<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:1.121-1.140</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1:1.121-1.140</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi037.perseus-lat1"><div type="textpart" n="1" subtype="book"><div type="textpart" n="121" subtype="section"><p>
quem vero non pudet,—id quod in
plerisque video—hunc ego non reprehensione solum, sed
etiam poena dignum puto. Equidem et in vobis animum
advertere soleo et in me ipso saepissime experior, ut et
exalbescam in principiis dicendi et tota mente atque artubus
omnibus contremiscam; adulescentulus vero sic initio
accusationis exanimatus sum, ut hoc summum beneficium
Q. Maximo debuerim, quod continuo consilium dimiserit,
simul ac me fractum ac debilitatum metu viderit.'
</p></div><div type="textpart" n="122" subtype="section"><p>
 Hic
omnes adsensi significare inter sese et conloqui coeperunt;
fuit enim mirificus quidam in Crasso pudor, qui tamen non
modo non obesset eius orationi, sed etiam probitatis commendatione
prodesset. Tum Antonius 'saepe, ut dicis,'
inquit 'animadverti, Crasse, et te et ceteros summos oratores,
quamquam tibi par mea sententia nemo umquam fuit, in
dicendi exordio permoveri;
</p></div><div type="textpart" n="123" subtype="section"><p>
cuius quidem rei cum causam
quaererem, quidnam esset cur, ut in quoque oratore
plurimum esset, ita maxime is pertimesceret, has causas
inveniebam duas: unam, quod intellegerent ei, quos usus
ac natura docuisset, non numquam summis oratoribus non
satis ex sententia eventum dicendi procedere; ita non
iniuria, quotienscumque dicerent, id, quod aliquando posset
</p></div><div type="textpart" n="124" subtype="section"><p>
accidere, ne illo ipso <add>tempore</add> accideret, timere; altera est
haec, de qua queri saepe soleo; quod ceterarum homines
artium spectati et probati, si quando aliquid minus bene
fecerunt quam solent, aut noluisse aut valetudine impediti
non potuisse consequi id, quod scirent, putantur: "noluit"
inquiunt "hodie agere Roscius," aut "crudior fuit"; oratoris
peccatum, si quod est animadversum, stultitiae peccatum
videtur;
</p></div><div type="textpart" n="125" subtype="section"><p>
stultitia autem excusationem non habet,
quia nemo videtur, aut quia crudus fuerit aut quod ita
maluerit, stultus fuisse; quo etiam gravius iudicium in
dicendo subimus: quotiens enim dicimus, totiens de nobis
iudicatur, et, qui semel in gestu peccavit, non continuo
existimatur nescire gestum, cuius autem in dicendo quid
reprehensum est, aut aeterna in eo aut certe diuturna valet
opinio tarditatis.
</p></div><div type="textpart" n="126" subtype="section"><p>
Illud vero, quod a te dictum est, esse
permulta, quae orator a natura nisi haberet, non multum
a magistro adiuvaretur, valde tibi adsentior inque eo vel
maxime probavi summum illum doctorem, Alabandensem
Apollonium, qui cum mercede doceret, tamen non patiebatur
eos, quos iudicabat non posse oratores evadere,
operam apud sese perdere, dimittebatque et ad quam
quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere
atque hortari solebat.
</p></div><div type="textpart" n="127" subtype="section"><p>
Satis est enim in ceteris artificiis
percipiendis tantum modo similem esse hominis et id, quod
tradatur vel etiam inculcetur, si qui forte sit tardior, posse
percipere animo et memoria custodire; non quaeritur
mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea,
quae nobis non possumus fingere, facies, vultus, sonus:
</p></div><div type="textpart" n="128" subtype="section"><p>
in
oratore autem acumen dialecticorum, sententiae philosophorum,
verba prope poetarum, memoria iuris consultorum,
vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est
requirendus; quam ob rem nihil in hominum genere rarius
perfecto oratore inveniri potest; quae enim, singularum
rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur,
ea nisi omnia sunt in oratore summa, probari non possunt.'
</p></div><div type="textpart" n="129" subtype="section"><p>
Tum Crassus 'atqui vide' inquit 'in artificio perquam tenui
et levi quanto plus adhibeatur diligentiae, quam in hac re,
quam constat esse maximam: saepe enim soleo audire
Roscium, cum ita dicat, se adhuc reperire discipulum, quem
quidem probaret, potuisse neminem, non quo non essent
quidam probabiles, sed quia, si aliquid modo esset viti, id
ferre ipse non posset; nihil est enim tam insigne nec tam
ad diuturnitatem memoriae stabile quam id, in quo aliquid
offenderis.
</p></div><div type="textpart" n="130" subtype="section"><p>
Itaque ut ad hanc similitudinem huius histrionis
oratoriam laudem dirigamus, videtisne quam nihil ab eo
nisi perfecte, nihil nisi cum summa venustate fiat, nisi ita,
ut deceat et uti omnis moveat atque delectet? Itaque hoc
iam diu est consecutus, ut, in quo quisque artificio excelleret,
is in suo genere Roscius diceretur. Hanc ego absolutionem
perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse
longe absum, facio impudenter; mihi enim volo ignosci,
ceteris ipse non ignosco; nam qui non potest, qui vitiose
facit, quem denique non decet, hunc, ut Apollonius iubebat,
ad id, quod facere possit, detrudendum puto.'
</p></div><div type="textpart" n="131" subtype="section"><p>
 'Num tu
igitur' inquit Sulpicius 'me aut hunc Cottam ius civile aut
rem militarem iubes discere? Nam quis ad ista summa
atque in omni genere perfecta potest pervenire?' Tum
ille 'ego vero,' inquit 'quod in vobis egregiam quandam ac
praeclaram indolem ad dicendum esse cognovi, idcirco haec
exposui omnia; nec magis ad eos deterrendos, qui non
possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommodavi
orationem meam; et quamquam in utroque vestrum
summum esse ingenium studiumque perspexi, tamen haec,
quae sunt in specie posita, de quibus plura fortasse dixi,
quam solent Graeci dicere, in te, Sulpici, divina sunt;
</p></div><div type="textpart" n="132" subtype="section"><p>
ego
enim neminem nec motu corporis neque ipso habitu atque
forma aptiorem nec voce pleniorem aut suaviorem mihi
videor audisse; quae quibus a natura minora data sunt,
tamen illud adsequi possunt, ut eis, quae habent, modice
et scienter utantur et ut ne dedeceat. Id enim est maxime
vitandum et de hoc uno minime est facile praecipere non
mihi modo, qui sicut unus paterfamilias his de rebus loquor,
sed etiam ipsi illi Roscio, quem saepe audio dicere caput
esse artis decere, quod tamen unum id esse, quod tradi arte
non possit.
</p></div><div type="textpart" n="133" subtype="section"><p>
Sed, si placet, sermonem alio transferamus et
nostro more aliquando, non rhetorico, loquamur.' 'Minime
vero,' inquit Cotta; 'nunc enim te iam exoremus necesse
est, quoniam retines nos in hoc studio nec ad aliam dimittis
artem, ut nobis explices, quicquid est istud, quod tu in
dicendo potes;—neque enim sumus nimis avidi; ista tua
mediocri eloquentia contenti sumus—idque ex te quaerimus,
(ut ne plus nos adsequamur, quam quantulum tu in dicendo
adsecutus es), quoniam, quae a natura expetenda sunt, ea
dicis non nimis deesse nobis, quid praeterea esse adsumendum
putes?'
</p></div><div type="textpart" n="134" subtype="section"><p>
 Tum Crassus adridens 'quid censes,' inquit
'Cotta, nisi studium et ardorem quendam amoris? sine quo
cum in vita nihil quisquam egregium, tum certe hoc, quod
tu expetis, nemo umquam adsequetur. Neque vero vos ad
eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque
sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate.
</p></div><div type="textpart" n="135" subtype="section"><p>
Sed
profecto studia nihil prosunt perveniendi aliquo, nisi illud,
quod eo, quo intendas, ferat deducatque, cognoris. Qua re
quoniam mihi levius quoddam onus imponitis neque ex me
de oratoris arte, sed de hac mea, quantulacumque est, facultate
quaeritis, exponam vobis non quandam aut perreconditam
aut valde difficilem aut magnificam aut gravem
rationem consuetudinis meae, qua quondam solitus sum uti,
cum mihi in isto studio versari adulescenti licebat.'
</p></div><div type="textpart" n="136" subtype="section"><p>
 Tum
Sulpicius 'o diem, Cotta, nobis' inquit 'optatum! Quod
enim neque precibus umquam nec insidiando nec speculando
adsequi potui, ut, quid Crassus ageret meditandi aut
dicendi causa, non modo videre mihi, sed ex eius scriptore
et lectore Diphilo suspicari liceret, id spero nos esse adeptos
omniaque iam ex ipso, quae diu cupimus, cognituros.'
</p></div><div type="textpart" n="137" subtype="section"><p>
Tum Crassus 'atqui arbitror, Sulpici, cum audieris, non
tam te haec admiraturum, quae dixero, quam existimaturum
tum, cum ea audire cupiebas, causam cur cuperes non fuisse;
nihil enim dicam reconditum, nihil exspectatione vestra dignum,
nihil aut inauditum vobis aut cuiquam novum. Nam
principio, id quod est homine ingenuo liberaliterque educato
dignum, non negabo me ista omnium communia et contrita
praecepta didicisse: primum oratoris officium esse dicere ad
persuadendum accommodate;
</p></div><div type="textpart" n="138" subtype="section"><p>
deinde esse omnem orationem
aut de infinitae rei quaestione sine designatione personarum
et temporum aut de re certis in personis ac temporibus locata;
</p></div><div type="textpart" n="139" subtype="section"><p>
in utraque autem re quicquid in controversiam veniat, in eo
quaeri solere aut factumne sit aut, si est factum, quale sit aut
etiam quo nomine vocetur aut, quod non nulli addunt, rectene factum esse videatur;
</p></div><div type="textpart" n="140" subtype="section"><p>
exsistere autem controversias
etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid
sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiat;
his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse
argumenta propria.
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>