<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.321-2.340</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.321-2.340</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="321" subtype="section"><p>
sed cum
erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo
aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur,
sententias duci licebit. Ex reo (reos appello, quorum res
est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae
calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra
falsam criminationem; ex adversario eisdem ex locis fere
contraria; 
</p></div><div type="textpart" n="322" subtype="section"><p>
ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem,
si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae
restitui sanarique non possit; ex eis autem, apud quos
agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod
agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in
totam orationem confundendum nec minime in extremam;
sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur. 
</p></div><div type="textpart" n="323" subtype="section"><p>
Nam
et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem
et docilem; quae sunt utilia, sed non principi magis
propria quam reliquarum partium; faciliora etiam in principiis,
quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspectant,
et dociles magis <add>in</add> initiis esse possunt; inlustriora
enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis
dicuntur aut arguendo aut refellendo. 
</p></div><div type="textpart" n="324" subtype="section"><p>
Maximam autem
copiam principiorum ad iudicem aut adliciendum aut
incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus animorum
conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare
in principio non oportebit, sed tantum impelli iudicem
primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio.
</p></div><div type="textpart" n="325" subtype="section"><p>
Conexum autem ita sit principium consequenti orationi,
ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid,
sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur.
Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua
transeunt, ut audientiam fieri sibi <add>non</add> velle videantur.
Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium,
qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando
nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel
pugnare possint.
</p></div><div type="textpart" n="326" subtype="section"><p>
Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda
est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi
oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est
quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe
obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem
adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis
est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata
sit, tollit. Videant illa</p><l>nam is postquam excessit ex ephebis  <gap reason="omitted"/>
                  </l><p>
 </p></div><div type="textpart" n="327" subtype="section"><p>
quam longa est narratio! Mores adulescentis ipsius et
servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et
lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur.
Quod si hanc brevitatem quaesisset:</p><l>effertur, imus, ad sepulcrum venimus,</l><l>in ignem imposita est,</l><p><del>fere</del> decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam
hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non
brevitati servitum sit, sed magis venustati. 
</p></div><div type="textpart" n="328" subtype="section"><p>
Quod si nihil
fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota cognosci
facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta
personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius,
quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit
exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si †constituitur
aliquando ac non ista brevitate percurritur. 
</p></div><div type="textpart" n="329" subtype="section"><p>
Apertam
enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed
hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est
non esse obscurum in re narranda quam aut in principio
aut in argumentando aut in perorando; et maiore etiam
periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel
quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum
id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occaecat
orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius
dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in
causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis,
si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
</p></div><div type="textpart" n="330" subtype="section"><p>
Sed quando utendum sit aut non sit narratione,
id est consili; neque enim si nota res est nec dubium quid
gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi
si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae
suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter
persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus; ne illud,
quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri
putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam
totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit,
quod omnis orationis reliquae fons est narratio.</p></div><div type="textpart" n="331" subtype="section"><p>
Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in
controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta
causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
Namque una in causis ratio quaedam est eius
orationis, quae ad probandam argumentationem valet; ea
autem et confirmationem et reprehensionem quaerit; sed
quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi
tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas,
idcirco haec et natura et utilitate et tractatione coniuncta
sunt. 
</p></div><div type="textpart" n="332" subtype="section"><p>
Omnia autem concludenda <add>sunt</add> plerumque rebus
augendis vel inflammando iudice vel mitigando; omniaque
cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad
mentis iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem
nostram vocandas conferenda sunt.
</p></div><div type="textpart" n="333" subtype="section"><p>
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea
praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus,
sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere
aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur
esse; nam et sapientis est consilium explicare suum de
maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere,
auctoritate probare, oratione persuadere possis. Atque
haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim
est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus,
vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio: 
</p></div><div type="textpart" n="334" subtype="section"><p>
contio capit
omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat.
Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam
qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid
interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, praesertim
in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime
dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille
timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri.
</p></div><div type="textpart" n="335" subtype="section"><p>
Controversia autem est inter hominum sententias aut in
illo, utrum sit utilius; aut etiam, cum id convenit, certatur,
utrum honestati potius an utilitati consulendum sit; quae
quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet,
enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium,
praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate
metimur, itemque incommoda contrariorum; qui ad
dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum
periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam
augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque
eam cum dignitate esse coniunctam. 
</p></div><div type="textpart" n="336" subtype="section"><p>
Sed quid fieri possit
aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in
utraque re maxime est quaerendum; inciditur enim omnis
<del>iam</del> deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si necessitas
adfertur; et qui id docuit non videntibus aliis, is plurimum
vidit. 
</p></div><div type="textpart" n="337" subtype="section"><p>
Ad consilium autem de re publica dandum
caput est nosse rem publicam; ad dicendum vero probabiliter
nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus
quoque orationis est saepe mutandum; et quamquam una
fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est
populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis,
genus quoque dicendi grandius quoddam et inlustrius
esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis
admovenda est ad animorum motus non numquam aut
cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut
in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos,
saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia,
crudelitate revocandos. 
</p></div><div type="textpart" n="338" subtype="section"><p>
Fit autem ut, quia maxima quasi
oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad ornatius
dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim
quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis
canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse
non possit. 
</p></div><div type="textpart" n="339" subtype="section"><p>
Et cum sint populares multi variique lapsus,
vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis
peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter,
si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur,
aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut
ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est
in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo. His
quattuor causis totidem medicinae opponuntur: tum obiurgatio,
si est auctoritas; tum admonitio quasi lenior obiurgatio;
tum promissio, si audierint, probaturos; tum deprecatio,
quod est infirmum, sed non numquam utile. 
</p></div><div type="textpart" n="340" subtype="section"><p>
Nullo
autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod
dictum nec sine dignitate et cum lepore; nihil enim tam
facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate
commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.</p><p>Exposui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum
quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare quaque
omnino in causis ratione versari. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>