<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:27-30</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:27-30</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>haec</reg> igitur tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae<note>cum patriae <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse<note><w type="lemma">vixisse</w> te vixisse <hi rend="italic">H</hi>: vixisse <hi rend="italic">in ras. hab. A</hi> est enim <hi rend="italic">Schol. et Servius Aen.</hi> x. 467</note> dicito. <reg>quid</reg> enim est omnino<note>omnino <hi rend="italic">om. Schol. et Serv.</hi> hoc <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum? <reg>quod</reg> cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. <reg>quamquam</reg> iste tuus animus numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero haec tua vita ducenda<note>ducenda <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: dicenda <hi rend="italic">HV<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> est quae corpore et spiritu continetur: illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. <reg>huic</reg> tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. <reg>obstupescent</reg> posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem<note>sedem quidem <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> stabilem et domicilium certum non habebit. <reg>erit</reg> inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse<note>fuisse <hi rend="italic">hoc loco hab. <foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm, post</hi> videaur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italic">post</hi> hoc <hi rend="italic">a</hi></note> videatur, hoc consili. Servi igitur eis<note>eis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: etiam <hi rend="italic">h</hi>: eis etiam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>am</hi></note> iudicibus qui multis post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>id</reg> autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio. <milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>diversae</reg> voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. <reg>non</reg> enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. <reg>erat</reg><note>erat <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: erat enim <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: erat autem <hi rend="italic">am</hi></note> obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret<note>deceret <hi rend="italic">AVDELa</hi>: diceret <hi rend="italic">HBhm</hi></note>, non nulli etiam quid liceret. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>