<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:69-72</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:69-72</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="69" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaeris</reg> a me, Cassi, quid pro fratre meo, qui mihi est carissimus, quid pro meis liberis, quibus nihil mihi potest<note>mihi potest <hi rend="italics">TE</hi>: potes mihi <hi rend="italics">cett.</hi></note> esse iucundius, amplius quam quod<note>quod <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> pro Plancio facio facere possim, nec vides istorum ipsorum caritate ad huius salutem defendendam maxime stimulari me atque excitari. <reg>nam</reg> neque illis huius salute a quo meam sciunt esse defensam quicquam est optatius, et ego ipse numquam illos aspicio quin, cum<note>cum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> per hunc me eis<note>iis <hi rend="italics">TE</hi>: his <hi rend="italics">cett.</hi></note> conservatum esse meminerim, huius meritum in me recorder. </p><p rend="indent">Opimium damnatum esse commemoras, servatorem ipsum rei publicae, Calidium adiungis, cuius lege Q. Metellus in civitatem<note>civitate <hi rend="italics">T</hi></note> sit restitutus; reprehendis meas pro Plancio preces, quod neque<note>neque <hi rend="italics">TE</hi>: nec <hi rend="italics">cett.</hi></note> Opimius suo nomine liberatus sit neque Metelli<note>neque Metelli <hi rend="italics">TE</hi>: nec Q. Metelli <hi rend="italics">cett.</hi></note> Calidius. <milestone resp="editor" n="29" unit="chapter"/><reg>de</reg> Calidio tibi tantum respondeo quod ipse vidi, Q. Metellum Pium consulem praetoriis comitiis petente Q. Calidio populo Romano supplicasse, cum quidem non dubitaret et consul et homo nobilissimus patronum esse illum<note>esse illum <hi rend="italics">TE</hi>: illum esse <hi rend="italics">cett.</hi></note> suum et familiae<note>familiae <hi rend="italics">TE</hi>: familiae suae <hi rend="italics">cett.</hi></note> nobilissimae dicere<note>ducere <hi rend="italics">T</hi></note>. </p></div><div n="70" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quo</reg> loco quaero ex te num id in iudicio Calidi putes quod ego in Planci<note>Plancio <hi rend="italics">Tb<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note> facio, aut Metellum Pium, si Romae esse potuisset, aut patrem eius, si vixisset, non fuisse facturum. <reg>nam</reg> Opimi quidem calamitas utinam ex hominum memoria posset evelli! <reg>volnus</reg> illud rei publicae, dedecus huius imperi, turpitudo populi Romani, non iudicium putandum est. <reg>quam</reg> enim illi iudices, si iudices et non parricidae patriae nominandi sunt, graviorem potuerunt rei publicae infligere securim quam cum illum e civitate eiecerunt<note>eiecerunt <hi rend="italics">om. T</hi></note> qui praetor finitimo, consul domestico bello rem publicam liberarat? </p></div><div n="71" type="textpart" subtype="section"><p><reg>at</reg> enim nimis ego<note>at ego nimiis <hi rend="italics">T</hi></note> magnum beneficium Planci<note>Planci <hi rend="italics">Lambinus</hi>: Plancio <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> in Plancio facio <hi rend="italics">TE</hi>: iacto <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg., p mg.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> facio et, ut ais, id verbis exaggero. <reg>quasi</reg> vero me tuo arbitratu et non meo gratum esse oporteat. <q><reg>quod</reg> istius tantum meritum?</q> inquit; <q>an quia te non iugulavit?</q> <reg>immo</reg> vero quia iugulari passus non est. <reg>quo</reg> quidem tu loco, Cassi, etiam purgasti inimicos meos meaeque vitae nullas ab illis insidias fuisse dixisti. <reg>posuit</reg> hoc idem Laterensis. <reg>quam</reg> ob rem paulo post de isto<note>paulo post de isto <hi rend="italics">TE</hi>: de isto paulo post <hi rend="italics">cett.</hi></note> plura dicam; de te tantum requiro, utrum putes odium in me mediocre inimicorum fuisse—quod fuit ullorum<note>ullorum <hi rend="italics">TE</hi>: ullorum tantum requiro utrum putes odium <hi rend="italics">cett.</hi></note> umquam barbarorum tam immane ac tam crudele in hostem?—an fuisse in eis aliquem aut famae metum aut poenae quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in delubris, vim in tota urbe versari. Nisi forte<note>forte <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> existimas eos idcirco vitae meae pepercisse quod de reditu meo nihil<note>nihil <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. a</hi>: non <hi rend="italics">cett.</hi></note> timerent. <reg>et</reg> quemquam putas fuisse tam excordem qui vivis his, stante urbe et curia rediturum me, si viverem, non putaret? <reg>quam</reg> ob rem non debes is homo et is civis praedicare vitam meam, quae fidelitate amicorum conservata sit<note><w type="lemma">sit</w> est <hi rend="italics">Madvig</hi></note>, inimicorum modestia<note>modestia <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>b<hi rend="superscript">1</hi>p</hi>: molestia <hi rend="italics">cett.</hi></note> non esse appetitam. </p></div><div n="72" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="30" unit="chapter"/><reg>respondebo</reg> tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. <reg>nam</reg> primum fuit illud<note>fuit illud <hi rend="italics">TEa</hi>: illud fuit <hi rend="italics">cett.</hi></note> asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri<note>ementiri <hi rend="italics">Bake</hi>: mentiri <hi rend="italics">codd.</hi></note> et temporis causa fingere. <reg>scilicet</reg> homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis<note>vinclis <hi rend="italics">E</hi></note> obstrictus, cum liber essem et solutus. <reg>quid</reg> enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer<note>vererer <hi rend="italics">Ea</hi>: vereor <hi rend="italics">cett.</hi></note>, credo, ne turpiter<note>familiaritatis ... turpiter <hi rend="italics">om. T</hi></note> facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. <reg>fingenda</reg> mihi fuit<note>mihi fuit <hi rend="italics">TE<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: fuit mihi <hi rend="italics">cett.</hi></note> videlicet<note>videlicet <hi rend="italics">TEa</hi>: iudices <hi rend="italics">cett.</hi></note> causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. <reg>at</reg> id etiam gregarii milites faciunt<note>faciunt milites <hi rend="italics">T</hi> (<hi rend="italics">contra Schol.</hi>)</note> inviti ut coronam dent civicam<note><w type="lemma">civicam</w> cuiquam <hi rend="italics">E</hi></note> et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex<note>ex <hi rend="italics">TE</hi>: et <hi rend="italics">a</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> hostium manibus eripi—nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest—, sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>