<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:21-25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:21-25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2" type="edition"><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>non</reg> fuit ea causa, iudices, profecto, non fuit cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam, sed homo sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia si etiam ipse gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae. <reg>multa</reg> etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen fortiter iudicaturos. <reg>itaque</reg> delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina, neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos meos. <reg>neque</reg> enim hoc cogitavit vir iustissimus, neque in bonis viris<note>legendis ... viris <hi rend="italic">om. T</hi></note> legendis id adsequi potuisset, etiam si cupisset. <reg>non</reg> enim mea gratia familiaritatibus continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus non possunt esse cum multis<note>propterea ... multis <hi rend="italic">del. Bake</hi></note>; sed, si quid possumus, ex eo possumus quod res publica nos coniunxit cum bonis. <reg>ex</reg> quibus ille cum optimos viros legeret idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non studiosos mei. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>quod</reg> vero te, L. Domiti, huic quaestioni praeesse maxime voluit, nihil quaesivit aliud<note>aliud <hi rend="italic">om. T</hi></note> nisi iustitiam, gravitatem, humanitatem, fidem. <reg>tulit</reg> ut consularem necesse esset: credo, quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. <reg>ex</reg> consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias<note>insanias <hi rend="italic">ET, Schol.</hi>: insidias <foreign xml:lang="grc">δ</foreign></note> iam<note>iam inde <hi rend="italic">Schol.</hi></note> ab adulescentia documenta maxima. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="23"><milestone unit="chapter" n="9" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>quam</reg> ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti, iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti<note>ei lecti <hi rend="italic">Garatoni</hi>: electi <hi rend="italic">codd.</hi>: et electi iud. <hi rend="italic">del. Ioergensen</hi></note> iudices, isque praepositus <add>est</add><note>est <hi rend="italic">Orelli</hi>: <hi rend="italic">om. codd.</hi></note> quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet, reliquum est, iudices, ut nihil iam quaerere aliud<note>aliud iudices <hi rend="italic">E</hi></note> debeatis nisi uter utri insidias fecerit. <reg>quod</reg> quo facilius argumentis perspicere possitis<note>perspicere possitis argum. <hi rend="italic">E</hi></note>, rem gestam vobis dum breviter expono, quaeso, diligenter attendite. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p rend="indent">P. Clodius, cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem publicam videretque ita tracta<note>tracta <hi rend="italic">k, Naugerius</hi> (1): tractata <hi rend="italic">codd.</hi></note> esse comitia anno superiore<note>vellet <hi rend="italic">om.</hi> <foreign xml:lang="grc">δ</foreign></note> ut non multos mensis praeturam gerere posset, qui non honoris gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet, singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam quaereret, subito reliquit annum suum seseque in proximum<note><w type="lemma">proximum</w> annum <hi rend="italic">post</hi> prox. <hi rend="italic">add. E, ante</hi> prox. <hi rend="italic">T<foreign xml:lang="grc">δ</foreign>, del. A. Eberhard</hi></note> transtulit, non, ut fit, religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam gerendam, hoc est ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>occurrebat</reg> ei mancam ac debilem praeturam futuram suam consule Milone; eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat. <reg>contulit</reg> se ad eius competitores, sed ita totam ut petitionem ipse solus etiam invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris sustineret. <reg>convocabat</reg> tribus, se interponebat, Collinam<note><w type="lemma">Collinam</w> coloniam <hi rend="italic">b2</hi></note> novam dilectu perditissimorum civium conscribebat. <reg>quanto</reg> ille plura miscebat, tanto hic magis in dies convalescebat. Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>