<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:22-33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:22-33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><reg>dicam</reg> enim primum de ipso genere accusationis, postea de Sardis, tum etiam pauca de Scauro; quibus rebus explicatis tum denique ad hoc horribile et formidolosum<note>formidulosum <hi rend="italic">AT</hi></note> frumentarium crimen accedam. </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>quod</reg> est igitur hoc accusationis, Triari, genus, primum ut inquisitum non ieris? quae fuit ista tam ferox, tam explorata huius opprimendi fiducia? <reg>pueris</reg> nobis audisse videor L. Aelium<note>Laelium <hi rend="italic">T</hi>: Vaelium <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note>, libertinum hominem litteratum ac facetum<note>ac facetum <hi rend="italic">om. A</hi> Q. <hi rend="italic">A</hi>: TITIQ. <hi rend="italic">T</hi>: T. Quincti <hi rend="italic">Francken</hi></note>, cum ulcisceretur patroni iniurias, nomen Q. Muttonis, hominis sordidissimi, detulisse. A quo cum quaereretur<note>quaereretur <hi rend="italic">T</hi>: quaeretur <hi rend="italic">A</hi></note> quam provinciam aut quam diem testium postularet, horam sibi octavam, dum in foro bovario inquireret, postulavit. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>hoc</reg> tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? <q><reg>delata</reg> enim,</q> inquit, <q>causa ad me<note>ad me <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">om. T</hi></note> Romam<note>Romae <hi rend="italic">AT</hi>: <hi rend="italic">corr. Francken</hi></note> est.</q> <reg>quid</reg>? ad me Siculi nonne Romam<note>Roman <hi rend="italic">T</hi>: Roma <hi rend="italic">A</hi></note> causam Siciliae detulerunt? <reg>at</reg> qui<note>at qui <hi rend="italic">Madvig</hi>: atqui <hi rend="italic">Priores</hi></note> homines! <reg>prudentes</reg> natura, callidi usu, doctrina eruditi. <reg>tamen</reg> ego mihi provinciae causam in provincia ipsa<note>provinciam ipsam <hi rend="italic">AT</hi>: <hi rend="italic">corr. Mai</hi></note> cognoscendam et discendam<note>et discendam <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> putavi. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>an</reg> ego querelas<note>querellas <hi rend="italic">AT</hi> (<hi rend="italic">ita ubique</hi>)</note> atque iniurias aratorum non in segetibus ipsis arvisque cognoscerem? <reg>peragravi</reg>, inquam, Triari, durissima quidem hieme vallis Agrigentinorum atque collis. <reg>campus</reg> ille nobilissimus ac feracissimus ipse me causam paene docuit Leontinus. <reg>adii</reg> casas aratorum, a stiva ipsa homines mecum conloquebantur. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>itaque</reg> sic fuit illa expressa causa non ut audire ea quae dicebam, iudices, sed ut cernere et paene tangere viderentur. <reg>neque</reg> enim mihi probabile neque verum videbatur me, cum fidelissimae atque antiquissimae provinciae patrocinium recepissem, causam tamquam unius clientis in cubiculo meo discere. </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>ego</reg> nuper, cum Reatini, qui essent in fide mea, me suam publicam causam de Velini fluminibus et cuniculis<note>cunculis <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Peyron</hi></note> apud hos consules agere voluissent, non existimavi me neque dignitati praefecturae gravissimae neque fidei meae satis esse facturum, nisi me causam illam non solum homines sed etiam locus ipse lacusque docuisset. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> tu aliter fecisses, Triari, si te id tui isti Sardi facere voluissent, hi qui te in Sardiniam minime venire voluerunt, ne longe aliter omnia atque erant ad te delata cognosceres, nullam multitudinis in Sardinia querelam, nullum in Scaurum<note>Scauro <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">corr. Orelli</hi></note> odium populi <gap reason="lost" rend=". . . ."/> </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><add>anhe</add>litu<note>litu <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Beier</hi></note> Aetnam ardere dicunt, sic Verrem obruissem<note>obruissem <hi rend="italic">Heinrich</hi>: operuissem <hi rend="italic">A</hi></note> Sicilia teste tota. <reg>tu</reg> vero comperendinasti uno<note>tu vero comp. uno <hi rend="italic">Beier</hi>: tuo comp. um <hi rend="italic">A</hi></note> teste producto. <reg>at</reg> quo teste, di immortales! <reg>non</reg> satis quod uno, non quod ignoto, non quod levi; etiamne Valerio teste primam actionem confecisti, qui patris tui beneficio civitate donatus gratiam tibi non inlustribus officiis, sed manifesto periurio rettulit? </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quod</reg> si te omen nominis vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, verum<note>perniciem valere verum <hi rend="italic">Beier</hi></note> ad salutem interpretamur. <reg>sed</reg> omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum. </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>hic</reg> ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. <reg>fuerint</reg><note>fuerant <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Francken</hi></note> enim eae partes aut eius quem id facere dolor et<note>dolor et <hi rend="italic">Mai</hi>: doleret <hi rend="italic">A</hi></note> suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non<note>non <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">om. T</hi></note> animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum<note>in gratiam red. <hi rend="italic">A</hi>: red. in gratia <hi rend="italic">T</hi></note> arbitrabatur; </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p>ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. <reg>quid</reg> enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? <reg>quid</reg>? avus<note>avos <hi rend="italic">AT</hi></note> eius<note>eius <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. A</hi></note> P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? <reg>quae</reg> inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt. </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p><reg>successori</reg><note>successum <hi rend="italic">A</hi></note> decessor invidit, voluit<note>voluit <hi rend="italic">T</hi>: et voluit <hi rend="italic">A</hi></note> eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret<note>memoria excelleret <hi rend="italic">T</hi>: memoriam lacesseret <hi rend="italic">A</hi></note>; res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et valde pervagata<note>etiam et valde pervagata <hi rend="italic">T</hi>: etiam num et vulgata <hi rend="italic">A</hi></note>. <reg>neque</reg> vero tam<note>tam <hi rend="italic">A</hi>: tamen <hi rend="italic">T</hi>: <hi rend="italic">om. Ascon.</hi></note> haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi<note>C.: <hi rend="italic">om. Ascon.</hi></note>, fratris sui, competitorem fore putasset. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>