<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.201-2.220</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:2.201-2.220</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="2" subtype="book"><div type="textpart" n="201" subtype="section"><p>
Petebam a iudicibus ut illud aetati meae,
ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio dolore me esse
adfectum viderent, concederent; praesertim si in aliis causis
intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis,
nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni
defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur,
ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem
explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem
habet, altera concitationem, quae minime praeceptis
artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut
et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis
moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus
viderer: ita magis adfectis animis iudicum quam doctis, tua,
Sulpici, est a nobis tum accusatio victa.'
</p></div><div type="textpart" n="202" subtype="section"><p>
 Hic Sulpicius,
'vere hercle,' inquit 'Antoni, ista commemoras; nam ego
nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam
mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim, quem ad
modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium tradidissem,
quod tuum principium, di immortales, fuit! qui
timor! quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum!
Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum
homines dabant, tenuisti, te pro homine pernecessario,
quaestore tuo, dicere! Quam tibi primum munisti ad te
audiendum viam. 
</p></div><div type="textpart" n="203" subtype="section"><p>
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse
arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti
ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere
occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam
pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi
Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac
debitam fuisse defenderes. Deinde qui locus a te praetermissus
est in Caepionem? Ut tu illa omnia odio, invidia,
misericordia miscuisti! Neque haec solum in defensione,
sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia
non refellendo, sed ad eundem impetum populi
confugiendo refutasti; 
</p></div><div type="textpart" n="204" subtype="section"><p>
quae cum abs te modo commemorarentur,
equidem nulla praecepta desiderabam; ipsam tamen
istam demonstrationem defensionum tuarum <del>abs te ipso
commemoratam</del> doctrinam esse non mediocrem puto.'</p><p>'Atqui, si ita placet,' inquit <del>Antonius</del> 'trademus etiam,
quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare
solemus; docuit enim iam nos longa vita ususque rerum
maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur
teneremus. 
</p></div><div type="textpart" n="205" subtype="section"><p>
Equidem primum considerare soleo, postuletne
causa; nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae
dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad
eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne
aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias
agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non
possint commoveri. 
</p></div><div type="textpart" n="206" subtype="section"><p>
Iam quoniam haec fere maxime sunt
in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos
agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia
misericordia, spes laetitia, timor molestia: sentimus amorem
conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis, apud
quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro
eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec
res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem;
plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae quam
praeteriti benefici commemoratio. 
</p></div><div type="textpart" n="207" subtype="section"><p>
Enitendum est ut
ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut
utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes
nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse
causa sua; invidetur enim commodis hominum ipsorum,
studiis autem eorum ceteris commodandi favetur. 
</p></div><div type="textpart" n="208" subtype="section"><p>
Videndumque
hoc loco est ne, quos ob benefacta diligi volemus,
eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet,
nimis efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios
odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere;
eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel
excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui audiunt,
perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur;
sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque
debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam
acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis
offensio; 
</p></div><div type="textpart" n="209" subtype="section"><p>
item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut
ex communibus: interior est ille proprius; sed hic quoque
communis ad eandem similitudinem est perducendus. Par
atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae; sed haud sciam
an acerrimus longe sit omnium motus invidiae nec minus
virium opus sit in ea comprimenda quam in excitanda.
Invident autem homines maxime paribus aut inferioribus,
cum se relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse; sed
etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis,
si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis iuris
praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt; quae si
inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute
parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt
honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita,
quantam insolentiam hominis quantumque fastidium; 
</p></div><div type="textpart" n="210" subtype="section"><p>
ad
sedandum autem, magno illa labore, magnis periculis esse
parta nec ad suum commodum, sed ad aliorum esse conlata;
<add>eum</add>que, si quam gloriam peperisse videatur, tamen etsi ea
non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari
totamque abicere atque deponere; omninoque perficiendum
est, quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est commune
vitium et perpetuum, invidetur autem praestanti
florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa excellens
opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta
<del>esse</del> videatur. 
</p></div><div type="textpart" n="211" subtype="section"><p>
Iam misericordia movetur, si is, qui audit,
adduci potest ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res
revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium
crebro ad se ipsum revertatur; et cum singuli casus humanarum
miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter,
tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est.</p><p>Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione
boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam
dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore
ad commutandos animos atque omni ratione flectendos,
intenta ac vehemens esse debet. 
</p></div><div type="textpart" n="212" subtype="section"><p>
Sed est quaedam in his
duobus generibus, quorum alterum lene, alterum vehemens
esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo; nam
et ex illa lenitate, qua conciliamur eis, qui audiunt, ad hanc
vim acerrimam, qua eosdem excitamus, influat oportet aliquid,
et ex hac vi non numquam animi aliquid inflandum
est illi lenitati; neque est ulla temperatior oratio quam illa,
in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur,
remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione
firmatur. 
</p></div><div type="textpart" n="213" subtype="section"><p>
In utroque autem genere dicendi et illo, in
quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et
mores accommodatur, et principia tarda <del>sunt</del> et exitus item
spissi et producti esse debent. Nam neque adsiliendum
statim est ad genus illud orationis; abest enim totum a causa
et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est,
audire desiderant; nec cum in eam rationem ingressus sis,
celeriter discedendum est; 
</p></div><div type="textpart" n="214" subtype="section"><p>
non enim, sicut argumentum,
simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium
poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam,
simul atque intuleris, possis commovere: argumentum ratio
ipsa confirmat idque, simul atque emissum est, adhaerescit;
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed
magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa
et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis
nemo potest; 
</p></div><div type="textpart" n="215" subtype="section"><p>
qua re qui aut breviter aut summisse dicunt,
docere iudicem possunt, commovere non possunt; in quo
sunt omnia.</p><p>Iam illud perspicuum est, omnium rerum in contrarias
partis facultatem ex eisdem suppeditari locis. Sed argumento
resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa
sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere
illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens,
aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam
partem, quod sit aut gravius aut aeque grave. 
</p></div><div type="textpart" n="216" subtype="section"><p>
Illa autem,
quae aut conciliationis causa leniter aut permotionis vehementer
aguntur, contrariis commotionibus auferenda sunt,
ut odio benevolentia, ut misericordia invidia tollatur.</p><p>Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
quae, etiam si alia omnia tradi arte possunt, naturae
sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in quibus
tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis
mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut,
si qua est, eam tu potissimum nos docere.'
</p></div><div type="textpart" n="217" subtype="section"><p>
 'Ego vero,'
inquit 'omni de re facilius puto esse ab homine non
inurbano, quam de ipsis facetiis disputari. Itaque cum
quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de ridiculis,
non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid
discere; inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter
ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem quandam
conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil
aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur; 
</p></div><div type="textpart" n="218" subtype="section"><p>
qua re mihi quidem
nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi.
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter
in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve,
illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata
est. Leve nomen habet utraque res. Quippe; leve
enim est totum hoc risum movere. 
</p></div><div type="textpart" n="219" subtype="section"><p>
Verum tamen, ut dicis,
Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici
vidi. Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non
desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores
et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso
genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid
habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere
debeat, quam cogitari potuisse videatur? 
</p></div><div type="textpart" n="220" subtype="section"><p>
Quid enim hic
meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus
quid latraret, furem se videre respondit? Quid in
omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam
vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Plancio
diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est
omnium sententia concedendum; non enim fere quisquam
reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens:
et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate
atque dicto est. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>