<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:34-45a</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:34-45a</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qui</reg> sive patricius sive plebeius esset—nondum<note>nondum <hi rend="italic">T, Ascon.</hi>: non <hi rend="italic">A</hi></note> enim certum constituerat<note>constitutum erat <hi rend="italic">Ascon.</hi></note>—cum hoc<note><w type="lemma">hoc</w> illo <hi rend="italic">Ascon.</hi></note> sibi<note>sibi <hi rend="italic">T, Ascon.</hi>: sibi certum <hi rend="italic">A</hi></note> contentionem fore putabat<note>neque vero ... putabat <hi rend="italic">hab. Asconius</hi> <quote rend="smallcaps">circa medivm</quote></note>, Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. <reg>quam</reg> ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste<note>iste <hi rend="italic">Müller</hi>: ipse <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ego</reg> id fratri in honore fratris amplissimo non concedendum putem, praesertim qui<note>qui <hi rend="italic">A</hi>: qum <hi rend="italic">T</hi></note> quid amor fraternus valeat paene praeter ceteros sentiam? <reg>at</reg> enim frater iam non petit. <reg>quid</reg> tum? <reg>si</reg> ille retentus a cuncta Asia supplice, si a negotiatoribus, si a publicanis, si ab omnibus sociis, civibus exoratus anteposuit honori suo commoda salutemque provinciae, propterea putas semel<note>putas semel <hi rend="italic">A</hi>: putassentvel (<hi rend="italic">Peyron</hi>) <hi rend="italic">T</hi></note> exulceratum animum tam facile potuisse sanari? </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> in istis omnibus rebus, praesertim apud homines barbaros, opinio plus valet saepe quam res ipsa. <reg>persuasum</reg> est Sardis se nihil Appio gratius esse facturos quam si de Scauri fama detraxerint; multorum etiam spe commodorum praemiorumque ducuntur; omnia consulem putant posse, praesertim ultro pollicentem. <reg>de</reg> quo plura iam non dicam. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg> ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui<note><w type="lemma">et qui</w> et inique <hi rend="italic">Francken</hi>: <hi rend="italic">fort. excidit</hi> parum fraterne</note> multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. <reg>generi</reg> igitur toti<note>toti <hi rend="italic">Müller</hi>: totius <hi rend="italic">A</hi></note> accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo<note>nihil modo <hi rend="italic">Niebuhr</hi>: nihil mode <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">del. Francken</hi></note>, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide<note><w type="lemma">rapide</w> cupide <hi rend="italic">Beier</hi></note> omnia<note>omnia, omnia <hi rend="italic">Cramer</hi></note> conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>venio</reg> nunc ad testis, in quibus docebo non modo nullam fidem et auctoritatem sed ne speciem quidem esse aut imaginem testium. <reg>etenim</reg> fidem primum ipsa tollit consensio, quae patefacta est compromisso Sardorum et coniuratione recitata; deinde illa cupiditas quae suscepta est spe et pr<add>omissione</add><note>promissione <hi rend="italic">Mai</hi>: pr ... <hi rend="italic">A</hi></note> praemiorum; postremo ipsa natio, cuius tanta vanitas est ut libertatem a servitute nulla re alia nisi mentiendi licentia distinguendam putent. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego<note><w type="lemma">ego</w> aio <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> Sardorum querelis moveri nos numquam <add>dico</add><note>dico <hi rend="italic">suppl. Beier</hi> (<hi rend="italic">fort.</hi> neque nego ... nos non numquam)</note> oportere. <reg>non</reg> sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis<note>iis <hi rend="italic">Müller</hi>: his <hi rend="italic">A</hi></note> decesserit, cum rei <add>fr</add>u<add>mentariae</add><note>frumentariae <hi rend="italic">Mai</hi>: .. u ... <hi rend="italic">A</hi></note> Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit. </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>pateat</reg> vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi<note>coniuratiovi <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Beier</hi></note> via intercludatur, obsaepiatur<note>obsaepiatur <hi rend="italic">Peyron</hi>: obsidiatur <hi rend="italic">A</hi></note> insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. <reg>damnatus</reg> est T. Albucius<note>T. <hi rend="italic">Beier</hi>: L. <hi rend="italic">A</hi></note>, C. Megaboccus<note><w type="lemma">C.</w> et C. <hi rend="italic">Mai</hi></note><note>Megabocchus <hi rend="italic">Heinrich, cf. Att.</hi> ii. 7. 3 (<foreign xml:lang="grc">Μεγάβακχον</foreign> <hi rend="italic">quendam nominat Plutarch. Crass.</hi> 25)</note> ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. <reg>ita</reg> fidem maiorem varietas ipsa faciebat. <reg>testibus</reg> enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur. </p></div><div n="41" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nunc</reg> est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. <reg>at</reg> creditum est aliquando Sardis. <reg>et</reg> fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. <reg>quae</reg> si erunt, tamen<note><w type="lemma">tamen</w> tum <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent? </p></div><div n="42" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>fallacissimum</reg> genus esse Phoenicum omnia monumenta vetustatis atque omnes historiae nobis prodiderunt. <reg>ab</reg> his orti Poeni multis Carthaginiensium<note>Carthaginiensium <hi rend="italic">del. Müller</hi></note> rebellionibus, multis violatis fractisque foederibus nihil se degenerasse docuerunt. A Poenis admixto Afrorum genere Sardi non deducti in Sardiniam atque ibi constituti, sed amandati<note>amendati <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Mai</hi></note> et repudiati coloni. </p></div><div n="43" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qua</reg> re cum integri nihil fuerit in hac gente <add>pestilentiae</add><note>pestilentiae <hi rend="italic">supplevi</hi></note> plena<note><w type="lemma">plena</w> pura <hi rend="italic">Heinrich</hi>: Poena <hi rend="italic">Francken</hi></note>, quam valde eam putamus tot transfusionibus coacuisse? <reg>hic</reg> mihi ignoscet Cn. Domitius Sincaius, vir ornatissimus, hospes et familiaris meus, ignoscent denique omnes<note>denique omnes <hi rend="italic">Beier</hi>: d ... ones <hi rend="italic">A</hi></note> ab eodem Cn. Pompeio civitate donati, quorum tamen omnium laudatione utimur, ignoscent alii viri boni ex Sardinia; credo enim esse quosdam. </p></div><div n="44" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> ego, cum de vitiis gentis loquor, neminem excipio; sed a me<note>sed a me <hi rend="italic">Mai</hi>: sedamen <hi rend="italic">A</hi></note> est de universo genere dicendum, in quo fortasse aliqui suis moribus et humanitate stirpis ipsius et gentis vitia vicerunt. <reg>magnam</reg> quidem esse partem sine fide, sine societate et coniunctione nominis nostri res ipsa declarat. <reg>quae</reg> est enim praeter Sardiniam provincia quae nullam habeat amicam populo Romano ac liberam civitatem? </p></div><div n="45a" type="textpart" subtype="section"><p>Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum int<add>eritu</add><note>interitu <hi rend="italic">Beier</hi>: int <hi rend="italic">A</hi></note>. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>