<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:81-85</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:81-85</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="81"><milestone unit="chapter" n="30" resp="editor"/><p><reg>etenim</reg> si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret<note>quod dubitaret <hi rend="italic">H</hi></note> id<note>id <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: is <hi rend="italic">ET</hi></note> fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestri<note>vestri <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: vestri ordinis <hi rend="italic">cett.</hi></note> defensorem fuisse; cum praesertim in tali<note>tali <hi rend="italic">H</hi>: ea <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. <reg>sin</reg><note>sin <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: si <hi rend="italic">TE<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. <reg>nam</reg> quid esset ingratius quam<note>potius quam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note> laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="82"><p><reg>quamquam</reg> hoc animo semper fuimus omnes<note>fuimus omn. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Hw</hi>: omn. fuimus <hi rend="italic">cett.</hi></note> in patriae proditoribus opprimendis ut, quoniam futura esset nostra<note>fut. esset nostra <hi rend="italic">H</hi>: nostra fut. esset <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> gloria, periculum quoque et invidiam nostram putaremus. <reg>nam</reg> quae mihi tribuenda ipsi<note>ipsi trib. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>ET</hi>: trib. ipsa <hi rend="italic">H</hi></note> laus esset, cum tantum in consulatu meo<note>meo <hi rend="italic">om. H</hi></note> pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id quod<note><w type="lemma">quod</w> cum <hi rend="italic">E</hi></note> conabar sine maximis dimicationibus<note>cogitationibus <hi rend="italic">H</hi></note> meis me esse ausurum arbitrarer? <reg>quae</reg> mulier interficere<note>interficere <hi rend="italic">post</hi> civem <hi rend="italic">hab. T</hi></note> sceleratum ac perniciosum civem non auderet, si periculum non timeret? <reg>proposita</reg> invidia, morte, poena qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere putandus est. <reg>populi</reg> grati est praemiis adficere bene meritos de re publica civis, viri<note>civis viri <hi rend="italic">om. H</hi></note> fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="83"><p><reg>quam</reg> ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi, et, si grata res publica<note>publica <hi rend="italic">om. H</hi></note> esset, laetaretur; si ingrata<note>sin ingrata <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note>, tamen in gravi fortuna conscientia sua niteretur. </p><p rend="indent"><reg>sed</reg> huius benefici gratiam, iudices, Fortuna<note>Fortuna <hi rend="italic">om. H</hi></note> populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. <reg>nec</reg> vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenque<note>numenque <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: -ve <hi rend="italic">cett.</hi></note> divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec sol<note>nec sol <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: neque sol <hi rend="italic">cett.</hi></note> ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorum<note>nostrorum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Hw</hi>: <hi rend="italic">om. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="84"><milestone unit="chapter" n="31" resp="editor"/><p><reg>est</reg>, est<note>est, est <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Hb2</hi>: est <hi rend="italic">T</hi>: est igitur <hi rend="italic">E</hi>: et est <hi rend="italic">ab1</hi></note> illa vis profecto<note>illa vis prof. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BH</hi>: prof. illa vis <hi rend="italic">cett.</hi></note>, neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamque<note>tamque <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: tam <hi rend="italic">cett.</hi></note> praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac plane<note>ac plane <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BH</hi>: aut plane <hi rend="italic">cett.</hi></note> qualis aut ubi sit sentire possimus. <reg>ea</reg> vis igitur ipsa<note>igitur ipsa <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BE</hi>: ipsa igitur <hi rend="italic">T</hi>: igitur <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="85"><p><reg>non</reg> est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. <reg>regiones</reg><note>regiones <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: religiones <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> me hercule<note>me hercules <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi> (<hi rend="italic">cf. Orat.</hi> 157)</note> ipsae quae<note>quae <hi rend="italic">HE</hi>: quae tum <hi rend="italic">W</hi>: quae cum <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> illam beluam cadere viderunt, commosse<note>commovisse <hi rend="italic">E</hi></note> se videntur et ius in illo suum retinuisse. <reg>vos</reg> enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor<note>testor <hi rend="italic">H et Quintil.</hi> xi. 1. 34: obtestor <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat<note>impresserat <hi rend="italic">H</hi></note>; vestrae tum<note>tum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: tum arae vestrae <hi rend="italic">cett.</hi>: tum irae, vestrae <hi rend="italic">Richter</hi></note> religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari<note>Latiari <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HTa</hi> (-rei <hi rend="italic">Ta</hi>): -aret <hi rend="italic">W</hi>: -aris <hi rend="italic">E</hi>: -alis <hi rend="italic">b</hi></note>, sancte Iuppiter, cuius ille lacus<note>lucus <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note>, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum<note>poeniendum <hi rend="italic">T</hi></note> oculos aperuisti<note>aperuistis <hi rend="italic">H</hi></note>: vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>