<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.341-2.360</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.341-2.360</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="341" subtype="section"><p>
Nec illud tertium laudationum
genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis
nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera
et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet,
et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus,
totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis
legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam
utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus,
Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur; nostrae
laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem
habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad
funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime
accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum aliquando,
non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni
Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut
nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus,
laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic
locus. 
</p></div><div type="textpart" n="342" subtype="section"><p>
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda,
alia laudanda: genus, forma, vires, opes, divitiae cetera<del>que</del>,
quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in
se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed
tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione
maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt
naturae et fortunae bona; in quibus est summa laus non
extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia,
non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut
opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed
bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
</p></div><div type="textpart" n="343" subtype="section"><p>
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua
nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia
est <add>alia</add> ad laudationem aptior; sunt enim aliae virtutes,
quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac
beneficentia positae; aliae, quae in ingeni aliqua facultate
aut animi magnitudine ac robore; nam clementia, iustitia,
benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda
est auditu in laudationibus; 
</p></div><div type="textpart" n="344" subtype="section"><p>
omnes enim hae virtutes non
tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae
putantur. Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res
humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando
vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet
non minus, iucunditatis minus: ipsos enim magis videntur,
quos laudamus, quam illos, apud quos laudamus, ornare ac
tueri. Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec
genera virtutum; ferunt enim aures hominum cum illa,
quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt
in virtute, laudari. 
</p></div><div type="textpart" n="345" subtype="section"><p>
Et quoniam singularum virtutum sunt
certa quaedam officia ac munera et sua cuique virtuti laus
propria debetur, erit explicandum in laude iustitiae, quid
cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eius modi
aliquo officio is, qui laudabitur, fecerit; itemque in ceteris
res gestae ad cuiusque virtutis genus et vim et nomen accommodabuntur.
</p></div><div type="textpart" n="346" subtype="section"><p>
Gratissima autem laus eorum factorum
habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolumento
ac praemio; quae vero etiam cum labore ac periculo
ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum,
quod et dici ornatissime possunt et audiri facillime; ea
enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est
fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe
gratuita. Magna etiam illa laus et admirabilis videri solet
tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna,
retinuisse in rebus asperis dignitatem; 
</p></div><div type="textpart" n="347" subtype="section"><p>
neque tamen illa
non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res
gestae iudiciis hominum comprobatae; in quibus etiam
felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis
est. Sumendae autem res erunt aut magnitudine
praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares;
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione
aut omnino laude dignae videri solent. 
</p></div><div type="textpart" n="348" subtype="section"><p>
Est etiam
cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione
praeclara. De quo genere libitum mihi est paulo plura
quam ostenderam dicere, non tam propter usum forensem,
qui est a me omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc
videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod
nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine
qua laudatio effici non possit, esse necessariam. 
</p></div><div type="textpart" n="349" subtype="section"><p>
Iam vituperandi
praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspicuum
est; simul est illud ante oculos, nec bonum virum
proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum
notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite
atque aspere posse. Atque his locis et laudandi et
vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere
causarum.
</p></div><div type="textpart" n="350" subtype="section"><p>
Habetis de inveniendis rebus disponendisque quid sentiam;
adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum
levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam
nisi ea, quibus haec exornentur.' 'Perge vero,' inquit
Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque
evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque
perspicio; et quod mihi nihil aut <del>quod</del> non multum
relinquis, percommode facis estque mihi gratum.'
</p></div><div type="textpart" n="351" subtype="section"><p>
 'Iam
istuc, quantum tibi ego reliquerim,' inquit Antonius 'erit
in tua potestate; si enim vere agere volueris, omnia tibi
relinquo; sin dissimulare, tu quem ad modum his satis
facias, videris. Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto
ego' inquit 'ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis
artem quam memoriae malim; gratiamque habeo Simonidi
illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse.
</p></div><div type="textpart" n="352" subtype="section"><p>
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides
apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque
id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa
ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem
fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium
eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret,
si ei videretur. 
</p></div><div type="textpart" n="353" subtype="section"><p>
Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi,
ut prodiret; iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum
magno opere evocarent; surrexisse illum, prodisse, vidisse
neminem: hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur
Scopas, concidisse; ea ruina ipsum cum cognatis oppressum
suis interisse: quos cum humare vellent sui neque possent
obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo,
quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator
unius cuiusque sepeliendi fuisse; hac tum re
admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime, qui
memoriae lumen adferret. 
</p></div><div type="textpart" n="354" subtype="section"><p>
Itaque eis, qui hanc partem
ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria
tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlocanda;
sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret,
res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis
pro cera, simulacris pro litteris uteremur. 
</p></div><div type="textpart" n="355" subtype="section"><p>
Qui sit autem
oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid
me attinet dicere? tenere, quae didiceris in accipienda
causa, quae ipse cogitaris? omnis fixas esse in animo
sententias? omnem descriptum verborum apparatum? ita
audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit,
ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo
videantur inscribere? Itaque soli qui memoria vigent,
sciunt quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid
responderint, quid supersit: eidemque multa ex aliis causis
aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt. 
</p></div><div type="textpart" n="356" subtype="section"><p>
Qua
re confiteor equidem huius boni naturam esse principem,
sicut earum rerum, de quibus ante locutus sum, omnium;
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et
similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius
in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum
ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet
atque confirmet; 
</p></div><div type="textpart" n="357" subtype="section"><p>
verum tamen neque tam acri memoria
fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem
verborum omnium aut sententiarum complectatur,
neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione
adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides
sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris,
quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum
autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi;
qua re facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur
auribus aut cogitatione, si etiam commendatione oculorum
animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus iudicio
remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret,
ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo
quasi teneremus. 
</p></div><div type="textpart" n="358" subtype="section"><p>
His autem formis atque corporibus, sicut
omnibus, quae sub aspectum veniunt, <del>admonetur memoria
nostra atque excitatur;</del> sede opus est, etenim corpus intellegi
sine loco non potest. Qua re ne in re nota et pervulgata
multus et insolens sim, locis est utendum multis,
inlustribus, explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem
agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque
percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio
dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum
conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus
notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio
pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate
locos distinguentis. 
</p></div><div type="textpart" n="359" subtype="section"><p>
Sed verborum memoria, quae minus est
nobis necessaria, maiore imaginum varietate distinguitur;
multa enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra
orationis, quae formari similitudine nulla possunt; eorum
fingendae sunt nobis imagines, quibus semper utamur; rerum
memoria propria est oratoris; eam singulis personis bene
positis notare possumus, ut sententias imaginibus, ordinem
locis comprehendamus. 
</p></div><div type="textpart" n="360" subtype="section"><p>
Neque verum est, quod ab inertibus
dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari
etiam id, quod per se natura tenere potuisset: vidi enim ego
summos homines et divina prope memoria, Athenis Charmadam,
in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metrodorum,
quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se
aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse
vellet, perscribere. Qua re hac exercitatione non eruenda
memoria est, si est nulla naturalis; sed certe, si latet, evocanda
est.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>