<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:31-35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:31-35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>quod</reg> si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. <reg>sin</reg> hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non<note>non <hi rend="italic">hoc loco hab. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>, ante</hi> illud <hi rend="italic">P</hi></note> occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe<note>iam saepe <hi rend="italic">T</hi></note> quaesitum est. <reg>insidias</reg> factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. <reg>de</reg> hoc igitur latum est<note>de hoc ... est <hi rend="italic">om. T</hi></note> ut quaereretur. <reg>ita</reg> et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. <milestone unit="chapter" n="12" resp="editor"/><reg>num</reg> quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? <reg>profecto</reg> nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos<note>tum nos <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: ut <hi rend="italic">P</hi></note> scelere solvamur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="32"><p rend="indent"><reg>quonam</reg> igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? <reg>satis</reg> est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. <reg>itaque</reg> illud Cassianum <quote>cui bono fuerit<note><w type="lemma">cui bono fuerit</w> iudicium (indicium <hi rend="italic">Purser</hi>) <hi rend="italic">codd. Asconii</hi></note></quote> in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. <reg>atqui</reg> Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihil<note>facere nihil <hi rend="italic">E</hi>: nihil facere <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> posset sed etiam ut eis<note>iis <hi rend="italic">unus Ox., Manutius</hi>: his <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posse<note>posse se <hi rend="italic">T</hi></note> eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possent<note>nec si cup. reprim. possent <hi rend="italic">ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: <hi rend="italic">corr. Madvig.</hi></note>, cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>an</reg> vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? <reg>exhibe</reg><note>exhibe, exhibe <hi rend="italic">E</hi>: <hi rend="italic">alterum</hi> exhibe <hi rend="italic">post</hi> Clodi <hi rend="italic">hab. T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note>, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulisse<note>sustulisse <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi>: extulisse <hi rend="italic">E</hi></note>, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre posses <note><w type="lemma">posses</w><hi rend="italic">duo fragmenta a Quintil.</hi> ix. 2. 54 <hi rend="italic">et a Schol. Bob. p.</hi> 346. 14 <hi rend="italic">servata</hi>: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule ? De nostrum omnium—non audeo totum dicere <del><hi rend="italic">Quintil.</hi></del> <hi rend="italic">et</hi> de nostrorum omnium, non audeo totum dicere. Videte quid ea vitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est [<hi rend="italic">Schol.</hi>] <hi rend="italic">primus conglutinavit Garatoni, huc inseruit Peyron </hi>: <hi rend="italic">eadem non ex hac oratione, sed ex ea</hi> <q>quae habita est pro Milone atque per <foreign xml:lang="grc">&lt;ταχυγράφους</foreign> excepta&gt;</q> <hi rend="italic">sumpta esse testatur Scholiasta, admonuit Rau, demonstravit Gaumitz</hi></note>. <reg>et</reg> aspexit me illis quidem<note>quidem illis <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. <reg>movet</reg> me quippe lumen curiae! <milestone unit="chapter" n="13" resp="editor"/><reg>quid</reg>? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tu<note>tu <hi rend="italic">om. T</hi> poenitus <hi rend="italic">Quint.</hi> ix. 3. 6</note> inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare? <reg>tu</reg> P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. <reg>qua</reg> re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p rend="indent"><add>Audistis, iudices, quantum Clodi inter</add>fuerit<note><hi rend="italic">Audistis, iudices, quantum Clodi inter</hi> fuerit <hi rend="italic">Peyron</hi>: fuerit <hi rend="italic">P</hi> (fuerit ... sibi solutam <hi rend="italic">om. cett.</hi>)</note> occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. <reg>quid</reg> Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret? <q><reg>obstabat</reg> in spe consulatus Miloni Clodius.</q> <reg>at</reg> eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. <reg>valebat</reg> apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. <reg>quis</reg> enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? <reg>solutam</reg> autem<note>autem <hi rend="italic">PE</hi>: <hi rend="italic">om. T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? <reg>at</reg> nunc, Clodio<note>P. Clodio <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam; singularis illa et<note>et <hi rend="italic">P</hi> : <hi rend="italic">om. ET<foreign xml:lang="grc">δ</foreign></hi></note> huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. <reg>vos</reg> adepti estis ne quem civem metueretis; hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. <reg>itaque</reg> Milonis consulatus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est. <reg>non</reg> modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="35"><p><q><reg>at</reg> valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor doloris<note>poenitur <hi rend="italic">P</hi></note> sui.</q><reg>quid</reg>? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid voltis amplius? <reg>quid</reg> enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiam<note>materiam <hi rend="italic">P, Quintil.</hi> viii. 6. 7 <hi rend="italic">cod. A</hi>: materiem <hi rend="italic">cett.</hi></note> suae gloriae, praeter hoc civile odium quo omnis improbos odimus? <reg>illi</reg><note>illi <hi rend="italic">scripsi</hi>: ille <hi rend="italic">codd.</hi></note> erat ut odisset primum defensorem<note>defens. <hi rend="italic">post</hi> meae <hi rend="italic">hab. E</hi></note> salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; reus enim Milonis lege Plotia<note><w type="lemma">Plotia</w> P. Clodi <hi rend="italic">P</hi></note> fuit Clodius quoad vixit<note>reus enim ... quoad vixit <hi rend="italic">del. Bake</hi></note>. <reg>quo</reg> tandem animo hoc tyrannum illum<note>illum <hi rend="italic">P: om. cett.</hi></note> tulisse creditis? quantum odium illius et in<note>et ut in <hi rend="italic">Ioergensen</hi></note> homine iniusto quam etiam iustum fuisse? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>