<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:21-22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2:21-22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi032.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="7" unit="chapter"/><reg>nunc</reg> venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamen<note>tamen numquam <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> extenuabo<note>extenuabo verbis <foreign xml:lang="grc">γ</foreign></note>, tua enim cautio nostra cautio est. <reg>quod</reg> si<note>quod si <hi rend="italic">H, Priscian. K.</hi> ii. <hi rend="italic">pp.</hi> 181, 226: ut si <hi rend="italic">cett.</hi></note> in alterutro peccandum sit, malim videri nimis timidus quam parum prudens. <reg>sed</reg> quisnam est iste tam demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eo<note>anne ex eo <hi rend="italic">scripsi</hi>: axeneone ex <hi rend="italic">H</hi>: anexeo ne <hi rend="italic">V</hi>: an ex eone ex <hi rend="italic">A</hi>: an ex eo <foreign xml:lang="grc">γ</foreign>: an ex hoc <foreign xml:lang="grc">β</foreign></note> numero qui una tecum fuerunt? <reg>non</reg> est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. <reg>an</reg> si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? <reg>qui</reg>? omnes enim qui fuerunt<note>qui superfuerunt <hi rend="italic">hm</hi></note> aut sua pertinacia vitam amiserunt aut tua misericordia retinuerunt, ut aut nulli supersint de inimicis aut qui fuerunt sint amicissimi. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. <reg>nam</reg> quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communi<note>communi <foreign xml:lang="grc">αβ</foreign>: omnium <hi rend="italic">hm</hi>: communi omnium <hi rend="italic">a</hi></note> salute cogitans, qui non<note><w type="lemma">qui non</w> quin <hi rend="italic">AV</hi></note> intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omnium<note>pendere omnia <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">α</foreign> et Schol. Lucani</hi> v. 686</note>? <reg>equidem</reg> de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatem<note>fragilitatẽs <hi rend="italic">H</hi></note> extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>