<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:71-75</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:71-75</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="71"><p><reg>quod</reg> vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eum<note>ut vos eum <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: ut vuum <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: ut vos <hi rend="italic">H</hi> (eum ut vos eum <hi rend="italic">Asconii cod. S,</hi> eum <hi rend="italic">codd. PM</hi>)</note> condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possit<note>possit <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>, <hi rend="italic">A. Eberhard</hi>: posset <hi rend="italic">cett.</hi></note>?—, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="72"><milestone unit="chapter" n="27" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>nec</reg> vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. <reg>de</reg> qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: <q><reg>occidi</reg><note>occidi <hi rend="italic">bis ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>, Quintil.</hi> ix. 3. 28, <hi rend="italic">Aquila Rom. Rhet. L. p.</hi> 27: <hi rend="italic">semel H, Quintil.</hi> v. 11. 12 <hi rend="italic">codd. B<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>, Isidorus,</hi> ii. 21. 31</note>, occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur<note>videbatur <hi rend="italic">P, Quintil.</hi> v. 11. 12: putabatur <hi rend="italic">HET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit<note>abrogavit <hi rend="italic">PBH<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: -abit <hi rend="italic">E</hi>: -abat <hi rend="italic">T</hi></note>, quorum interfectores implerunt<note>impleverunt <hi rend="italic">P</hi></note> orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suo<note>suo <hi rend="italic">om. Quintil.</hi></note> liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt; </q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="73"><p><q rend="merge">eum cuius supplicio senatus sollemnis religiones expiandas saepe censuit; eum quem cum sorore germana nefarium stuprum fecisse L.<note>L. <hi rend="italic">om. BH</hi></note> Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus<note>Romanus <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: <hi rend="italic">om. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>, quem omnes gentes<note>gentes <hi rend="italic">om. P</hi></note> urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant<note>iudicarant <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: -abant <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> servorum armis exterminavit; eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum qui plurimis caedibus in foro factis singulari<note>in singulari <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note> virtute et gloria civem domum vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit<note><w type="lemma">fuit</w> sit <hi rend="italic">H</hi></note> nec in facinore nec<note><w type="lemma">nec ... nec</w> neque ... neque <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note> in libidine; eum qui aedem <reg>nympharum</reg> incendit ut memoriam publicam recensionis tabulis publicis impressam exstingueret; </q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="74"><p><q rend="merge">eum denique cui iam nulla lex<note>lex nulla <hi rend="italic">T</hi></note> erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini, qui non calumnia litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris, exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus contempserat—sed hunc P.<note>P. <hi rend="italic">H</hi>: C. (<hi rend="italic">vel</hi> T.) <hi rend="italic">P teste Zuretti</hi>: c. p <hi rend="italic">ETWa</hi>: Cn. Pompeium <hi rend="italic">b</hi></note> Varium<note>Varium <hi rend="italic">PETW</hi>: Varum <hi rend="italic">H</hi>: narrum <hi rend="italic">a</hi>: virum <hi rend="italic">b</hi></note>, fortissimum atque optimum civem, iudicem nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est, qui cum architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat, qui Ianiculo et Alpibus spem possessionum terminarat<note>terminarat <hi rend="italic">P</hi>: -abat <hi rend="italic">HET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> suarum, qui cum ab equite Romano splendido et forti, M.<note><w type="lemma">forti, M.</w> fortissimo <hi rend="italic">H</hi></note> Paconio, non impetrasset, ut sibi insulam in lacu Prilio<note>Prilio <hi rend="italic">P</hi>: Prelio <hi rend="italic">Ha</hi>: Perelio <hi rend="italic">ET</hi></note> venderet, repente lintribus in eam insulam materiem<note>materiem <hi rend="italic">P<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: -iam <hi rend="italic">BET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>, calcem, caementa, harenam<note>harenam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BHb2</hi>: arma <hi rend="italic">cett.</hi> (<hi rend="italic">P</hi>)</note> convexit dominoque trans ripam inspectante non dubitavit aedificium exstruere<note>exstruere aed. <hi rend="italic">P</hi></note> in alieno; qui huic T. Furfanio, cui viro, di immortales!—</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" n="75"><p><q rend="merge">quid enim ego de muliercula Scantia<note><w type="lemma">Scantia</w> Stantia <hi rend="italic">P</hi>: Sanctia <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>, quid de adulescente P. Aponio<note>P. Aponio <hi rend="italic">scripsi</hi>: Papinio <hi rend="italic">P</hi>: Aponio <hi rend="italic">HE<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: Apinio <hi rend="italic">T</hi></note> dicam? quorum utrique mortem est minatus<note>minatus <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: minitatus <hi rend="italic">PET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign> cf. Zielinski, Philol.</hi> 1906, <hi rend="italic">p.</hi> 615)</note>, nisi sibi hortorum possessione cessissent<note>cessissent <hi rend="italic">PH</hi>: -isset <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>—; sed ausum<note>ausus <hi rend="italic">P1E</hi></note> esse T.<note>esse T. <hi rend="italic">Richter</hi>: esset <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HE</hi>: esse <hi rend="italic">PT<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret<note>posceret <hi rend="italic">H</hi>: poposcerat <hi rend="italic">PET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta ut sororem non modo vestibulo privaret sed omni aditu et limine.<note>lumine <hi rend="italic">H</hi> (<hi rend="italic">contra B</hi>)</note></q></p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>