<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:1.141-1.160</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:1.141-1.160</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="141" subtype="section"><p>
Sed causarum, quae sint a communi
quaestione seiunctae, partim in iudiciis versari, partim in
deliberationibus; esse etiam genus tertium, quod in laudandis
aut vituperandis hominibus poneretur; certosque esse
locos, quibus in iudiciis uteremur, in quibus aequitas quaereretur;
alios in deliberationibus, quae omnes ad utilitatem
dirigerentur eorum quibus consilium daremus; alios item in
laudationibus, in quibus ad personarum dignitatem omnia
referrentur;
</p></div><div type="textpart" n="142" subtype="section"><p>
cumque esset omnis oratoris vis ac facultas in
quinque partis distributa, ut deberet reperire primum quid
diceret, deinde inventa non solum ordine, sed etiam momento
quodam atque iudicio dispensare atque componere;
tum ea denique vestire atque ornare oratione; post memoria
saepire; ad extremum agere cum dignitate ac venustate.
</p></div><div type="textpart" n="143" subtype="section"><p>
Etiam illa cognoram et acceperam, ante quam de re diceremus,
initio conciliandos eorum esse animos, qui audirent;
deinde rem demonstrandam; postea controversiam constituendam;
tum id, quod nos intenderemus, confirmandum;
post, quae contra dicerentur, refellenda; extrema autem
oratione ea, quae pro nobis essent, amplificanda et augenda,
quaeque essent pro adversariis, infirmanda atque frangenda.
</p></div><div type="textpart" n="144" subtype="section"><p>
Audieram etiam quae de orationis ipsius ornamentis traderentur,
in qua praecipitur primum, ut pure et Latine
loquamur, deinde ut plane et dilucide, tum ut ornate, post
ad rerum dignitatem apte et quasi decore; singularumque
rerum praecepta cognoram.
</p></div><div type="textpart" n="145" subtype="section"><p>
Quin etiam, quae maxime propria
essent naturae, tamen his ipsis artem adhiberi videram;
nam de actione et de memoria quaedam brevia, sed magna
cum exercitatione praecepta gustaram. In his enim fere
rebus omnis istorum artificum doctrina versatur, quam ego
si nihil dicam adiuvare, mentiar; habet enim quaedam
quasi ad commonendum oratorem, quo quidque referat et
quo intuens ab eo, quodcumque sibi proposuerit, minus
aberret.
</p></div><div type="textpart" n="146" subtype="section"><p>
Verum ego hanc vim intellego esse in praeceptis
omnibus, non ut ea secuti oratores eloquentiae laudem sint
adepti, sed, quae sua sponte homines eloquentes facerent,
ea quosdam observasse atque collegisse; sic esse non eloquentiam
ex artificio, sed artificium ex eloquentia natum;
quod tamen, ut ante dixi, non eicio; est enim, etiam si
minus necessarium ad bene dicendum, tamen ad cognoscendum
non inliberale;
</p></div><div type="textpart" n="147" subtype="section"><p>
et exercitatio quaedam suscipienda
vobis est; quamquam vos quidem iam pridem estis in
cursu: sed eis, qui ingrediuntur in stadium, quique ea,
quae agenda sunt in foro tamquam in acie, possunt etiam
nunc exercitatione quasi ludicra praediscere ac meditari.'
</p></div><div type="textpart" n="148" subtype="section"><p>
'Hanc ipsam' inquit Sulpicius 'nosse volumus; ac tamen
ista, quae abs te breviter de arte decursa sunt, audire cupimus,
quamquam sunt nobis quoque non inaudita; verum
illa mox; nunc de ipsa exercitatione quid sentias quaerimus.'
</p></div><div type="textpart" n="149" subtype="section"><p>
'Equidem probo ista,' Crassus inquit 'quae vos facere
soletis, ut, causa aliqua posita consimili causarum earum,
quae in forum deferuntur, dicatis quam maxime ad veritatem
accommodate; sed plerique in hoc vocem modo, neque
eam scienter, et viris exercent suas et linguae celeritatem
incitant verborumque frequentia delectantur; in quo fallit
eos, quod audierunt, dicendo homines, ut dicant, efficere
solere;
</p></div><div type="textpart" n="150" subtype="section"><p>
vere enim etiam illud dicitur, perverse dicere homines
perverse dicendo facillime consequi. Quam ob rem
in istis ipsis exercitationibus, etsi utile est etiam subito saepe
dicere, tamen illud utilius, sumpto spatio ad cogitandum
paratius atque accuratius dicere. Caput autem est, quod,
ut vere dicam, minime facimus (est enim magni laboris,
quem plerique fugimus), quam plurimum scribere. Stilus
optimus et praestantissimus dicendi effector ac magister;
neque iniuria; nam si subitam et fortuitam orationem commentatio
et cogitatio facile vincit, hanc ipsam profecto adsidua
ac diligens scriptura superabit.
</p></div><div type="textpart" n="151" subtype="section"><p>
Omnes enim, sive artis
sunt loci sive ingeni cuiusdam ac prudentiae, qui modo
insunt in ea re, de qua scribimus, anquirentibus nobis omnique
acie ingeni contemplantibus ostendunt se et occurrunt;
omnesque sententiae verbaque omnia, quae sunt cuiusque
generis maxime inlustria, sub acumen stili subeant et succedant
necesse est; tum ipsa conlocatio conformatioque
verborum perficitur in scribendo, non poetico, sed quodam
oratorio numero et modo.
</p></div><div type="textpart" n="152" subtype="section"><p>
Haec sunt, quae clamores et
admirationes in bonis oratoribus efficiunt; neque ea quisquam,
nisi diu multumque scriptitarit, etiam si vehementissime
se in his subitis dictionibus exercuerit, consequetur;
et qui a scribendi consuetudine ad dicendum venit, hanc
adfert facultatem, ut, etiam subito si dicat, tamen illa, quae
dicantur, similia scriptorum esse videantur; atque etiam, si
quando in dicendo scriptum attulerit aliquid, cum ab eo
discesserit, reliqua similis oratio consequetur;
</p></div><div type="textpart" n="153" subtype="section"><p>
ut concitato
navigio, cum remiges inhibuerunt, retinet tamen ipsa navis
motum et cursum suum intermisso impetu pulsuque remorum,
sic in oratione perpetua, cum scripta deficiunt, parem
tamen obtinet oratio reliqua cursum scriptorum similitudine
et vi concitata.
</p></div><div type="textpart" n="154" subtype="section"><p>
In cotidianis autem commentationibus
equidem mihi adulescentulus proponere solebam illam exercitationem
maxime, qua C. Carbonem nostrum illum inimicum
solitum esse uti sciebam, ut aut versibus propositis
quam maxime gravibus aut oratione aliqua lecta ad eum
finem, quem memoria possem comprehendere, eam rem
ipsam, quam legissem, verbis aliis quam maxime possem
lectis, pronuntiarem; sed post animadverti hoc esse in hoc
viti, quod ea verba, quae maxime cuiusque rei propria quaeque
essent ornatissima atque optima, occupasset aut Ennius,
si ad eius versus me exercerem, aut Gracchus, si eius orationem
mihi forte proposuissem: ita, si eisdem verbis uterer,
nihil prodesse; si aliis, etiam obesse, cum minus idoneis
uti consuescerem.
</p></div><div type="textpart" n="155" subtype="section"><p>
Postea mihi placuit, eoque sum usus
adulescens, ut summorum oratorum Graecas orationes explicarem,
quibus lectis hoc adsequebar, ut, cum ea, quae
legeram Graece, Latine redderem, non solum optimis verbis
uterer et tamen usitatis, sed etiam exprimerem quaedam
verba imitando, quae nova nostris essent, dum modo essent
idonea.
</p></div><div type="textpart" n="156" subtype="section"><p>
Iam vocis et spiritus et totius corporis et ipsius
linguae motus et exercitationes non tam artis indigent quam
laboris; quibus in rebus habenda est ratio diligenter, quos
imitemur, quorum similes velimus esse. Intuendi nobis
sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine
ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.
</p></div><div type="textpart" n="157" subtype="section"><p>
Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam
plurimis et nostris scriptis et alienis; atque in ea exercitatione
non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam
istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte
traditur. Educenda deinde dictio est ex hac domestica
exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem,
in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus
visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa commentatio
inclusa in veritatis lucem proferenda est.
</p></div><div type="textpart" n="158" subtype="section"><p>
Legendi
etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum
artium doctores atque scriptores eligendi et pervolutandi et
exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vituperandi
<del>refellendi</del>; disputandumque de omni re in contrarias
partis et, quicquid erit in quaque re, quod probabile
videri possit, eliciendum <del>atque dicendum</del>;
</p></div><div type="textpart" n="159" subtype="section"><p>
perdiscendum
ius civile, cognoscendae leges, percipienda omnis antiquitas,
senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, iura sociorum,
foedera, pactiones, causa imperi cognoscenda est; libandus
est etiam ex omni genere urbanitatis facetiarum quidam
lepos, quo tamquam sale perspergatur omnis oratio. Effudi
vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse, quemcumque
patremfamilias adripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis
percontantibus respondisset.'
</p></div><div type="textpart" n="160" subtype="section"><p>
Haec cum Crassus dixisset, silentium est consecutum;
sed quamquam satis eis, qui aderant, ad id, quod erat propositum,
dictum videbatur, tamen sentiebant celerius esse
multo quam ipsi vellent ab eo peroratum. Tum Scaevola
'quid est, Cotta?' inquit 'quid tacetis? Nihilne vobis in
mentem venit, quod praeterea ab Crasso requiratis?'
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>