<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:36-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:36-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><milestone unit="chapter" n="14" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>reliquum</reg><note>relicum <hi rend="italic">P</hi></note> est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant. <q><reg>nihil</reg> per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.</q> <reg>quid</reg>? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui<note>iudiciumne timui <hi rend="italic">om. a in lac.</hi>: intentavit <hi rend="italic">b</hi></note>, non servos, non arma, non vim? <reg>quae</reg> fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? <reg>diem</reg> mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala aut<note>aut vestra mala aut mea nec praecl. et iudicium <foreign xml:lang="grc">δ</foreign></note> mea, non et<note>non et <hi rend="italic">Fabricius ex W</hi>: non ei <hi rend="italic">ET</hi></note> praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. <reg>servorum</reg> et egentium civium<note>civium <hi rend="italic">abesse malim</hi></note> et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>vidi</reg> enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interfici<note><hi rend="italic">rursus incipit H in voc.</hi> -terfici</note> servorum manu, cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatus<note>mulcatus <hi rend="italic">H</hi>: multatus <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> ut vitam amiserit. <reg>itaque</reg> quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? <reg>haec</reg> intenta<note>intenta <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H, Ascon.</hi>: intentata <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiam<note>viam Appiam <hi rend="italic">Ascon.</hi>: ista viam Appiam <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: istam Appiam <hi rend="italic">cett.</hi></note>, monumentum<note>monimentum <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note> sui nominis<note>nominis sui <hi rend="italic">Ascon.</hi></note>, nece Papiri cruentavit, haec<note>haec, haec <hi rend="italic">E</hi></note> eadem longo intervallo conversa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>quid</reg> simile<note><w type="lemma">simile</w> esse simile (?) <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: similẽ <hi rend="italic">E</hi>: simile est <hi rend="italic">Baiter</hi></note> Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. <reg>quem</reg> si interficere voluisset, quantae<note>quotiens et quantae <hi rend="italic">Schol.</hi></note> quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! <reg>potuitne</reg>, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quo<note>quo <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: cum <hi rend="italic">cett.</hi></note> est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset<note>agnovisset <hi rend="italic">H<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: adcognovisset <hi rend="italic">E</hi>: <hi rend="italic">om. T</hi></note>, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><milestone unit="chapter" n="15" resp="editor"/><p><reg>at</reg> quod erat tempus? <reg>clarissimus</reg> et fortissimus vir<note>vir <hi rend="italic">H</hi>: <hi rend="italic">om. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> consul, inimicus Clodio, P. Lentulus<note>P. Lentulus <hi rend="italic">del. Bake</hi> (<hi rend="italic">hab. Schol.</hi>)</note>, ultor sceleris illius<note>illius Clodii <hi rend="italic">E</hi></note>, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo tribuni plebei illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus omnis<note>omnis <hi rend="italic">om. E</hi></note> de salute mea gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus<note>coh. est <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note>; qui cum decretum de me<note>de me decr. <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> Capuae fecisset<note>fecisset <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HTb2</hi>: fecit <hi rend="italic">Eab1</hi></note>, ipse cunctae Italiae cupienti et eius fidem imploranti signum dedit ut ad me restituendum Romam concurreret<note>concurreret <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H, ut voluit Richter</hi>: -erent <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi> omnium <hi rend="italic">Heumann</hi>: omnia tum <hi rend="italic">codd.</hi> (<hi rend="italic">B</hi>)</note>; omnium denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset, non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><reg>tum</reg><note>tum <hi rend="italic">HET<foreign xml:lang="grc">α</foreign></hi>: tamen <hi rend="italic">b</hi></note> se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. <reg>quid</reg>? privato Milone et reo ad populum accusante P.<note>P. <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi></note> Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? <reg>nuper</reg> vero cum M.<note>M. <hi rend="italic">om. H</hi></note> Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! <reg>cum</reg> se ille fugiens in scalarum tenebras<note>tenebras <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>HE</hi>: tenebris <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M.<note>M. <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>H</hi>: <hi rend="italic">om. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> vero Antoni maxima gloria? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>