<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.354-2.360</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.354-2.360</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="354" subtype="section"><p>
Itaque eis, qui hanc partem
ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria
tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlocanda;
sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret,
res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis
pro cera, simulacris pro litteris uteremur. 
</p></div><div type="textpart" n="355" subtype="section"><p>
Qui sit autem
oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid
me attinet dicere? tenere, quae didiceris in accipienda
causa, quae ipse cogitaris? omnis fixas esse in animo
sententias? omnem descriptum verborum apparatum? ita
audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit,
ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo
videantur inscribere? Itaque soli qui memoria vigent,
sciunt quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid
responderint, quid supersit: eidemque multa ex aliis causis
aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt. 
</p></div><div type="textpart" n="356" subtype="section"><p>
Qua
re confiteor equidem huius boni naturam esse principem,
sicut earum rerum, de quibus ante locutus sum, omnium;
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et
similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius
in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum
ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet
atque confirmet; 
</p></div><div type="textpart" n="357" subtype="section"><p>
verum tamen neque tam acri memoria
fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem
verborum omnium aut sententiarum complectatur,
neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione
adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides
sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris,
quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum
autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi;
qua re facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur
auribus aut cogitatione, si etiam commendatione oculorum
animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus iudicio
remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret,
ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo
quasi teneremus. 
</p></div><div type="textpart" n="358" subtype="section"><p>
His autem formis atque corporibus, sicut
omnibus, quae sub aspectum veniunt, <del>admonetur memoria
nostra atque excitatur;</del> sede opus est, etenim corpus intellegi
sine loco non potest. Qua re ne in re nota et pervulgata
multus et insolens sim, locis est utendum multis,
inlustribus, explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem
agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque
percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio
dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum
conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus
notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio
pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate
locos distinguentis. 
</p></div><div type="textpart" n="359" subtype="section"><p>
Sed verborum memoria, quae minus est
nobis necessaria, maiore imaginum varietate distinguitur;
multa enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra
orationis, quae formari similitudine nulla possunt; eorum
fingendae sunt nobis imagines, quibus semper utamur; rerum
memoria propria est oratoris; eam singulis personis bene
positis notare possumus, ut sententias imaginibus, ordinem
locis comprehendamus. 
</p></div><div type="textpart" n="360" subtype="section"><p>
Neque verum est, quod ab inertibus
dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari
etiam id, quod per se natura tenere potuisset: vidi enim ego
summos homines et divina prope memoria, Athenis Charmadam,
in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metrodorum,
quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se
aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse
vellet, perscribere. Qua re hac exercitatione non eruenda
memoria est, si est nulla naturalis; sed certe, si latet, evocanda
est.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>