<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:7-20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:7-20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>at</reg> vero huius gloriae, C.<note>C. <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">α</foreign>a</hi></note> Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. <reg>nihil</reg> sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius se<note>se <hi rend="italic">ante</hi> non <hi rend="italic">hab.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuam<note>tuam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>hm</hi>: tuam se <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi> (se <hi rend="italic">sup. lin. in D</hi>)</note> esse totam et propriam fatetur. <reg>numquam</reg> enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/><reg>domuisti</reg> gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamen<note>sed tamen ea <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. <reg>nulla</reg> est enim tanta vis<note>vis, tanta copia <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> <hi rend="italic">fort. recte</hi></note> quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. <reg>animum</reg> vincere, iracundiam cohibere, victo<note>victo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>D</hi>: victum <hi rend="italic">hm</hi>: victoriam <hi rend="italic">BELa</hi> (<hi rend="italic">Arus. Mess. K.</hi> viii. <hi rend="italic">p.</hi> 512. 17 <quote>temperat huic <hi rend="italic">Cic. de M. Marc.</hi></quote>)</note> temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciat<note>facit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Lactant. Div. Inst.</hi> i. 9. 3)</note>, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico. </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg>, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militum<note>obstrepit clamor mil. (videntur <hi rend="italic">add. V</hi>) et tub. soni <hi rend="italic">AV</hi></note> videntur et tubarum sono. <reg>at</reg> vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens et<note>et insolens <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> superba est, audimus aut legimus<note>aut audimus <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus! </p></div><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>te</reg> vero quem praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur? <reg>parietes</reg>, me dius fidius, ut mihi videtur<note>videntur <hi rend="italic">HV m et Sacerdosi.</hi> 166</note>, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus. <milestone resp="editor" n="4" unit="chapter"/><reg>equidem</reg> cum C. Marcelli, viri optimi et commemorabili pietate praediti lacrimas modo vobiscum viderem, omnium Marcellorum meum pectus memoria offudit<note>effudit <hi rend="italic">Dhm</hi> (in meum pectus se memoria effudit <hi rend="italic">Madvig</hi>)</note>, quibus tu etiam mortuis M. Marcello conservato dignitatem suam reddidisti nobilissimamque familiam iam<note>iam <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> ad paucos redactam paene ab interitu vindicasti. </p></div><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hunc</reg> tu<note>tu <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>m</hi>: tu igitur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>ah</hi></note> diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis<note>anteponis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: -pones <hi rend="italic">hm</hi></note>. <reg>haec</reg> enim res unius est propria C.<note>C. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. <reg>huius</reg> autem rei tu idem dux es<note>dux es <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: et dux es <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: es et dux <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> et comes: quae quidem tanta est ut<note>ut <hi rend="italic">am</hi>: ut nulla <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>ah</hi></note> tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod non<note>non <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italic">Schol. Lucani</hi> vi. 20, <hi rend="italic">Lactant. Div. Inst.</hi> vi. 11. 25: non aliquando <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> conficiat et consumat vetustas—</p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p>at haec tua<note>tua <hi rend="italic">om. Lactant.</hi></note> iustitia et lenitas<note>lenitas <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>a et Lactant.</hi>: lenitas animi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm</hi></note> florescet<note>florescit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> (<hi rend="italic">contra Lactant.</hi>)</note> cotidie magis. <reg>ita</reg><note>ita <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ita ut <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> quantum operibus tuis<note>tuis oper. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> diuturnitas detrahet, tantum adferet<note>adferet <hi rend="italic">AHDLm</hi>: adferat <hi rend="italic">BEah</hi>: adfert <hi rend="italic">V</hi></note> laudibus. <reg>et</reg> ceteros quidem omnis victores bellorum civilium iam antea<note>antea <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ante <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> aequitate et misericordia viceras: hodierno vero die te ipse<note>ipse <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ipsum <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> vicisti. <reg>vereor</reg> ut hoc quod dicam perinde intellegi possit auditu<note>auditum <hi rend="italic">Patricius</hi></note> atque ipse cogitans sentio: ipsam victoriam vicisse videris, cum ea quae erant adempta<note>quae erant adempta <hi rend="italic">Harl.</hi> 2545, <hi rend="italic">Madvig</hi>: quae erant (erat <hi rend="italic">AV</hi>) adepta <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: quae illa erat adepta <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> victis remisisti. <reg>nam</reg> cum ipsius victoriae iure omnes<note>iure omnes <hi rend="italic">scripsi</hi>: condicione iure omnes <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: condicione omnes iure <hi rend="italic">m</hi>: condicione omnes <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> victi occidissemus, clementiae tuae iudicio conservati sumus. <reg>recte</reg> igitur unus invictus es<note>es <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: diceris <hi rend="italic">mallet Müller</hi></note> a quo etiam ipsius victoriae condicio visque devicta est. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="5" unit="chapter"/><reg>atque</reg> hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam late pateat attendite. <reg>omnes</reg> enim qui ad illa arma fato sumus nescio quo rei publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani, ab<note>ab <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> scelere certe liberati sumus. <reg>nam</reg> cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante, reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit, quorum et frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis, non ille hostis induxit in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum. </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quo</reg> quidem in bello semper de pace audiendum<note>audiendum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>Em</hi>: agendum audiendum <hi rend="italic">BDL</hi>: agendum audiendumque <hi rend="italic">ah</hi></note> putavi semperque dolui non modo pacem sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. <reg>neque</reg> enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt. <reg>hominem</reg> sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> quidem meum consilium minime obscurum fuit. <reg>nam</reg> et in hoc ordine integra re multa de pace dixi et in ipso bello eadem etiam cum<note>cum partis meae per. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> capitis mei periculo sensi. <reg>ex</reg> quo nemo erit<note>iam erit <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> tam iniustus rerum existimator<note>existim. rerum <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> qui dubitet quae Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim censuerit, ceteris fuerit iratior. <reg>atque</reg> id minus mirum fortasse tum<note>mirum fort. tum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDL</hi>: fort. mirum tum <hi rend="italic">E</hi>: mirum videretur fort. tum <foreign xml:lang="grc">γ</foreign> (videtur <hi rend="italic">h</hi>)</note> cum esset incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores diligit, is profecto declarat maluisse se<note>se maluisse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> non dimicare quam vincere. </p></div><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="6" unit="chapter"/><reg>atque</reg> huius quidem rei M.<note>M. <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> Marcello sum testis. <reg>nostri</reg> enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. <reg>quotiens</reg> ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorum<note>certorum <hi rend="italic">Em</hi>: ceterorum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>BDLah</hi></note> hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! <reg>quo</reg> gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illa<note>illam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> vidimus debet esse. <reg>non</reg> enim iam<note>iam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: tam <hi rend="italic">m</hi>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> causae sunt inter se, sed victoriae comparandae. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>vidimus</reg> tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. <reg>quos</reg> amisimus civis, eos vis Martis<note>vis Martis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: Martis vis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>am</hi></note> perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si posset<note>posset <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: fieri posset <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note>, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. <reg>alterius</reg> vero partis nihil amplius dico<note>dicam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quidam</reg> enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaverunt<note>excitaverint <hi rend="italic">cod. Faerni</hi></note>, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse. </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>qua</reg> re gaude tuo<note><w type="lemma">gaude tuo</w> gaudeto <hi rend="italic">A</hi></note> isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. <reg>cetera</reg> cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simul<note>simul <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: salvos <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientia<note>sapientia tua <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. <reg>tantus</reg> est<note>est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>DEL</hi>: <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>noli</reg> igitur in conservandis viris bonis<note>bonis viris <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> defetigari<note>defet. <hi rend="italic">BDH</hi>: defat. <hi rend="italic">AVEh</hi></note>, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et specie<note><w type="lemma">specie</w> facie <hi rend="italic">hm</hi> (-ce <hi rend="italic">m</hi>)</note> quadam rei publicae. <reg>non</reg> enim tua ulla culpa<note>culpa ulla <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>