<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:61-65</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:61-65</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="61"><milestone unit="chapter" n="23" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>quod</reg> si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. <reg>neque</reg> vero se populo solum sed etiam senatui commisit, neque senatui modo<note>modo <hi rend="italic">om. H</hi></note> sed etiam publicis praesidiis et armis, neque his<note>iis <hi rend="italic">H</hi></note> tantum verum etiam<note>etiam <hi rend="italic">om. E</hi></note> eius potestati cui<note><w type="lemma">cui</w> cuius <hi rend="italic">ET</hi></note> senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non nulla credenti. Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque partem, ut neque timeant qui nihil commiserint et poenam semper ante oculos versari putent qui peccarint. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="62"><p><reg>neque</reg> vero sine ratione certa causa Milonis semper a senatu probata est; videbant<note>videbant <hi rend="italic">HE</hi>: videbant enim <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> sapientissimi homines facti rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. <reg>an</reg> vero<note>at vero <hi rend="italic">H</hi></note> obliti estis, iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae non modo inimicorum Milonis sermones et opiniones sed non nullorum etiam imperitorum? <reg>negabant</reg> eum Romam esse rediturum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="63"><p><reg>sive</reg> enim illud animo irato ac percito<note>percito <hi rend="italic">b2, Naugerius</hi> (1): perdito <hi rend="italic">HETab1</hi></note> fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet<note>secederet <hi rend="italic">E</hi></note> aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobis<note>nobis <hi rend="italic">ab1</hi></note> haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. <reg>multi</reg> etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: <q><reg>erumpet</reg>, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.</q> <reg>miseros</reg> interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefarias<note>nefaria <hi rend="italic">H</hi></note> suspicantur! </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="64"><p><reg>ergo</reg> illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere. <milestone unit="chapter" n="24" resp="editor"/><reg>quid</reg>? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam<note>quamvis ... conscientiam (-a <hi rend="italic">H</hi>) <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: quemvis ... conscientia <hi rend="italic">ETW</hi>: quemvis etiam in med. del. conscientia <hi rend="italic">Ernesti</hi></note> perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! <reg>scutorum</reg>, gladiorum, pilorum, frenorum<note>pilorum, frenorum <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>BH</hi>: frenorum pilorumque <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conducta<note>Mil. cond. non <hi rend="italic">T</hi></note> esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis referta<note>refertas <hi rend="italic">Heumann</hi></note>, plena omnia malleolorum<note>malleorum <hi rend="italic">E<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="65"><p rend="indent"><reg>laudabam</reg> equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei, sed dicam, ut sentio, iudices. <reg>nimis</reg> multa audire<note>cog. audire <hi rend="italic">E</hi></note> coguntur neque aliter facere possunt ei<note>ii <hi rend="italic">k</hi>: i <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: hi <hi rend="italic">cett.</hi></note> quibus commissa tota res publica est<note>comm. tota res p. est (rei p.) <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: tota comm. est res. p. <hi rend="italic">cett.</hi></note>. <reg>quin</reg> etiam fuit audiendus<note>fuit aud. <hi rend="italic">Baiter</hi>: fuerit aud. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HET</hi>: aud. sit <foreign xml:lang="grc">δ</foreign>: aud. fuit <hi rend="italic">k, Angelius</hi></note> popa Licinius nescio qui de circo maximo, servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos se<note>se <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H, ut voluit Heumann</hi>: esse <hi rend="italic">cett.</hi></note> de interficiendo Cn.<note>Cn. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: <hi rend="italic">om. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> Pompeio coniurasse, dein<note>dein <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HE</hi>: deinde <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio nuntiatur in hortos<note>nuntiatur in hortos <hi rend="italic">H</hi>: in hortos nuntiavit <hi rend="italic">cett.</hi></note>; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. <reg>non</reg> poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari, sed mirabar tamen credi popae, confessionem servorum audiri, volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari<note>probari <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HE</hi>: putari <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>