend="italics">om. cod. b</hi>
                     </note>
                  </del> ad superiora, omninoque semper est
quasi naturalis et non explanata oratio, sed gravibus referta
verbis, ad augendum accommodatior. Haec igitur in verbis,
quibus actio <del>vocis et gestus<note>vocis et gestus <hi rend="italics">secl.
Sauppe</hi>: vobis et gestus <hi rend="italics">P</hi>
                     </note>
                  </del> congruens et apta ad animos
permovendos accommodata est. Sed et in verbis et in
actione causa erit ponderanda et pro re agendum. Nam
haec quia videntur perabsurda, cum graviora sunt quam
causa fert, diligenter quid quamque deceat iudicandum est.
<milestone n="16" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="55" subtype="section"><p><reg>rerum</reg> autem amplificatio sumitur eisdem ex locis omnibus, 
e quibus illa quae dicta sunt ad fidem: maximeque valent
et definitiones<note>et definitiones valent <hi rend="italics">vulg.</hi>: <hi rend="italics">transposuit Fredrich</hi>
                  </note> conglobatae et consequentium frequentatio
et contrariarum et dissimilium et inter se pugnantium
rerum conflictio<note>conflictatio <hi rend="italics">P Lambinus </hi>(cf. §104)</note> et causae eaque quae sunt orta de causis,
maximeque similitudines et exempla; fictae etiam personae,
muta denique loquantur, omninoque ea sunt adhibenda, si
causa patitur, quae habentur magna, quorum est duplex
genus. </p></div><div type="textpart" n="56" subtype="section"><p><reg>alia</reg> enim natura magna videntur, alia usu; natura, 
ut caelestia, ut divina, ut ea quorum obscurae causae,
ut in terris mundoque admirabilia quae sunt, ex quibus
similibusque, si attendas, ad augendum permulta suppetunt;
usu, quae videntur hominibus aut prodesse aut obesse
vehementius, quorum sunt genera ad amplificandum tria.
Nam aut caritate moventur homines, ut deorum, ut patriae,
ut parentum; aut amore, ut fratrum, ut coniugum, ut
liberorum, ut familiarium; aut honestate, ut<note>ut (<hi rend="italics">ante </hi>fam. ) <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note> virtutum maximeque

<pb n="p.3017"/>

 earum quae ad communionem hominum et liberalitatem valent. Ex his et cohortationes sumuntur ad ea
retinenda et in eos a quibus ea violata sunt odia incitantur, et miseratio nascitur. <milestone n="17" unit="chapter"/>
               </p></div><div type="textpart" n="57" subtype="section"><p><reg>proprius</reg> locus est augendi
in his rebus aut amissis aut amittendi periculo<note>Proprius ... periculo <hi rend="italics">secl. Friedrich</hi>
                  </note>. Nihil est 
enim tam miserabile quam ex beato miser. Et hoc totum
est quod<note>est quod <hi rend="italics">P</hi>: quidem
<hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> moveat, si qua ex fortuna quis cadat et a quorum
caritate divellatur, quae amittat aut amiserit, in quibus
malis sit futurusve sit exprimitur<note>exprimitur <hi rend="italics">P</hi>: exprimatur <hi rend="italics">vulg.</hi>
                  </note> breviter. Cito enim
exarescit lacrima, praesertim in alienis malis. Nec quicquam in amplificatione nimis enucleandum est, minuta est
enim omnis diligentia; hic autem locus grandia requirit.
</p></div><div type="textpart" n="58" subtype="section"><p><reg>illud</reg> iam sit iudici, quo quaque in causa genere utamur
augendi. In illis enim causis quae ad delectationem<note>deliberationem <hi rend="italics">P</hi>
                  </note>
exornantur ei loci tractandi sunt qui movere possunt exspectationem admirationem voluptatem; in cohortationibus autem
bonorum et malorum enumerationes et exempla valent
plurimum. In iudiciis accusatori fere quae ad iracundiam,
reo plerumque quae ad misericordiam pertinent: non numquam tamen et accusator misericordiam movere debet et 
defensor iracundiam. </p></div><div type="textpart" n="59" subtype="section"><p><reg>enumeratio</reg> reliqua est, laudatori
numquam, suasori non saepe, accusatori saepius quam reo
necessaria. Huius tempora duo sunt, si aut memoriae
diffidas eorum apud quos agas, vel intervallo temporis vel
longitudine orationis aut frequentatis firmamentis orationis 
et breviter expositis vim est habitura causa maiorem. </p></div><div type="textpart" n="60" subtype="section"><p><reg>reo</reg>
rarius utendum <del>est</del>
                  <note>est <hi rend="italics">om. P</hi>
                  </note>, quod ponenda sunt contraria, quorum
dissolutio in brevitate non lucebit, aculei pungent. Sed
erit in enumeratione vitandum, ne ostentatio memoriae
suscepta videatur esse puerilis. Id effugiet qui non omnia 
minima repetet, sed brevi<note>brevi <hi rend="italics">Manutius</hi>: brevia <hi rend="italics">codd.</hi>
                  </note> singula attingens pondera rerum
ipsa comprehendet.</p><pb n="p.3018"/><p><milestone n="18" unit="chapter"/></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>