<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:5-8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:5-8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="5" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><reg>sed</reg> mihi in causa facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio proponitur. <reg>nam</reg>, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere, tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. <reg>vetus</reg> est enim<note>est enim <hi rend="italics">TE</hi>: enim est <hi rend="italics">cett.</hi></note> lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius<note>amicitiae certius <hi rend="italics">TE</hi>: certius amicitiae <hi rend="italics">cett.</hi></note> vinculum quam consensus et societas consiliorum et voluntatum. <reg>mihi</reg> autem non id est in hac re molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse contentio. </p></div><div n="6" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quaerit</reg> enim Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua dignitate superarit. <reg>ita</reg>, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt, non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis recipienda suspicio est<note>est <hi rend="italics">om. k, del. Manutius</hi></note>; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio dignitate esse superatum. <reg>ita</reg> aut amicissimi hominis existimatio offendenda est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus deserenda<note>deserenda <hi rend="italics">TEk</hi>: deserenda est <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <milestone resp="editor" n="3" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>sed</reg> ego, Laterensis, caecum me et praecipitem ferri confitear<note>conferri <hi rend="italics">T</hi></note> in causa, si te aut a<note>a <hi rend="italics">om. T</hi></note> Plancio aut ab ullo<note>ulla <hi rend="italics">E</hi></note> dignitate potuisse<note>potuisse <hi rend="italics">om. T</hi></note> superari dixero. <reg>itaque</reg> discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas et veniam ad illam ad quam me causa ipsa<note>ipsa <hi rend="italics">om. T</hi> tu in magistratibus <hi rend="italics">Madvig</hi>: tu magni <hi rend="italics">T</hi>: tum an <hi rend="italics">E</hi>: tu (tune <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi>c</hi>) inanem <hi rend="italics">cett.</hi>: tune aequum <hi rend="italics">Lambinus</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 13)</note> deducit. </p></div><div n="7" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? tu in magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? <reg>fortasse</reg> non numquam est; utinam vero semper esset! <reg>sed</reg> est perraro et, si quando est, in eis magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur<note>patitur <hi rend="italics">Ta</hi>: paratur <hi rend="italics">E</hi></note>, non eis ornamentis quae esse in te videmus. <reg>nam</reg> quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex est qui aut invidet aut favet. <reg>quamquam</reg> nihil potes<note>potes <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: potest <hi rend="italics">cett.</hi> (<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg.</hi>)</note> in te, Laterensis, constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio. </p></div><div n="8" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> hoc totum agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non oportuit, a iudicibus condemnandus est qui<note><w type="lemma">est qui</w> qui <hi rend="italics">T</hi></note> praeteritus non est<note><w type="lemma">non est</w> est <hi rend="italics">TEa</hi>: ... non est <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign></note>. <reg>nam</reg>, si ita esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores essent comitiorum, id haberent iudices, quod<note>quod <hi rend="italics">Sylvius</hi>: vel quod (id quod <foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi>: quod vel <hi rend="italics">Beroaldus</hi></note> multo etiam minus esset<note>esset <hi rend="italics">Eb<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ<hi rend="superscript">2</hi></foreign></hi>: esse <hi rend="italics">a</hi>: essent <hi rend="italics">T</hi>: est <hi rend="italics">cett.</hi></note> ferendum. <reg>tum</reg> enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant facti; nunc postulatur a vobis ut eius<note>eius <hi rend="italics">om. T</hi> exilio <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. Cobet</hi></note> exitio qui creatus sit iudicium populi Romani reprendatis<note>reprend. <hi rend="italics">Zielinski</hi> (<hi rend="italics">p.</hi> 177): reprehend. <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">ita</hi> §§ 51, 75)</note>. <reg>itaque</reg> iam<note>iam <hi rend="italics">TEa</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> quoniam<note>quoniam <hi rend="italics">TE</hi>: quamquam <hi rend="italics">cett.</hi></note> qua nolui<note>volui <hi rend="italics">TEab<hi rend="superscript">2</hi>c</hi></note> ianua sum<note>sim <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>b<hi rend="superscript">1</hi>gp</hi></note> ingressus in causam, sperare videor tantum afuturam<note>afut. <hi rend="italics">T</hi>: affut <hi rend="italics">Ea</hi>: abfut. <hi rend="italics">cett.</hi></note> esse orationem meam a minima suspicione offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum<note><w type="lemma">iniquum</w> inimicum <hi rend="italics">E</hi></note> in discrimen adducas dignitatem tuam, quam ut eam ego<note>eam ego <hi rend="italics">TE</hi>: ego eam <hi rend="italics">cett.</hi></note> ulla contumelia coner attingere. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>