<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.301-2.320</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.301-2.320</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="301" subtype="section"><p>
Etenim permulta
sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda,
ne quid offendas, ne quo inruas: saepe aliqui testis
aut non laedit aut minus laedit, nisi lacessatur; orat reus,
urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique
ut interrogemus: non moveor, non obtempero, non satis
facio; neque tamen ullam adsequor laudem; homines enim
imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam
quod sapienter tacueris laudare possunt. 
</p></div><div type="textpart" n="302" subtype="section"><p>
Hic quantum fit
mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in
ingenio et pondus in vita. Nec, si hoc Crassus non committit,
ideo non multi et saepe committunt. Quo quidem
mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto
aliquo aut responso aut rogato sermo ille sequitur: "occidit."
"Adversariumne?" "Immo vero" aiunt "se et eum, quem
</p></div><div type="textpart" n="303" subtype="section"><p>
defendit." Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere
posse; ego autem saepissime video in causis aliquid mali
facere homines minime malos. Quid, illud, quod supra
dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae
valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii
versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt,
mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiumenta
confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant?
</p></div><div type="textpart" n="304" subtype="section"><p>
Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non
habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando,
sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt,
quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines
caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione
orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te
iudices abalienes? 
</p></div><div type="textpart" n="305" subtype="section"><p>
Quid, si, quae vitia aut incommoda
sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in adversariis
exprobrando non intellegas te in iudices invehi, mediocre<add>ne</add>
peccatum est? Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam
facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne
noceas? In quo ego, non quo libenter male audiam, sed
quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus
existimor; ut, cum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod
ministratorem peteres, non adversarium; ex quo etiam illud
adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane
insanus esse videatur. 
</p></div><div type="textpart" n="306" subtype="section"><p>
In ipsis autem argumentis si quid
posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve
sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum
ac foro, nihilne noceas? Quid multa? Omnis cura mea
solet in hoc versari semper—dicam enim saepius—si possim
ut boni efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne
quid mali.
</p></div><div type="textpart" n="307" subtype="section"><p>
Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante
laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum;
cuius ratio est duplex; altera, quam adfert natura causarum,
altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur:
nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus,
post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis,
contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus,
hoc dicendi natura ipsa praescribit; 
</p></div><div type="textpart" n="308" subtype="section"><p>
ut vero statuamus
ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt,
quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium
oratoris prudentiae. Multa enim occurrunt argumenta;
multa, quae in dicendo profutura videantur; sed eorum
partim ita levia sunt, ut contemnenda sint; partim, etiam si
quid habent adiumenti, sunt non numquam eius modi, ut
insit in eis aliquid viti neque tanti sit illud, quod prodesse
videatur, ut cum aliquo malo coniungatur; 
</p></div><div type="textpart" n="309" subtype="section"><p>
quae autem
utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, valde
multa sunt, ea, quae ex eis aut levissima sunt aut aliis
gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere atque ex
oratione removeri: equidem cum conligo argumenta causarum,
non tam ea numerare soleo quam expendere. 
</p></div><div type="textpart" n="310" subtype="section"><p>
Et
quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad
nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando
aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae
nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur;
reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis
orationibus fusae esse debebunt; nam et principia et
ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dicemus,
habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum
</p></div><div type="textpart" n="311" subtype="section"><p>
mentis, apud quos agetur, movendas per<add>tinere</add> possint. Sed
his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando,
persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum,
quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et
in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque
agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
</p></div><div type="textpart" n="312" subtype="section"><p>
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos
animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis
vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus,
si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri
potest; eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum
gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant
ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus
animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur
aut reflectantur. 
</p></div><div type="textpart" n="313" subtype="section"><p>
Atque etiam in illo reprehendo eos, qui,
quae minime firma sunt, ea prima conlocant; in quo illos
quoque errare arbitror, qui, si quando—id quod mihi
numquam placuit—pluris adhibent patronos, ut in quoque
eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere:
res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi, qui audiunt,
quam celerrime succurratur; cui si initio satis factum non
sit; multo plus sit in reliqua causa laborandum; male enim
se res habet, quae non statim, ut dici coepta est, melior
fieri videtur. 
</p></div><div type="textpart" n="314" subtype="section"><p>
Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in
oratione firmissimum quodque sit primum; dum illud tamen
in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam
ad perorandum; si quae erunt mediocria, nam vitiosis
nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in
gregem coniciantur. 
</p></div><div type="textpart" n="315" subtype="section"><p>
Hisce omnibus rebus consideratis
tum denique id, quod primum est dicendum, postremum
soleo cogitare, quo utar exordio. Nam si quando id primum
invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut
nugatorium aut vulgare aut commune. Principia autem
dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis,
apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in
principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere
atque allicere debet; 
</p></div><div type="textpart" n="316" subtype="section"><p>
in quo admirari soleo non equidem
istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem
in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet
surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus
sit, nesciat; et ait idem, cum bracchium concalfecerit,
tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde hoc
simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et
venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis consulant.
</p></div><div type="textpart" n="317" subtype="section"><p>
Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens
et pugnax non saepe esse debeat; sed si in ipso illo gladiatorio
vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante
congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad
speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione
est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio
postulatur! Nihil est denique in natura rerum omnium,
quod se universum profundat et quod totum repente
evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime,
lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. 
</p></div><div type="textpart" n="318" subtype="section"><p>
Haec autem in
dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis
visceribus causae sumenda sunt; idcirco tota causa pertemptata
atque perspecta, locis omnibus inventis atque
instructis considerandum est quo principio sit utendum.
</p></div><div type="textpart" n="319" subtype="section"><p>
Sic et facile reperientur; sumentur enim ex eis rebus,
quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in eis partibus,
ad quas dixi digredi saepe oportere; <del>ita</del> et momenti
aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione
deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia
nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa
quae <del>tum</del> agatur, effloruisse. 
</p></div><div type="textpart" n="320" subtype="section"><p>
Omne autem principium
aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit
aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam
ornamentum et dignitatem; sed oportet, ut aedibus ac
templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione
rerum praeponere; itaque in parvis atque infrequentibus
causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius; 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>