<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.281-2.300</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.281-2.300</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="281" subtype="section"><p>
"quid huic abest nisi res et
virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis;
ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis
quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto
Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas
esse iudicatum. 
</p></div><div type="textpart" n="282" subtype="section"><p>
Huic similis est etiam admonitio in consilio
dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in
dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum
biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem,
</p></div><div type="textpart" n="283" subtype="section"><p>
si id fecero": "melius est" inquit "quam reum." Bellum
etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut,
cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod
Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento
possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum
funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide,"
inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
</p></div><div type="textpart" n="284" subtype="section"><p>
Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est
praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla,
vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris
publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui
a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est"
inquit "Luculli pecus illud; erratis";—defendere Lucullum
videbatur—"ego liberum puto esse: qua libet pascitur."
</p></div><div type="textpart" n="285" subtype="section"><p>
Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum
perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium
iudicem tulisset; "eiero," inquit "iniquus est"; cum
esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum
iniquum eiero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil
facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum
audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te
audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest etiam,
ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit,
ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit "ut omnino,
quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter
exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret.
Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris
</p></div><div type="textpart" n="286" subtype="section"><p>
"sapiens si algebis, tremes" et alia permulta. Saepe etiam
facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit;
ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret,
indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis
dignus." Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut
M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit,
cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers,
Cinciole?" quaesisset, "ut emas," inquit "Gai, si uti velis."
</p></div><div type="textpart" n="287" subtype="section"><p>
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut
M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in
herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare."
Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente
respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio
Pyrgensi equum ademisset amicique <del>cum</del> vociferarentur et
quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum
sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus,
modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit
</p></div><div type="textpart" n="288" subtype="section"><p>
"nihil credere." Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exsecrationes,
admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis
mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae
verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt;
quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri
solent; 
</p></div><div type="textpart" n="289" subtype="section"><p>
haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, partibus
sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus
enim decipiendis et naturis aliorum inridendis <del>ipsorum
ridicule indicandis</del> et similitudine turpioris et dissimulatione
et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus
moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere,
quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad
cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur;
qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc
illa, quae dicuntur, salsiora videri solent. 
</p></div><div type="textpart" n="290" subtype="section"><p>
Sed iam tu,
Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum
te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque
amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu
te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.'</p><p>'Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus,' inquit 'et
cum doctior per te, tum etiam audacior factus iam ad
iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere
leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi
auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protulisti.
</p></div><div type="textpart" n="291" subtype="section"><p>
Sed habetis ea, quae vultis ex me audire, de quibus
quidem accuratius dicendum et cogitandum fuit; nam
cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua
nascuntur omnia. Ego enim cum ad causam sum adgressus
atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus,
cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum
conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi,
tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid
mali; nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem
aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed,
quantum habeat, id refert; 
</p></div><div type="textpart" n="292" subtype="section"><p>
mea autem ratio haec esse in
dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem,
exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo
autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere
appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum
obruatur; et, si causa est in argumentis, firmissima
quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod
unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa
est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere
animos hominum potest, confero. 
</p></div><div type="textpart" n="293" subtype="section"><p>
Summa denique huius
generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse
oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in
illum tela conferam; si nostra probari facilius, quam illa
redargui possunt, abducere animos a contraria defensione
et ad nostram conor deducere. 
</p></div><div type="textpart" n="294" subtype="section"><p>
Duo denique illa, quae
facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non
possum, mihi pro meo iure sumo: unum, ut molesto aut
difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil
respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit; quis enim
est, qui id facere non possit? sed tamen ego de mea nunc,
non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae
premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo
non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed
adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et
pugnae similem fugam; consistere vero in meo praesidio
sic, ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse
videar; 
</p></div><div type="textpart" n="295" subtype="section"><p>
alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum
et providendum puto quodque me sollicitare summe
solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut
ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed
tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam
non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule?
An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?' 'Minime,'
inquit ille 'sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere
videbatur.' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive
refellendi causa sive quaerendi.'
</p></div><div type="textpart" n="296" subtype="section"><p>
 Tum Iulius 'ego me hercule,'
inquit 'Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic
praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum
propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse
dictum, quod obesset ei, pro quo diceres; idque memoria
teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus,
esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam
laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc
esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres,
sed etiam quod non opus esset non diceres; 
</p></div><div type="textpart" n="297" subtype="section"><p>
tum illum
mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda,
illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod
alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret; qua
re non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed
improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni,
demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in
causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.'
</p></div><div type="textpart" n="298" subtype="section"><p>
'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu
et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti
oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et
consuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum
excellentis cuiusdam est ingeni ac singularis; cui quidem
portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri oratorem,
qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem
defenderet; 
</p></div><div type="textpart" n="299" subtype="section"><p>
facit enim de se coniecturam; cuius tanta vis
ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se
ipsum sit, dicere; sed ego non de praestanti quadam et
eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine
consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles;
ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus
accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum
proferebatur, pollicitus esse se traditurum; cum ille quaesisset
quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem,
ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse
gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet
quam si meminisse docuisset. 
</p></div><div type="textpart" n="300" subtype="section"><p>
Videsne quae vis in homine
acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit? Qui
ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo,
quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse; cum
quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod
meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve
meminisse. Sed neque propter hoc Themistocli responsum
memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio
et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi
neglegenda est; uterque enim istorum non mihi attulit
aliquam, sed suam significavit facultatem. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>