<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:25-28</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:25-28</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nec</reg> si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. <reg>nam</reg> ut<note>ut <hi rend="italics">om. T</hi></note> omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa<note><w type="lemma">ipsa</w> haec <hi rend="italics">Schol.</hi></note> semper est gratiosissima quae est<note>est <hi rend="italics">om. T</hi></note> officio necessitudinis coniuncta maxime. <reg>neque</reg> enim<note>enim <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae<note>salutis meae <hi rend="italics">TE</hi>: meae <hi rend="italics">a</hi>: meo <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>non</reg> potentia mea sed causa rogationis fuit<note>fuit <hi rend="italics">om. T</hi></note> gratiosa. <reg>nemo</reg> mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>etenim</reg> si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis<note>absentis <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> honori fuisset, ei meas praesentis<note>praesentis <hi rend="italics">T</hi> (<hi rend="italics">corr. m.</hi> 1): praesentes <hi rend="italics">cett.</hi></note> preces non putas profuisse? <reg>an</reg> Minturnenses coloni, quod C. Marium e<note>e <hi rend="italics">Schol.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> civili ferro<note>ferro <hi rend="italics">Schol.</hi>: errore (cruore <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi></note> atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque<note>fluctibusque confectum <hi rend="italics">k</hi></note> recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat<note>servarat <hi rend="italics">TE</hi>: servaverat <hi rend="italics">cett.</hi></note> votis, ominibus lacrimisque<note>votis omnibus lacrimisque <hi rend="italics">TE</hi>: lacrimis votisque omnibus <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Baiter</hi></note> prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum<note>vi pulsum <hi rend="italics">TEbk, Schol.</hi>: impulsum <hi rend="italics">cett.</hi></note> vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem<note>quem <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quod <hi rend="italics">cett.</hi></note> reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris? </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>vitia</reg> me hercule Cn. Planci res eae<note>Cn. Pl. res eae <hi rend="italics">TE</hi>: res hae Cn. Pl. <hi rend="italics">cett.</hi></note> de quibus dixi tegere<note>dixit agere (aeg- <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">TE</hi></note> potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. <reg>hic</reg> est<note>est <hi rend="italics">om. T</hi></note> enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et<note><w type="lemma">grav. et</w> grav. viro et <hi rend="italics">E</hi></note> sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus<note>delectus <hi rend="italics">Tc</hi></note> est ut et contuberni necessitudo et adulescentis<note>adulescentis (adol- <hi rend="italics">E</hi>) <hi rend="italics">TE</hi>: adolescentuli <hi rend="italics">cett.</hi></note> modestissimi pudor postulabat, quod<note><w type="lemma">quod</w> qui <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note>, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi<note>omni illi <hi rend="italics">TE</hi>: illi omni <hi rend="italics">cett.</hi></note> et virtute<note>et virt. <hi rend="italics">TE</hi>: virt. <hi rend="italics">cett.</hi></note> et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis<note>vinclis <hi rend="italics">PTE</hi>: vinculis <hi rend="italics">cett.</hi></note> et propinquitatis<note>appropinquitatis <hi rend="italics">T</hi></note> et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis<note>magni <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">P lacer est</hi>): <hi rend="italics">corr. Pantagathus</hi></note> amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. <reg>fuit</reg> in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui<note>cui (cui qui <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>c</hi>) <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign></hi>: qui (quibus <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg., P lacer est</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se<note>se <hi rend="italics">om. P</hi></note> probatum sperare debet<note>sperare debet <hi rend="italics">P</hi>: debet sperare <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>in</reg> ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem<note>qui qualem <hi rend="italics">Keil</hi></note> hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>in</reg> Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. <reg>primum</reg> Macedonia sic eum diligit ut<note>sic diligit hunc ut <hi rend="italics">P</hi></note> indicant hi<note><w type="lemma">hi</w> hi qui <hi rend="italics">P</hi> qui <hi rend="italics">om. P</hi></note> principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob<note><w type="lemma">sint ob</w> sunt in <hi rend="italics">P</hi></note> aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata<note>suam et mandata <hi rend="italics">PTEc<hi rend="superscript">1</hi></hi>: et mandata sua <hi rend="italics">cett.</hi></note> confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. <reg>tribunus</reg> pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus. </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>