<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:97-100</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:97-100</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="97" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="41" unit="chapter"/><reg>cum</reg> omnia illa municipia quae sunt a Vibone <add>ad</add><note>ad <hi rend="italics">supplevi</hi></note> Brundisium in fide mea, iudices, essent, iter mihi tutum multis minitantibus magno cum suo metu praestiterunt. Brundisium veni vel potius ad moenia accessi<note>accessi <hi rend="italics">om. T</hi></note>; urbem unam mihi amicissimam declinavi, quae se potius<note>potius <hi rend="italics">Halm</hi>: vel potius <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. v.</hi> 18): potius vel <hi rend="italics">Weiske</hi></note> exscindi quam e suo complexu ut eriperer facile pateretur. <reg>in</reg> hortos me M. Laeni Flacci contuli. <reg>cui</reg> cum omnis metus, publicatio bonorum, exsilium, mors proponeretur, haec perpeti, si acciderent, maluit quam custodiam mei capitis dimittere. <reg>cuius</reg><note>cuius <hi rend="italics">T</hi>: huius <hi rend="italics">cett.</hi></note> ego et parentis eius, prudentissimi atque optimi senis, et fratris<note>et fratris <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> et utriusque filiorum manibus in navi<note>navi <foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi>Ϛ</foreign>, <hi rend="italics">Priscian.</hi> vii. 68: nave <hi rend="italics">cett.</hi></note> tuta ac fideli conlocatus, eorumque preces et vota de meo reditu exaudiens Dyrrachium, quod erat in fide mea, petere contendi. </p></div><div n="98" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quo</reg> cum venissem, cognovi, id quod audieram, refertam esse Graeciam sceleratissimorum hominum ac nefariorum, quorum impium ferrum ignisque pestiferos meus ille consulatus e manibus extorserat; qui ante quam de meo adventu audire potuissent, cum a me<note>a me <hi rend="italics">scripsi</hi>: tamen <hi rend="italics">TE</hi>: tum (tunc <hi rend="italics">c<foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> abessent aliquot<note>aliquot <hi rend="italics">TEa</hi>: aliquorum <hi rend="italics">cett.</hi></note> dierum viam, in Macedoniam ad Planciumque perrexi. <reg>hic</reg> vero simul atque mare me<note>mare me <hi rend="italics">Ec</hi>: mare <hi rend="italics">Ta</hi>: me mare <hi rend="italics">cett.</hi></note> transisse cognovit—audi, audi atque attende, Laterensis, ut scias quid ego Plancio debeam, confiteareque aliquando me quod faciam et grate et pie facere; huic autem<note>autem <hi rend="italics">E</hi>: <hi rend="italics">om cett.</hi></note>, quae pro salute mea fecerit, si minus profutura sint<note>sunt <hi rend="italics">E</hi></note>, obesse certe non oportere! <reg>nam</reg> simul ac me Dyrrachium attigisse audivit, statim ad me lictoribus dimissis, insignibus abiectis, veste mutata profectus est. </p></div><div n="99" type="textpart" subtype="section"><p>O acerbam mihi, iudices, memoriam temporis illius et loci, cum hic in<note>in <hi rend="italics">om. Ta</hi></note> me incidit, cum<note>cum <hi rend="italics">om. T</hi></note> complexus est conspersitque lacrimis nec loqui prae maerore potuit! O rem cum auditu crudelem tum visu nefariam! o reliquos omnis dies noctesque eas quibus iste a me non recedens Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit! <reg>hic</reg> ego nunc de praetore Macedoniae nihil dicam amplius nisi eum et civem optimum semper et mihi amicum fuisse, sed eadem timuisse quae<note>quae <hi rend="italics">om. Ta</hi></note> ceteros; Cn. Plancium fuisse unum, non qui minus timeret<note>timere <hi rend="italics">T</hi></note> sed, si<note>sed qui si <hi rend="italics">Vrsinus</hi></note> acciderent ea quae timerentur, mecum ea subire et perpeti vellet<note>velle <hi rend="italics">TEa</hi></note>. </p></div><div n="100" type="textpart" subtype="section"><p><reg>qui</reg>, cum ad me L. Tubero, meus necessarius, qui fratri meo legatus fuisset, decedens ex Asia venisset easque insidias quas mihi paratas ab exsulibus coniuratis audierat ad me<note>ad me <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> animo amicissimo detulisset, in Asiam me ire propter eius provinciae mecum<note>mecum <hi rend="italics">ed. V</hi>: metum <hi rend="italics">codd.</hi></note> et cum meo fratre necessitudinem comparantem non est passus; vi me, vi, inquam<note>vi me, vi, inquam (vinquam <hi rend="italics">p</hi>) <hi rend="italics">p, Orelli</hi>: vi inquam <hi rend="italics">T</hi>: vi me, vi me inquam <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign></hi>: vi me <hi rend="italics">cett.</hi></note>, Plancius et complexu suo retinuit multosque mensis a capite meo non discessit<note>discessisset <hi rend="italics">T</hi></note>, abiecta quaestoria persona comitisque sumpta. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>