<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:6-9</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:6-9</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> refugit statim nec de pudicitia plura dixit veritus, credo, ne quem inridendi nobis daret et iocandi locum. <reg>constat</reg> enim illam cum<note>cum <hi rend="italic">sup. lin. hab. T</hi></note> deformitate summa fuisse, tum etiam senectute. <reg>qua</reg> re quae potest, quamvis salsa ista Sarda fuerit, ulla libidinis aut amoris esse suspicio? </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>ac</reg> ne existimes, Triari, quod adferam, in dicendo me fingere ipsum et non a reo causam cognoscere, explicabo tibi quae fuerint opiniones in Sardinia de istius mulieris morte—nam fuerunt duae—quo etiam facilius<gap reason="lost" rend=". . ."/> </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><gap reason="lost" rend=". . ."/>te dixi, libidinosam atque improbam matrem infami ac noto adulterio iam diu diligebat. <reg>is</reg> cum hanc suam uxorem anum et locupletem et molestam timeret, neque eam habere in matrimonio propter foeditatem neque dimittere propter dotem volebat. <reg>itaque</reg> compecto cum matre Bostaris consilium cepit ut uterque Romam veniret; ibi se aliquam rationem inventurum quem ad modum illam uxorem duceret co<add>nfir</add>mavit<note>co ... mavit <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Peyron</hi></note>. </p></div><div n="9" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>hic</reg> opinio fuit, ut dixi, duplex, una non abhorrens a statu naturaque<note>statunatunaturaquae <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note> rerum, Arinis uxorem paelicatus dolore concitatam, cum audisset Arinem cum illa sua<note><w type="lemma">sua</w> sua amica <hi rend="italic">Müller</hi> (<hi rend="italic">sea cf. Phil.</hi> ii. 69)</note> metus et fugae simulatione Romam se contulisse, ut, cum antea consuetudo inter eos fuisset, tum etiam nuptiis iungerentur, arsisse dolore muliebri et mori quam id perpeti maluisse. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>