<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:21-34</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:21-34</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>nunc</reg> venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamen<note>tamen numquam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> extenuabo<note>extenuabo verbis <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, tua enim cautio nostra cautio est. <reg>quod</reg> si<note>quod si <hi rend="italic">H, Priscian. K.</hi> ii. <hi rend="italic">pp.</hi> 181, 226: ut si <hi rend="italic">cett.</hi></note> in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. <reg>sed</reg> quisnam est iste tam demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eo<note>anne ex eo <hi rend="italic">scripsi</hi>: axeneone ex <hi rend="italic">H</hi>: anexeo ne <hi rend="italic">V</hi>: an ex eone ex <hi rend="italic">A</hi>: an ex eo <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: an ex hoc <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> numero qui una tecum fuerunt? <reg>non</reg> est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. <reg>an</reg> si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? <reg>qui</reg>? omnes enim qui fuerunt<note>qui superfuerunt <hi rend="italic">hm</hi></note> aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. <reg>nam</reg> quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi<note>communi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: omnium <hi rend="italic">hm</hi>: communi omnium <hi rend="italic">a</hi></note> salute cogitans, qui non<note><w type="lemma">qui non</w> quin <hi rend="italic">AV</hi></note> intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium<note>pendere omnia <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign> et Schol. Lucani</hi> v. 686</note>? <reg>equidem</reg> de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem<note>fragilitatẽs <hi rend="italic">H</hi></note> extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere. </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><reg>si</reg> vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam accedit<note>accedat <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimus<note>credimus <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: -amus <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note>? <milestone resp="editor" n="8" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>omnia</reg> sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsa<note>dilapsa <hi rend="italic">Ha<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: delapsa <hi rend="italic">AV<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi></note> iam diffluxerunt<note>difflux. <hi rend="italic">Bm</hi>: deflux. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ELa</hi>: fluxerunt <hi rend="italic">h</hi></note> severis legibus vincienda sunt. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> fuit recusandum in tanto civili bello, tanto animorum<note>tantoque an. <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> ardore et armorum quin quassata res publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta dignitatis et praesidia stabilitatis suae, multaque uterque dux faceret armatus quae idem togatus fieri prohibuisset. <reg>quae</reg> quidem tibi nunc<note>nunc tibi <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> omnia belli volnera sananda<note>sananda <hi rend="italic">a</hi><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: curanda <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> sunt, quibus praeter te mederi nemo potest. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: <q><reg>satis</reg> diu vel naturae vixi<note>diu ... vixi <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>a</hi>: te diu ... vixisse <hi rend="italic">hm</hi></note> vel gloriae.</q> <reg>satis</reg>, si ita vis, fortasse naturae, addam<note>addam <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: addo <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. <reg>qua</reg> re omitte, quaeso, istam<note>quaeso, istam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: istam, quaeso <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>m</hi></note> doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. <reg>saepe</reg> enim venit ad meas auris<note>auris meas <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibi<note>satis te tibi <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: tibi satis te <hi rend="italic">BDL<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi>: tibi te satis <hi rend="italic">E</hi></note> vixisse. <reg>credo</reg>, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. <reg>omnium</reg> salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt<note>nunc cum omnium ... compl. sunt (sint <hi rend="italic">a</hi>) <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. <reg>hic</reg> tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? <reg>quid</reg>, si istud ne gloriae quidem<note>quidem <hi rend="italic">Schol.</hi>: quidem tuae <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign>: tuae quidem <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>parumne</reg><note>parumne <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>L</hi>: parumne igitur <hi rend="italic">BDE<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note>, inquies, magna<note>magna <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: gloriam magnam <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> relinquemus? <reg>immo</reg> vero aliis quamvis multis satis, tibi uni parum. <reg>quicquid</reg> est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum cum est aliquid amplius. <reg>quod</reg> si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic exitus futurus fuit ut devictis adversariis rem publicam in eo statu relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis plus sit habitura quam gloriae; si quidem gloria est inlustris et pervagata magnorum vel in suos civis<note>civis <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum. </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>haec</reg> igitur tibi reliqua pars est; hic restat actus, in hoc elaborandum est ut rem publicam constituas, eaque tu in primis summa tranquillitate et otio perfruare: tum te, si voles, cum et patriae<note>cum patriae <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quod debes solveris et naturam ipsam expleveris satietate vivendi, satis diu vixisse<note><w type="lemma">vixisse</w> te vixisse <hi rend="italic">H</hi>: vixisse <hi rend="italic">in ras. hab. A</hi> est enim <hi rend="italic">Schol. et Servius Aen.</hi> x. 467</note> dicito. <reg>quid</reg> enim est omnino<note>omnino <hi rend="italic">om. Schol. et Serv.</hi> hoc <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> hoc ipsum diu in quo est aliquid extremum? <reg>quod</reg> cum venit, omnis voluptas praeterita pro nihilo est, quia postea nulla est futura. <reg>quamquam</reg> iste tuus animus numquam his angustiis quas natura nobis ad vivendum dedit contentus fuit, semper immortalitatis amore flagravit. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nec</reg> vero haec tua vita ducenda<note>ducenda <hi rend="italic">A<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: dicenda <hi rend="italic">HV<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> est quae corpore et spiritu continetur: illa, inquam, illa vita est tua quae vigebit memoria saeculorum omnium, quam posteritas alet, quam ipsa aeternitas semper tuebitur. <reg>huic</reg> tu inservias, huic te ostentes oportet, quae quidem quae miretur iam pridem multa habet; nunc etiam quae laudet exspectat. <reg>obstupescent</reg> posteri certe imperia, provincias, Rhenum, Oceanum, Nilum, pugnas innumerabilis, incredibilis victorias, monumenta, munera, triumphos audientes et legentes tuos. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> nisi haec urbs stabilita tuis consiliis et institutis erit, vagabitur modo tuum nomen longe atque late, sedem<note>sedem quidem <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> stabilem et domicilium certum non habebit. <reg>erit</reg> inter eos etiam qui nascentur, sicut inter nos fuit, magna dissensio, cum alii laudibus ad caelum res tuas gestas efferent, alii fortasse aliquid requirent, idque vel maximum, nisi belli civilis incendium salute patriae restinxeris, ut illud fati fuisse<note>fuisse <hi rend="italic">hoc loco hab. <foreign xml:lang="grc">β</foreign>hm, post</hi> videaur <foreign xml:lang="grc">α</foreign>, <hi rend="italic">post</hi> hoc <hi rend="italic">a</hi></note> videatur, hoc consili. Servi igitur eis<note>eis <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: etiam <hi rend="italic">h</hi>: eis etiam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>am</hi></note> iudicibus qui multis post saeculis de te iudicabunt et quidem haud scio an incorruptius quam nos; nam et sine amore et sine cupiditate et rursus sine odio et sine invidia iudicabunt. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>id</reg> autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio. <milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>diversae</reg> voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. <reg>non</reg> enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. <reg>erat</reg><note>erat <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>h</hi>: erat enim <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: erat autem <hi rend="italic">am</hi></note> obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceret<note>deceret <hi rend="italic">AVDELa</hi>: diceret <hi rend="italic">HBhm</hi></note>, non nulli etiam quid liceret. </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p><reg>perfuncta</reg> res publica est hoc<note>hoc <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">α</foreign></note> misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis<note>nec qui omn. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> quibus iratus esset eosdem etiam<note>etiam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>DEL</hi>: <hi rend="italic">om. B<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> exsilio aut morte dignos iudicaret. <reg>arma</reg> ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. <reg>ingratus</reg> est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sit<note>melior sit <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">β</foreign></hi>: sit melior <hi rend="italic">AV<foreign xml:lang="grc">γ</foreign></hi></note> qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. <reg>quae</reg> enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum velint qui habent<note>habent <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>m</hi>: modo habent <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>ah</hi></note> aliquid non sapientiae modo<note>non sap. modo <hi rend="italic">AVam</hi>: non modo sap. <hi rend="italic">Hh</hi>: non solum sap. <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea tum hodie maxime<note>vel maxime <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> usus es manente salvi esse non possumus. <reg>qua</reg> re omnes te qui haec salva esse volumus et hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuae<note>ut vitae, ut saluti tuae <foreign xml:lang="grc">α</foreign>: ut vitae tuae et saluti <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">β</foreign>a</hi>: ut vitae <hi rend="italic">hm</hi></note> consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipso<note>me ipse <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>sed</reg> ut<note>ut <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>Em</hi>: <hi rend="italic">om. BDah</hi></note>, unde est orsa, in eodem terminetur oratio<note>oratio mea <hi rend="italic">hm</hi></note>, maximas tibi omnes gratias agimus, C. Caesar, maiores etiam habemus. <reg>nam</reg> omnes idem sentiunt, quod ex omnium precibus et lacrimis sentire potuisti. <reg>sed</reg> quia non<note>et quoniam non <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note> est omnibus<note>omnibus <hi rend="italic">post</hi> stant. <hi rend="italic">hab. a</hi>: <hi rend="italic">om. hm</hi></note> stantibus necesse dicere, a me certe dici volunt, cui necesse est quodam modo, et quod fieri decet M. Marcello a te huic ordini populoque Romano et rei publicae reddito, fieri id intellego. <reg>nam</reg> laetari omnis non ut de unius solum sed ut de<note>non ut de unius solum sed ut de (<hi rend="italic">om.</hi> solum <hi rend="italic">ah</hi>) <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>ah</hi>: non de unius solum sed de <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: non de unius sed de <hi rend="italic">m</hi>: <hi rend="italic">fort.</hi> salute <hi rend="italic">post</hi> solum <hi rend="italic">transponendum</hi> (<hi rend="italic">de numero</hi> cf. <hi rend="italic">Zielinski, p.</hi> 212)</note> omnium<note>omnium <hi rend="italic">AV</hi>: omni <hi rend="italic">H</hi>: communi <foreign xml:lang="grc">βγ</foreign></note> salute sentio. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus nota semper<note>semper nota <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> fuit, ut vix C. Marcello<note>C. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign>D</hi>: M. / <hi rend="italic">EL</hi>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo<note>debebo <hi rend="italic">H sol.</hi></note>. <reg>itaque</reg>, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus rebus<note>omnibus me rebus <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum<note>unum <foreign xml:lang="grc">β</foreign>: <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">αγ</foreign></note> innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, magnus<note>maximus <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> hoc tuo facto cumulus accesserit. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>