<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:14-17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:14-17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>num</reg> igitur in his criminibus, iudices, residet<note>residet iam <hi rend="italic">Mai</hi>: resitetiam <hi rend="italic">A</hi>: resident etiam <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? <reg>qui</reg> igitur id factum est? <reg>quia</reg> dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese<note>sese <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">clausulae gratia</hi>): se <hi rend="italic">A</hi></note>. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus. <reg>etenim</reg> testis non modo <reg>afer</reg> aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita men<add>tien</add>di licen<add>t</add>i<add>a</add><note>men ... di licen. i. <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Heinrich</hi></note>. </p></div><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><reg>argumentum</reg> vero, quod quidem est<note>quod quidem est <hi rend="italic">Heinrich</hi>: quoquedeest <hi rend="italic">A</hi></note> proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum<note><w type="lemma">rerum</w> quod rerum <hi rend="italic">Kayser</hi></note> vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. <reg>qua</reg> re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim<note>enim <hi rend="italic">Madvig</hi>: omni <hi rend="italic">A</hi></note> re, vincerer causa, vincerer veritate. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>agmen</reg> tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? <reg>non</reg> potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem con<add>fug</add>ere, <add>a</add>d ius iu<add>randum iudicum, ad</add> populi Romani <add>aeq</add>uitatem<note>con ... re. dus. u ... PR ... uitatem <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">Peyron</hi>): <hi rend="italic">suppl. Beier</hi></note>, qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>