<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:66-70</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:66-70</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="66"><p><reg>verum</reg>, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. <reg>oppugnata</reg> domus C. Caesaris, clarissimi ac<note>ac <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: et <hi rend="italic">cett.</hi></note> fortissimi viri, multas<note>multas <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: per multas <hi rend="italic">cett.</hi></note> noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur<note>aud. a senatu <hi rend="italic">H</hi></note>. <reg>non</reg> poteram Cn. Pompeium, praestantissima<note>praestantissimum <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note> virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro<note>pro <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: <hi rend="italic">om. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> tota re publica suscepta<note>susceptam <hi rend="italic">Gulielmius</hi></note> nimiam nullam putabam. <reg>frequentissimo</reg> senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. <reg>nudavit</reg> se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. <reg>omnia</reg> false<note>false <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: falsa <hi rend="italic">cett.</hi></note> atque invidiose<note>invidiose <hi rend="italic">unus Ox.</hi>: insidiose <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: insidiosa <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> ficta comperta sunt: tametsi<note>tametsi <hi rend="italic">scripsi</hi>: cum tamen si <hi rend="italic">codd.</hi> (cum <hi rend="italic">ex</hi> q~, = quaere <hi rend="italic">ortum videtur; cf.</hi> §§ 18. 67. <hi rend="italic">Mur.</hi> 51): quod si tamen <hi rend="italic">Lambinus</hi>: cum tamen <hi rend="italic">Madvig</hi></note> metuitur etiam nunc Milo<note>Miloni <hi rend="italic">Wolff</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="67"><milestone unit="chapter" n="25" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>non</reg> iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim<note>enim <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H, Ascon.</hi>: enim iam <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> appello et<note>et <hi rend="italic">Ascon.</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> ea voce ut me exaudire<note>exaudire <hi rend="italic">Ascon.</hi>: audire <hi rend="italic">codd.</hi></note> possis —tuas<note>tuas <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>, Ascon.</hi>: tuas, tuas <hi rend="italic">ET</hi></note>, inquam, suspiciones perhorrescimus. <reg>si</reg> Milonem times<note>si Milonem times <hi rend="italic">om. H</hi></note>, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est<note><w type="lemma">est</w> sunt <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi> (R. = require <hi rend="italic">add. H, cf.</hi> § 18)</note>, atque illa omnia in hunc unum constituta<note>constituta <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: instituta <hi rend="italic">cett.</hi></note>, parata, intenta sunt, magna in hoc certe<note>certe in hoc <hi rend="italic">E</hi></note> vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="68"><p><reg>sed</reg> quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas? <reg>quod</reg> si locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi, neminem umquam hominem homini<note><w type="lemma">homini</w> hominum <hi rend="italic">H</hi></note> cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua dignitate fugisse, cum illa ipsa<note>illa ipsa <hi rend="italic">HEb2</hi>: ipsa illa <hi rend="italic">TW</hi>: illa <hi rend="italic">ab1</hi></note> taeterrima peste se saepissime pro tua gloria contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset, consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo beneficio, me suo. <reg>quae</reg> si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista suspicio ut nullo<note>ut nullo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>Hb2</hi>: nullo ut <hi rend="italic">cett.</hi> posset modo <hi rend="italic">H</hi>: modo posset <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> evelli posset modo, si denique Italia a dilectu, urbs ab armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ipse<note>ipse <hi rend="italic">Madvig</hi>: iste <hi rend="italic">codd.</hi>: ille <hi rend="italic">ed. V</hi>: is <hi rend="italic">Garat.</hi></note> haud dubitans cessisset patria, is qui ita natus est et<note><w type="lemma">est et</w> est et esset <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note> ita consuevit; te, Magne, tamen ante testaretur<note>ante testaretur <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: an testaretur <hi rend="italic">E</hi>: antestaretur <hi rend="italic">TW</hi>: attestaretur <foreign xml:lang="grc">δ</foreign></note>, quod nunc etiam facit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="69"><milestone unit="chapter" n="26" resp="editor"/><p><reg>vides</reg><note>vides <hi rend="italic">HE</hi>: vide <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> quam sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae infidelitates in amicitiis<note>in amicitiis <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HE</hi>: in amicis <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in periculis fugae proximorum, quantae timiditates. <reg>erit</reg>, erit<note><w type="lemma">erit, erit</w> erit et <hi rend="italic">T</hi></note> illud profecto tempus et inlucescet ille aliquando<note>ille aliquando <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HE</hi>: aliquando ille <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> dies, cum tu salvis<note>salvis <hi rend="italic">Ant. Augustinus</hi>: salutaribus <hi rend="italic">HE<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: salubritatibus <hi rend="italic">T</hi></note>, ut spero, rebus tuis, sed fortasse <add>in</add><note>in <hi rend="italic">suppl. Luterbacher</hi></note> motu<note>motu <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: metu <hi rend="italic">HE</hi></note> aliquo communium<note>in communium <hi rend="italic">ET</hi>: impendente comm. <hi rend="italic">Lange</hi></note> temporum, qui quam<note>immutatis <hi rend="italic">post</hi> temp. <hi rend="italic">add. b2</hi></note> crebro accidat experti scire debemus, et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="70"><p><reg>quamquam</reg> quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici, moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut videret ne quid res publica detrimenti caperet, quo uno versiculo satis armati semper consules fuerunt etiam nullis armis datis, hunc exercitu, hunc dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis qui vi<note>vi <hi rend="italic">H</hi>: vel <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> iudicia ipsa tolleret? <reg>satis</reg> iudicatum est a Pompeio, satis<note>satis <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note>, falso ista conferri in Milonem, qui legem tulit qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a vobis oporteret<note>oportet <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note>, ut omnes confitentur, liceret<note>licet <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> in <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>