<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:77-80</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:77-80</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="77" type="textpart" subtype="section"><p><reg>tu</reg> autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem vis invidiosas videri. <milestone resp="editor" n="32" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>negas</reg> tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. <reg>cui</reg><note><w type="lemma">cui</w> cui (qui <hi rend="italics">E</hi>) me <hi rend="italics">TEa</hi></note> quidem ego, sicut Cn. Plancio<note>Cn. <hi rend="italics">Orelli</hi>: in <hi rend="italics">codd.</hi></note>, numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram<note>praeferam <hi rend="italics">TE</hi></note>; nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit. <reg>atque</reg> utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano<note>populo R. <hi rend="italics">Tb<hi rend="superscript">2</hi></hi>: p. r. <hi rend="italics">E<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></hi>: populi R. <hi rend="italics">cett.</hi></note> ei<note><w type="lemma">ei</w> et <hi rend="italics">TEa</hi></note> gratiam referre<note>referri <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi></note>! <reg>sed</reg> si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum<note>tantum <hi rend="italics">E, Schol.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> iam Plancio deberem, Racili<note>deberem marci (p. marci <hi rend="italics">T</hi>) racilii (-li <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Manutius</hi></note> beneficiis fuisse contentum. </p></div><div n="78" type="textpart" subtype="section"><p><reg>an</reg> vero putas idcirco minus libenter iudices<note>idcirco minus libenter iud. <hi rend="italics">TE</hi>: iud. idcirco minus <hi rend="italics">cett.</hi></note> mea<note><w type="lemma">mea</w><hi rend="italics">fort.</hi> omnia mea</note> causa esse<note>esse <hi rend="italics">TEc</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> facturos quod me esse gratum crimineris<note>criminaris <hi rend="italics">E</hi> patres conscripti <hi rend="italics">TEa</hi>: populus R. <hi rend="italics">cett.</hi></note>? <reg>an</reg>, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento<note>monimento <hi rend="italics">Tg</hi></note> Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio<note><w type="lemma">Cn.</w> C. <hi rend="italics">T</hi></note> gratias egerint<note>egerit <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi></note>— unus enim fuit de magistratibus<note>magistratibus <hi rend="italics">T, Naugerius</hi> (1): aut pro magistratibus <hi rend="italics">add. cett.</hi></note> defensor salutis meae—cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? <reg>atque</reg><note>atqui <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">χ</foreign>, p mg.</hi> haec cum <hi rend="italics">TE</hi>: cum <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>ab<hi rend="superscript">2</hi>c<hi rend="superscript">1</hi>p</hi>: eum cum <hi rend="italics">cett.</hi></note> haec cum vides, quo me tandem in te animo<note>in te animo <hi rend="italics">TE</hi>: animo in te <hi rend="italics">cett</hi>:</note> putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim<note>defugerim <hi rend="italics">TEa</hi>: defugerem <hi rend="italics">cett.</hi></note>? <reg>quo</reg> quidem etiam magis sum non dicam miser—nam hoc<note>hoc <hi rend="italics">E, Schol.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> quidem abhorret a virtute verbum<note>verbum <hi rend="italics">TE</hi>: verbi (-is <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>—sed certe exercitus, non quia multis debeo—leve enim est<note>est <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> onus benefici gratia—, sed quia <add>nomina</add><note>nomina (noĩa) <hi rend="italics">supplevi</hi></note> saepe concurrunt<note>concurrunt <hi rend="italics">TE</hi>: concurrit <hi rend="italics">cett.</hi></note>, propter<note><w type="lemma">propter</w> propriae <hi rend="italics">Keil</hi>: <hi rend="italics">del. Garatoni</hi></note> aliquorum bene<note>bene <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri. </p></div><div n="79" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>sed</reg> ego haec<note>haec ego <hi rend="italics">E</hi></note> meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat. <milestone resp="editor" n="33" unit="chapter"/><reg>agitur</reg> studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis<note>laus aedilitatis <hi rend="italics">del. Müller</hi></note>; at Cn. Planci salus, patria, fortunae. <reg>salvum</reg> tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. <reg>distineor</reg><note>distentor <hi rend="italics">E</hi></note> tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero<note>abiecero <hi rend="italics">E</hi>: obiecero <hi rend="italics">cett.</hi></note> quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae. </p></div><div n="80" type="textpart" subtype="section"><p><reg>etenim</reg>, iudices, cum omnibus virtutibus me<note>me virtutibus <hi rend="italics">E</hi></note> adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum<note>esse gratum <hi rend="italics">TE</hi>: gratum esse <hi rend="italics">cett.</hi> haec enim est <hi rend="italics">T</hi>: est enim haec <hi rend="italics">E</hi>: haec est enim (<hi rend="italics">om.</hi> enim <hi rend="italics">b</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> et videri. <reg>haec</reg> enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum. <reg>quid</reg> est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? <reg>quae</reg> potest esse vitae iucunditas<note>vitae iuc. <hi rend="italics">TE</hi>: iuc. vitae <hi rend="italics">cett.</hi></note> sublatis amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>