<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:3.161-3.180</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:3.161-3.180</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="3" subtype="book"><div type="textpart" n="161" subtype="section"><p>
Nam et odor
urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et
dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus; illa vero
oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu
animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est
enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus
uti vocabulo et nomine. Unde enim simile duci potest,
potest autem ex omnibus, indidem verbum unum, quod
similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi.
</p></div><div type="textpart" n="162" subtype="section"><p>
Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: "caeli
ingentes fornices"; quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur,
attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo
inesse non potest.</p><l>Vive, Ulixes; dum licet:</l><l>oculis postremum lumen radiatum rape!</l><p>
non dixit "pete" non "cape,"—haberet enim moram sperantis
diutius esse victurum—sed "rape": est hoc verbum ad id
</p></div><div type="textpart" n="163" subtype="section"><p>
aptatum, quod ante dixerat, "dum licet." Deinde videndum
est ne longe simile sit ductum: "Syrtim" patrimoni, "scopulum"
libentius dixerim; "Charybdim" bonorum, "voraginem"
potius; facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae
audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam haec vel
summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id,
quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum
rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.
</p></div><div type="textpart" n="164" subtype="section"><p>
Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam,
nolo "stercus curiae" dici Glauciam; quamvis sit simile,
tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis; nolo
esse aut maius, quam res postulet: "tempestas comissationis";
aut minus: "comissatio tempestatis"; nolo esse
verbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset
illud proprium ac suum:</p><l>quidnam est, obsecro? Quid te adirier abnutas?
melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat:</l><l>ilico istic,</l><l>ne contagio mea bonis umbrave obsit  <gap reason="omitted"/>
                  </l></div><div type="textpart" n="165" subtype="section"><p>Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse
videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim,
M. Catone mortuo, "pupillum" senatum quis relictum
diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum," aliquanto
mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut
deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut
precario, non vi, venisse videatur. 
</p></div><div type="textpart" n="166" subtype="section"><p>
Modus autem nullus
est florentior in singulis verbis neque qui plus luminis
adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit,
non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis
conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:</p><l>neque me patiar</l><l>iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom  offendere.
atque illud,</l><l>erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi</l><l>repriment validae legum habenae atque imperi insistent  iugo.</l></div><div type="textpart" n="167" subtype="section"><p>
Sumpta re simili verba illius rei propria deinceps in rem
aliam, ut dixi, transferuntur. Est hoc magnum ornamentum
orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere
genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem
in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continuatione
verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio
in verbo quandam fabricationem habet <del>sed in oratione</del>:</p><l>Africa terribili tremit horrida terra tumultu;
<del>pro Afris est sumpta Africa,</del> neque factum est verbum, ut
"mare saxifragis undis"; neque translatum, ut "mollitur
mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum:</l><l>desine, Roma, tuos hostis  <gap reason="omitted"/> 
                     <add>et</add>
                  </l><l>testes sunt campi magni  <gap reason="omitted"/> 
                  </l><p>Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus;
ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem,
Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino, Neptunum
pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis,
togam pro pace, arma ac tela pro bello; 
</p></div><div type="textpart" n="168" subtype="section"><p>
quo item in genere
et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur:
"luxuries quam in domum inrupit," et "quo avaritia penetravit";
aut "fides valuit, iustitia confecit." Videtis profecto
genus hoc totum, cum inflexo immutatoque verbo res
eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus
ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus
aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes
aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut cum unam
turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno
pluris:</p><l>at Romanus homo, tamenetsi res bene gesta est</l><l>corde suo trepidat;
aut cum ex pluribus intellegitur unum:</l><l>nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini;</l><p>
aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere
intellegitur, sed ut sensum est. 
</p></div><div type="textpart" n="169" subtype="section"><p>
Abutimur saepe etiam
verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si
licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum grandem
orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus.
Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex
pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt? haec
autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda
ac dicerentur, sunt translata quodam modo. 
</p></div><div type="textpart" n="170" subtype="section"><p>
Ita fit, ut
omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat
ex rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo
ferre possit; aut factum vel coniunctione vel novitate,
in quo item est auribus consuetudinique parcendum; aut
translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat
et illuminat orationem.</p></div><div type="textpart" n="171" subtype="section"><p>
Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime,
conlocationem primum, deinde modum quendam formamque
desiderat. Conlocationis est componere et struere verba
sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed
quodam modo coagmentatus et levis; in quo lepide soceri
mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit,
Lucilius:</p><l>quam lepide <foreign xml:lang="greek">le/ceis</foreign> compostae! ut tesserulae omnes</l><l>arte pavimento atque emblemate vermiculato.
Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem
abstinuit:</l><p>Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis.
Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine,
quid efficit? Illud quidem; scilicet, ut ille vult et ego
vellem, melius aliquanto quam Albucius: verum in me
quidem lusit ille, ut solet. 
</p></div><div type="textpart" n="172" subtype="section"><p>
Sed est tamen haec conlocatio
conservanda verborum, de qua loquor; quae vinctam orationem
efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter
fluentem; id adsequemini, si verba extrema cum consequentibus
primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant
neve vastius diducantur. 
</p></div><div type="textpart" n="173" subtype="section"><p>
Hanc diligentiam subsequitur
modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic
Catulo videatur esse puerile; versus enim veteres illi in hac
soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam
nobis esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim,
non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed
verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in
orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates instituisse
fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem
delectationis atque aurium causa, quem ad
modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret.
</p></div><div type="textpart" n="174" subtype="section"><p>
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem
poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum,
ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent
aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico
moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis
severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda
duxerunt. 
</p></div><div type="textpart" n="175" subtype="section"><p>
In quo illud est vel maximum, quod versus in
oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et
tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere
et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res
una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque
distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum
potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator
autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam
complectatur et astricto et soluto. 
</p></div><div type="textpart" n="176" subtype="section"><p>
Nam cum vinxit forma
et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba
neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque
ita soluta, ut vagentur. Quonam igitur modo tantum
munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose
dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam
necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile
neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam
oratio. 
</p></div><div type="textpart" n="177" subtype="section"><p>
Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri
conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis
multorumque generum oratio; non enim sunt alia sermonis,
alia contentionis verba, neque ex alio genere ad
usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur;
sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissimam
ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus.
Itaque <add>ut</add> tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quiddam
tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur
orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et
animorum motum mutatur et vertitur. 
</p></div><div type="textpart" n="178" subtype="section"><p>
Sed ut in plerisque
rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in
oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent,
plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam
venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus
hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum
ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque
teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale
signum et inde sensim ascendat in diversam partem; ut
luna accessu et recessu <del>suo</del> solis lumen accipiat; ut eadem
spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant.
</p></div><div type="textpart" n="179" subtype="section"><p>
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere
non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne
cogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad
hominum vel etiam ceterarum animantium formam et
figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate
adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte,
non casu. Quid in eis arboribus? in quibus non truncus,
non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam
conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi
venusta. 
</p></div><div type="textpart" n="180" subtype="section"><p>
Linquamus naturam artisque videamus. Quid
tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae,
quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela,
quam mali? quae tamen hanc habent in specie venustatem,
ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa
esse videantur. Columnae templa et porticus sustinent;
tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis: Capitoli
fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed
necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio,
quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur,
utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est; ut, etiam si
in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset,
nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>