<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:10-21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:10-21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2"><div n="10" type="textpart" subtype="section"><p><reg>altera</reg> non minus veri similis et, ut opinor, in Sardinia magis etiam credita, Arinem istum testem atque hospitem, Triari, tuum proficiscentem Romam negotium dedisse liberto ut illi aniculae non ille quidem vim adferret—neque enim erat rectum patronae—sed collum digitulis duobus oblideret, resticula cingeret, ut illa perisse suspendio putaretur. </p></div><div n="11" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quae</reg> quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque<note>omnesqui <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Heinrich</hi></note> suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. <reg>discessus</reg> autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit. </p></div><div n="12" type="textpart" subtype="section"><p><reg>confirmata</reg> vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem. </p></div><div n="13" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>en</reg><note>en <hi rend="italic">Schütz</hi>: em (<hi rend="italic">ita mox</hi>) <hi rend="italic">A</hi>: hem <hi rend="italic">Mai</hi></note> quibus familiis quam foedis, quam contaminatis, quam turpibus datis<note>dedatis <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> hanc familiam, iudices. <reg>en</reg> quibus testibus commoti, de quo<note>commoti. De quo <hi rend="italic">Müller</hi></note> homine, de quo<note>de quo homine <hi rend="italic">del. Francken</hi></note> genere, de quo nomine<note><w type="lemma">nomine</w> homine <hi rend="italic">Francken</hi></note> sententias feratis, obliviscendum<note>feratis, obliv. <hi rend="italic">Francken</hi>: feratis. Obliv. <hi rend="italic">priores</hi></note> vobis putatis? <reg>matrum</reg> in liberos, virorum in uxores scelera cernitis, crudelitate mixtas libidines videtis immanis; duorum maximorum criminum auctores, quibus criminibus haec tota apud ignaros aut invidos infamata<note>famata <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. Schüts</hi></note> causa est, omni facinore et flagitio deformatos habetis. </p></div><div n="14" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>num</reg> igitur in his criminibus, iudices, residet<note>residet iam <hi rend="italic">Mai</hi>: resitetiam <hi rend="italic">A</hi>: resident etiam <hi rend="italic">Heinrich</hi></note> etiam aliqua suspicio? non perpurgata sunt, non refutata, non fracta? <reg>qui</reg> igitur id factum est? <reg>quia</reg> dedisti mihi, Triari, quod diluerem, in quo argumentarer, de quo disputarem; quia genus eius modi fuit criminum quod non totum penderet ex teste, sed quod ponderaret iudex ipse per sese<note>sese <hi rend="italic">scripsi</hi> (<hi rend="italic">clausulae gratia</hi>): se <hi rend="italic">A</hi></note>. </p></div><div n="15" type="textpart" subtype="section"><p><reg>neque</reg> vero, iudices, quicquam aliud in ignoto teste facere debemus nisi ut argumento, coniectura, suspicione rerum ipsarum vim naturamque quaeramus. <reg>etenim</reg> testis non modo <reg>afer</reg> aut Sardus sane, si ita se isti malunt nominari, sed quivis etiam elegantior ac religiosior impelli, deterreri, fingi, flecti potest; dominus est ipse voluntatis suae, in quo est impunita men<add>tien</add>di licen<add>t</add>i<add>a</add><note>men ... di licen. i. <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">suppl. Heinrich</hi></note>. </p></div><div n="16" type="textpart" subtype="section"><p><reg>argumentum</reg> vero, quod quidem est<note>quod quidem est <hi rend="italic">Heinrich</hi>: quoquedeest <hi rend="italic">A</hi></note> proprium rei—neque enim ullum aliud argumentum vere vocari potest—rerum<note><w type="lemma">rerum</w> quod rerum <hi rend="italic">Kayser</hi></note> vox est, naturae vestigium, veritatis nota; id qualecumque est, maneat immutabile necesse est; non enim fingitur ab oratore, sed sumitur. <reg>qua</reg> re, in eo genere accusationis si vincerer, succumberem et cederem; vincerer enim<note>enim <hi rend="italic">Madvig</hi>: omni <hi rend="italic">A</hi></note> re, vincerer causa, vincerer veritate. </p></div><div n="17" type="textpart" subtype="section"><p><reg>agmen</reg> tu mihi inducas Sardorum et catervas et me non criminibus urgere, sed Afrorum fremitu terrere conere? <reg>non</reg> potero equidem disputare, sed ad horum fidem et mansuetudinem con<add>fug</add>ere, <add>a</add>d ius iu<add>randum iudicum, ad</add> populi Romani <add>aeq</add>uitatem<note>con ... re. dus. u ... PR ... uitatem <hi rend="italic">A</hi> (<hi rend="italic">Peyron</hi>): <hi rend="italic">suppl. Beier</hi></note>, qui hanc familiam in hac urbe principem voluit esse, deorum immortalium numen implorare potero, qui semper exstiterunt huic generi nominique fautores. </p></div><div n="18" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><q><reg>poposcit</reg>, imperavit, eripuit, coegit.</q><reg>si</reg> doces<note>docet <hi rend="italic">A</hi>: <hi rend="italic">corr. nescio quis apud Orelli</hi></note> tabulis, quoniam habet seriem quandam et ordinem contracti negoti confectio ipsa tabularum, attendam acriter et quid in defendendo mihi agendum sit videbo. <reg>si</reg> denique nitere testibus<note>nitere testibus <hi rend="italic">T</hi>: ... usn ... re <hi rend="italic">A</hi></note> non dico bonis viris ac probatis, noti sint modo, quem ad modum mihi cum quoque sit confligendum<note>sit conflig. <hi rend="italic">T</hi>: conflig. sit <hi rend="italic">A</hi></note> considerabo. </p></div><div n="19" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sin</reg> unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? <reg>non</reg> habuisti quod dares. <reg>habuisse</reg> se<note><hi rend="italic">sqq. interpunxit Francken</hi></note> dicet. <reg>quis</reg> id sciet<note>scit <hi rend="italic">Beier</hi></note>, quis iudicabit<note>iudicabit <hi rend="italic">T</hi>: id iudicavit <hi rend="italic">A</hi>: indicavit <hi rend="italic">Beier</hi></note>? <reg>non</reg> fuisse causam. <reg>finget</reg> fuisse. <reg>qui</reg> refellemus? <reg>potuisse</reg> non dare, si<note>si <hi rend="italic">T</hi>: se <hi rend="italic">A</hi></note> noluisset. <reg>vi</reg> ereptum esse dicet. <reg>quae</reg> potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare? </p></div><div n="20" type="textpart" subtype="section"><p><reg>non</reg> agam igitur cum ista Sardorum conspiratione et cum expresso, coacto sollicitatoque periurio subtiliter neque<note>neque <hi rend="italic">T</hi>: nec <hi rend="italic">A</hi> acuta quaedam et <hi rend="italic">Kreyssig</hi> (<hi rend="italic">cf. de Orat.</hi> iii. 32)</note> acu quaedam enucleata argumenta conquiram, sed contra impetum istorum<note>istorum <hi rend="italic">T</hi>: istum illorum <hi rend="italic">A</hi></note> impetu ego nostro concurram atque confligam. <reg>non</reg> est unus mihi quisque<note>unus mihi quisque <hi rend="italic">T</hi>: unus quisque mihi <hi rend="italic">A</hi></note> ex illorum acie protrahendus neque cum singulis decertandum atque pugnandum; tota est acies illa uno impetu prosternenda. </p></div><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>est</reg> enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno<note>uno <hi rend="italic">A</hi>: unum <hi rend="italic">T</hi></note> testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. <reg>quod</reg> ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere<note>fund. iacere <hi rend="italic">T</hi>: iacere fund. <hi rend="italic">A</hi></note> patiamini. <reg>quae</reg> si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>