<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:3.201-3.220</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:3.201-3.220</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="201" subtype="section"><p>
Quod quidem
vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud
oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile,
nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur
frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem
et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est
quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio
sententiarum atque verborum. 
</p></div><div type="textpart" n="202" subtype="section"><p>
Nam et commoratio una
in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque,
quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio; quae et in
exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod
exponitur, et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud,
quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum
esse videatur; et huic contraria saepe percursio est et plus
ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte
concisa brevitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a
praeceptis Caesaris non abhorrens; 
</p></div><div type="textpart" n="203" subtype="section"><p>
et ab re digressio, in
qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus
esse debebit; propositioque quid sis dicturus et ab
eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et
iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive
causa veritatis supralatio atque traiectio; et rogatio atque
huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentis,
alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est periucunda,
cum orationis non contentione, sed sermone tractatur;
deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel
ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias;
praemunitio etiam est ad id, quod adgrediare, et traiectio
in alium; 
</p></div><div type="textpart" n="204" subtype="section"><p>
communicatio, quae est quasi cum eis ipsis, apud
quos dicas, deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in
personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis
et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe
autem etiam ad commovendos; 
</p></div><div type="textpart" n="205" subtype="section"><p>
personarum ficta inductio
vel gravissimum lumen augendi; descriptio, erroris inductio,
ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae
maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio,
contentio, reticentia, commendatio; vox quaedam
libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia,
obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio
brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio,
conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. His fere luminibus
inlustrant orationem sententiae. 
</p></div><div type="textpart" n="206" subtype="section"><p>
Orationis autem
ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et
quasi petitio vel ad venustatem ipsa<add>m</add> tractatio. Nam et
geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias,
et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem
verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio
et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio
et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio
et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut
quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut
quae sunt inter se similia. 
</p></div><div type="textpart" n="207" subtype="section"><p>
Est etiam gradatio quaedam et
conversio et verborum concinna transgressio et contrarium
et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et
imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de
singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad
propositum subiecta ratio et item in distributis supposita
ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum
quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et
continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio
et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et
circumscriptio. 
</p></div><div type="textpart" n="208" subtype="section"><p>
Haec enim sunt fere atque horum similia
vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem
verborumque conformationibus inluminent.' 'Quae quidem
te, Crasse, video,' inquit Cotta 'quod nota esse nobis putes,
sine definitionibus et sine exemplis effudisse.' 'Ego vero'
inquit Crassus 'ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis
esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui. 
</p></div><div type="textpart" n="209" subtype="section"><p>
His
autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui
ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene
evolvere coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est
et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et in hoc
toto dicendi studio difficillimus. 
</p></div><div type="textpart" n="210" subtype="section"><p>
Quam ob rem quoniam
de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at
certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid
maxime deceat in oratione, videamus. Quamquam id quidem
perspicuum est, non omni causae nec auditori neque
personae neque tempori congruere orationis unum genus;
nam et causae capitis alium quendam verborum sonum
requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum; 
</p></div><div type="textpart" n="211" subtype="section"><p>
et aliud
dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia,
aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud
disputatio, aliud historia desiderat. Refert etiam qui audiant,
senatus an populus an iudices: frequentes an pauci an
singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore,
auctoritate, debet videri; tempus, pacis an belli, festinationis
an oti. 
</p></div><div type="textpart" n="212" subtype="section"><p>
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi
posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris
et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam
deligamus. Ornamentis eisdem uti fere licebit alias
contentius, alias summissius; omnique in re posse quod
deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque
deceat prudentiae.
</p></div><div type="textpart" n="213" subtype="section"><p>
Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam,
in dicendo una dominatur; sine hac summus orator esse in
numero nullo potest, mediocris hac instructus summos
saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur,
cum rogaretur, quid in dicendo esset primum; huic secundas,
huic tertias; quo mihi melius etiam illud ab
Aeschine dictum videri solet; qui cum propter ignominiam
iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus
a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in
Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta
petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae
erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte dicta: quam
cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus
omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis
ipsum!" ex quo satis significavit, quantum esset in actione,
qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato.
</p></div><div type="textpart" n="214" subtype="section"><p>
Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi,
quod me puero tanto opere ferretur? "Quo me miser
conferam? Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris
sanguine madet. An domum? Matremne ut miseram
lamentantem videam et abiectam?" Quae sic ab illo esse
acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere
non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc
totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt;
imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt. 
</p></div><div type="textpart" n="215" subtype="section"><p>
Ac
sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si
satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non
egeremus; verum quia animi permotio, quae maxime aut
declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est,
ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae
obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
</p></div><div type="textpart" n="216" subtype="section"><p>
Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet
vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et
eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita
sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Nam voces
ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant,
acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen
inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque
etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum,
contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum
scissum, flexo sono extenuatum inflatum; 
</p></div><div type="textpart" n="217" subtype="section"><p>
nullum est enim
horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur.
Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores.
Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum,
crebro incidens:</p><l>ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser</l><l>mandarem natos  <gap reason="omitted"/>
                  </l><p> et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti</p><l>segregare abs te <abbr>ausu's<expan><ex>ausus es</ex></expan>
                     </abbr>  
                     <gap reason="omitted"/>
                  </l><p> et</p><l>ecquis hoc animadvortet? vincite  <gap reason="omitted"/>
                  </l><p> et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile,
plenum, interruptum, flebili voce:</p><l>quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi?</l><l>domum paternamne? anne ad Peliae filias?</l><p>et illa</p><l>o pater, o patria, o Priami domus!</l><p>et quae sequuntur</p><l>haec omnia videi inflammarei,</l><l>Priamo vi vitam evitarei.</l></div><div type="textpart" n="218" subtype="section"><p>
aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:</p><l>multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque  inopia:</l><l>tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;</l><l>mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem,</l><l>quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia,</l><l>quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.</l></div><div type="textpart" n="219" subtype="section"><p>
aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam incitatione
gravitatis:</p><l>iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit,</l><l>iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat.</l><l>maior mihi moles, maius miscendumst malum,</l><l>qui illius acerbum cor contundam et comprimam.</l><p>
aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
</p><l>sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias,</l><l>tibi ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare,</l><l>tum ad te ludibunda docte et delicate detulit.</l><p>
aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno
pressu ac sono obductum:</p><l>qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis,</l><l>ego tum gravida, expletis iam fui ad pariendum mensibus;</l><l>per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.</l><p>
</p></div><div type="textpart" n="220" subtype="section"><p>
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic
verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam
non demonstratione, sed significatione declarans, laterum
inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus,
sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem minus
arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium
procerius proiectum quasi quoddam telum orationis; supplosio
pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>