<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.221-2.240</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.221-2.240</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="221" subtype="section"><p>
Nam haec perpetua contra Scaevolam
Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco;
dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari dignitati,
in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus
facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem
et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici
possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc
ipsum non insulse interpretantur; 
</p></div><div type="textpart" n="222" subtype="section"><p>
dicere enim aiunt Ennium,
flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi,
quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa
sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed
ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero
genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam
illam disputationemque <add>e</add>lusit, sic in Bruto, quem oderat et
quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
</p></div><div type="textpart" n="223" subtype="section"><p>
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat,
quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa
brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime"
inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia <add>alia</add>
fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim
Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi
Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia,
et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset,
noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos
tribus legendos dedit. 
</p></div><div type="textpart" n="224" subtype="section"><p>
Ex libro primo: "forte evenit ut in
Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem
fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in
Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet
homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem;
metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum
putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi
fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti
libri—"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius."
"Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis
consignatos reliquit? Quod nisi puberem te,
inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se
</p></div><div type="textpart" n="225" subtype="section"><p>
etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Quis
est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non
minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit
idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro
di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexspectata!
quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni ei
imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute,
quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo?
Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid
maioribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu
regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae,
cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non
est nobilitatis. 
</p></div><div type="textpart" n="226" subtype="section"><p>
Sed fac esse, nihil superest; libidines totum
dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet
te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium
tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam
castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te,
et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum
calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes?
Tu hos intueri? Tu in foro, <del>tu in urbe,</del> tu in civium esse
conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis?
Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis
</p></div><div type="textpart" n="227" subtype="section"><p>
quidem tibi locum ullum reliquisti." Sed haec tragica atque
divina; faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una
contione meministis; nec enim maior contentio umquam
fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra
conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior.
Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum
facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo
posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere
tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam <del>ut ceterarum</del>
Crasso detulisse.'
</p></div><div type="textpart" n="228" subtype="section"><p>
 Tum Antonius 'ego vero ita fecissem,'
inquit 'nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem;
nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per
se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus
et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et
esse et videri, quod isti contigit uni, <del>id</del> mihi vix ferendum
videbatur.'
</p></div><div type="textpart" n="229" subtype="section"><p>
 Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,'
inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, <del>ullam</del>
negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis,
ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem
in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum
praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit;
nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut
in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari;
in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri
videbuntur. 
</p></div><div type="textpart" n="230" subtype="section"><p>
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti
dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior
est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut
in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod
quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus
responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta
auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis
levandum quam contentione frangendum videretur.'
</p></div><div type="textpart" n="231" subtype="section"><p>
 Tum
Sulpicius 'quid igitur? Patiemur' inquit 'Caesarem, qui
quamquam <del>M.</del> Crasso facetias concedit, tamen multo in eo
studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus
hoc iocandi quale sit et unde ducatur; praesertim cum
tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?'
'Quid, si' inquit Iulius 'adsentior Antonio dicenti nullam
esse artem salis?'
</p></div><div type="textpart" n="232" subtype="section"><p>
 Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi
vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius
iam diu loquitur, ars ulla sit: observatio quaedam est, ut
ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si
eloquentis facere posset, quis esset non eloquens? Quis
enim haec non vel facile vel certe aliquo modo posset
ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc
utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus,
arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio,
quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus
aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
</p></div><div type="textpart" n="233" subtype="section"><p>
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur,
disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua
forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu
atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.'
'Ego vero,' inquit ille 'quoniam conlectam a conviva, Crasse,
exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam
recusandi dem. Quamquam soleo saepe mirari eorum impudentiam,
qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio;
quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat?
Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis
et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus
nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.'
</p></div><div type="textpart" n="234" subtype="section"><p>
 Tum
ille 'iocabatur' inquit 'Catulus, praesertim cum ita dicat
ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar,
audiamus, ut Antoni reliqua videamus.' Et Antonius 'perpauca
quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam
labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris
sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.'
'Atqui' inquit Iulius 'non nimis liberale hospitium meum
dices; nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extrudam
et eiciam.
</p></div><div type="textpart" n="235" subtype="section"><p>
Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid
sentiam perbreviter exponam. De risu quinque sunt, quae
quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium,
sitne oratoris risum velle movere; quartum, quatenus;
quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum,
quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo
exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere
nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos,
vultum occupet, viderit Democritus; neque enim ad hunc sermonem
hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id
non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui pollicerentur.
</p></div><div type="textpart" n="236" subtype="section"><p>
Locus autem et regio quasi ridiculi—nam id proxime quaeritur—turpitudine
et deformitate quadam continetur; haec
enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant
turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud
tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod
ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata
est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in
verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam
lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit,
quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum
oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum,
quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem
mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis
dilui non facile est, ioco risuque dissolvit. 
</p></div><div type="textpart" n="237" subtype="section"><p>
Quatenus autem
sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum
est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam
nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria
insignis agitata ridetur: facinerosos <del>enim</del> maiore quadam
vi quam ridiculi vulnerari volunt; miseros inludi nolunt, nisi
se forte iactant; parcendum autem maxime est caritati
hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur. 
</p></div><div type="textpart" n="238" subtype="section"><p>
Haec
igitur adhibenda est primum in iocando moderatio; itaque
ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia
maxima digna sunt; quam ob rem materies omnis
ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum
neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob
facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata
ridentur. 
</p></div><div type="textpart" n="239" subtype="section"><p>
Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis
bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in
ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo
non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si
quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque,
ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi
sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum
genera venerimus.</p><p>Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re
tractatur, alterum dicto: 
</p></div><div type="textpart" n="240" subtype="section"><p>
re, si quando quid tamquam aliqua
fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse
eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de
amicula rixatus: salsa, ac tamen a te ipso ficta <del>tota</del> narratio;
addidisti clausulam: tota Tarracina tum omnibus in parietibus
inscriptas fuisse litteras L. L. L. M. M.; cum quaereres
id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse:
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>