<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:21-40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2:21-40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi028.perseus-lat2"><div n="21" type="textpart" subtype="section"><p><reg>deinde</reg> tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic<note><w type="lemma">sic</w> est sic <hi rend="italics">Mommsen</hi></note> ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. <reg>hi</reg> tot equites Romani, tot tribuni aerarii<note>aerarii <hi rend="italics">TE</hi>: aeritimi <hi rend="italics">cett.</hi></note>—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? <reg>non</reg> <add>modo</add><note>modo <hi rend="italics">supplevi</hi></note> enim tribum Teretinam<note>Teretinam <hi rend="italics">TE</hi>: Terentinam <hi rend="italics">cett.</hi> (<hi rend="italics">ubique</hi>)</note>, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt. <reg>nam</reg><note>nam <hi rend="italics">scripsi</hi>: nostra <hi rend="italics">TE</hi>: iam <hi rend="italics">cett.</hi></note> municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur. </p></div><div n="22" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="9" unit="chapter"/><reg>omnia</reg> quae dico de Plancio dico expertus in nobis; sumus enim finitimi Atinatibus. <reg>laudanda</reg> est vel etiam amanda vicinitas retinens veterem illum offici morem<note><w type="lemma">morem</w> m̃tẽ <hi rend="italics">T</hi></note>, non infuscata malivolentia, non adsueta mendaciis, non fucosa<note>fucosa <hi rend="italics">TEa, Schol.</hi>: fucata <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non fallax, non erudita artificio simulationis vel suburbano vel etiam urbano. <reg>nemo</reg> Arpinas non Plancio studuit, nemo Soranus<note>sopanus <hi rend="italics">codd.</hi>: <hi rend="italics">corr. ed. R</hi></note>, nemo Casinas<note>Casinas <hi rend="italics">E</hi>: cassinas <hi rend="italics">cett.</hi></note>, nemo Aquinas. <reg>tractus</reg><note>tractus <hi rend="italics">TE</hi>: tratas <hi rend="italics">a</hi>: totus <hi rend="italics">cett.</hi></note> ille celeberrimus Venafranus, Allifanus<note>allisanus <hi rend="italics">TE</hi></note>, tota denique ea nostra ita<note>ea nostra ita <hi rend="italics">Baiter</hi>: anostra ita <hi rend="italics">TEa</hi>: nostra illa <hi rend="italics">cett.</hi></note> aspera et montuosa et fidelis et simplex et fautrix suorum regio se huius honore ornari, se augeri dignitate arbitrabatur, isdemque nunc ex municipiis adsunt equites Romani publice cum legatione<note>legationis <hi rend="italics">c</hi></note> <add>et</add><note>et <hi rend="italics">suppl. Garatoni</hi> sunt <hi rend="italics">om. E</hi></note> testimonio, nec minore nunc sunt sollicitudine quam tum erant studio. <reg>etenim</reg> est gravius spoliari fortunis quam non augeri dignitate. </p></div><div n="23" type="textpart" subtype="section"><p><reg>ergo</reg> ut alia in te erant inlustriora, Laterensis, quae tibi maiores tui reliquerant, sic te Plancius hoc non solum municipi verum etiam vicinitatis genere vincebat; nisi forte te Labicana aut Gabina aut Bovillana<note>aut Gabina aut Bovillana <hi rend="italics">Orelli, Schol.</hi> (<hi rend="italics">in scholio</hi>): aut Bovillana aut Gabina <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: aut Gabina aut Bovillana aut Gabinis (Gabinas <hi rend="italics">agp</hi>: Sabina <hi rend="italics">bk<foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> vicinitas adiuvabat, quibus e municipiis vix iam qui carnem Latinis petant reperiuntur<note>reperiuntur <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: inveniuntur (-antur <hi rend="italics">a<hi rend="superscript">2</hi>b</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>adiungamus</reg><note>adiungamus <hi rend="italics">Schol.</hi>: adiungam <hi rend="italics">cett.</hi></note>, si vis, id quod tu huic obesse etiam<note>huic obesse etiam <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: etiam huic obesse <hi rend="italics">cett.</hi></note> putas, patrem publicanum; qui ordo quanto adiumento sit in honore quis nescit? Flos enim equitum Romanorum, ornamentum civitatis, firmamentum rei publicae publicanorum ordine continetur. </p></div><div n="24" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quis</reg> est igitur qui neget ordinis eius<note>eius ordinis <hi rend="italics">E</hi></note> studium fuisse in honore Planci singulare? <reg>neque</reg> iniuria, vel quod erat pater is qui est princeps iam diu publicanorum, vel quod is ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat, vel quod<note>vel (ut <hi rend="italics">T</hi>) quod <hi rend="italics">TEa</hi>: vel quia <hi rend="italics">cett.</hi></note> huius ipsius in illum ordinem summa officia quaesturae tribunatusque constabant, vel quod illi in hoc ornando ordinem<note>ordine <hi rend="italics">TE</hi></note> se ornare et consulere liberis suis arbitrabantur. <milestone resp="editor" n="10" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><reg>aliquid</reg> praeterea—timide dicam<note>dicam <hi rend="italics">Schol.</hi>: dico <hi rend="italics">cett.</hi></note>, sed tamen dicendum est—non enim opibus, non invidiosa gratia, non potentia vix ferenda, sed commemoratione benefici, sed misericordia, sed precibus aliquid attulimus etiam nos. <reg>appellavi</reg> populum tributim<note>tributim <hi rend="italics">TE</hi>: tribuum <hi rend="italics">ag</hi>: tribubus <hi rend="italics">cett.</hi></note>, submisi me et supplicavi; ultro me hercule<note>mehercules <hi rend="italics">Ta</hi></note> se mihi etiam offerentis, ultro pollicentis rogavi. <reg>valuit</reg> causa rogandi, non gratia. </p></div><div n="25" type="textpart" subtype="section"><p><reg>nec</reg> si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit, ego sum adrogans quod me valuisse dico. <reg>nam</reg> ut<note>ut <hi rend="italics">om. T</hi></note> omittam illud quod ego pro eo laborabam qui valebat ipse per sese, rogatio ipsa<note><w type="lemma">ipsa</w> haec <hi rend="italics">Schol.</hi></note> semper est gratiosissima quae est<note>est <hi rend="italics">om. T</hi></note> officio necessitudinis coniuncta maxime. <reg>neque</reg> enim<note>enim <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> ego sic rogabam ut petere viderer, quia familiaris esset meus, quia vicinus, quia huius parente semper plurimum essem usus, sed ut quasi parenti et custodi salutis meae<note>salutis meae <hi rend="italics">TE</hi>: meae <hi rend="italics">a</hi>: meo <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>non</reg> potentia mea sed causa rogationis fuit<note>fuit <hi rend="italics">om. T</hi></note> gratiosa. <reg>nemo</reg> mea restitutione laetatus est, nemo iniuria doluit, cui non huius in me misericordia grata fuerit. </p></div><div n="26" type="textpart" subtype="section"><p><reg>etenim</reg> si ante reditum meum Cn. Plancio se volgo viri boni, cum hic tribunatum peteret, ultro offerebant, cui nomen meum absentis<note>absentis <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> honori fuisset, ei meas praesentis<note>praesentis <hi rend="italics">T</hi> (<hi rend="italics">corr. m.</hi> 1): praesentes <hi rend="italics">cett.</hi></note> preces non putas profuisse? <reg>an</reg> Minturnenses coloni, quod C. Marium e<note>e <hi rend="italics">Schol.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> civili ferro<note>ferro <hi rend="italics">Schol.</hi>: errore (cruore <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>) <hi rend="italics">codd.</hi></note> atque ex impiis manibus eripuerunt, quod tecto receperunt, quod fessum inedia fluctibusque<note>fluctibusque confectum <hi rend="italics">k</hi></note> recrearunt, quod viaticum congesserunt, quod navigium dederunt, quod eum linquentem terram eam quam servarat<note>servarat <hi rend="italics">TE</hi>: servaverat <hi rend="italics">cett.</hi></note> votis, ominibus lacrimisque<note>votis omnibus lacrimisque <hi rend="italics">TE</hi>: lacrimis votisque omnibus <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Baiter</hi></note> prosecuti sunt, aeterna in laude versantur; Plancio, quod me vel vi pulsum<note>vi pulsum <hi rend="italics">TEbk, Schol.</hi>: impulsum <hi rend="italics">cett.</hi></note> vel ratione cedentem receperit, iuverit, custodierit, his et senatui populoque Romano, ut haberent quem<note>quem <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">1</hi></hi>: quod <hi rend="italics">cett.</hi></note> reducerent, conservarit, honori hanc fidem, misericordiam, virtutem fuisse miraris? </p></div><div n="27" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="11" unit="chapter"/><reg>vitia</reg> me hercule Cn. Planci res eae<note>Cn. Pl. res eae <hi rend="italics">TE</hi>: res hae Cn. Pl. <hi rend="italics">cett.</hi></note> de quibus dixi tegere<note>dixit agere (aeg- <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">TE</hi></note> potuerunt, ne tu in ea vita de qua iam dicam tot et tanta adiumenta huic honori fuisse mirere. <reg>hic</reg> est<note>est <hi rend="italics">om. T</hi></note> enim qui adulescentulus cum A. Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo et<note><w type="lemma">grav. et</w> grav. viro et <hi rend="italics">E</hi></note> sanctissimo atque omni laude et honore dignissimo viro dilectus<note>delectus <hi rend="italics">Tc</hi></note> est ut et contuberni necessitudo et adulescentis<note>adulescentis (adol- <hi rend="italics">E</hi>) <hi rend="italics">TE</hi>: adolescentuli <hi rend="italics">cett.</hi></note> modestissimi pudor postulabat, quod<note><w type="lemma">quod</w> qui <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note>, si adesset, non minus ille declararet quam hic illius frater patruelis et socer, T. Torquatus, omni illi<note>omni illi <hi rend="italics">TE</hi>: illi omni <hi rend="italics">cett.</hi></note> et virtute<note>et virt. <hi rend="italics">TE</hi>: virt. <hi rend="italics">cett.</hi></note> et laude par, qui est quidem cum illo maximis vinclis<note>vinclis <hi rend="italics">PTE</hi>: vinculis <hi rend="italics">cett.</hi></note> et propinquitatis<note>appropinquitatis <hi rend="italics">T</hi></note> et adfinitatis coniunctus, sed ita magnis<note>magni <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">P lacer est</hi>): <hi rend="italics">corr. Pantagathus</hi></note> amoris ut illae necessitudinis causae leves esse videantur. <reg>fuit</reg> in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli; cui<note>cui (cui qui <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">ψ</foreign>c</hi>) <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign></hi>: qui (quibus <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg., P lacer est</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> cum fuerit probatissimus hodieque sit, omnibus esse se<note>se <hi rend="italics">om. P</hi></note> probatum sperare debet<note>sperare debet <hi rend="italics">P</hi>: debet sperare <hi rend="italics">cett.</hi></note>. <reg>in</reg> ea provincia legatus fuit C. Sacerdos, qua virtute, qua constantia vir! L. Flaccus, qui homo, qui civis! qualem<note>qui qualem <hi rend="italics">Keil</hi></note> hunc putent, adsiduitate testimonioque declarant. </p></div><div n="28" type="textpart" subtype="section"><p><reg>in</reg> Macedonia tribunus militum fuit, in eadem provincia postea quaestor. <reg>primum</reg> Macedonia sic eum diligit ut<note>sic diligit hunc ut <hi rend="italics">P</hi></note> indicant hi<note><w type="lemma">hi</w> hi qui <hi rend="italics">P</hi> qui <hi rend="italics">om. P</hi></note> principes civitatum suarum; qui cum missi sint ob<note><w type="lemma">sint ob</w> sunt in <hi rend="italics">P</hi></note> aliam causam, tamen huius repentino periculo commoti huic adsident, pro hoc laborant, huic si praesto fuerint, gratius se civitatibus suis facturos putant quam si legationem suam et mandata<note>suam et mandata <hi rend="italics">PTEc<hi rend="superscript">1</hi></hi>: et mandata sua <hi rend="italics">cett.</hi></note> confecerint. L. vero Apuleius hunc tanti facit ut morem illum maiorum qui praescribit in parentum loco quaestoribus suis praetores esse oportere officiis benivolentiaque superarit. <reg>tribunus</reg> pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus. </p></div><div n="29" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="12" unit="chapter"/><reg>omitto</reg> illa quae, si minus in scaena sunt, at certe, cum sunt prolata, laudantur, ut vivat cum suis, primum cum parente—nam meo iudicio pietas fundamentum est<note>pietas ... <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: pietas est <hi rend="italics">c</hi></note> omnium virtutum—quem veretur ut deum—neque enim multo secus est<note>est <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">2</hi>k<foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> parens liberis—amat vero ut sodalem, ut fratrem, ut aequalem. <reg>quid</reg> dicam cum patruo, cum adfinibus, cum propinquis, cum hoc Cn. Saturnino, ornatissimo viro? cuius quantam honoris huius cupiditatem fuisse creditis, cum videtis<note>videtis <hi rend="italics">TEag<hi rend="superscript">2</hi></hi>: videatis <hi rend="italics">cett.</hi></note> luctus societatem? <reg>quid</reg> de me dicam qui mihi in huius periculo reus esse videor? quid de his tot viris talibus quos videtis veste mutata? <reg>atque</reg><note>atque <hi rend="italics">TEa</hi>: atqui <hi rend="italics">cett.</hi></note> haec sunt indicia, iudices, solida<note>iud. solida <hi rend="italics">TE</hi>: solida iud. <hi rend="italics">cett.</hi></note> et expressa, haec signa probitatis non fucata forensi specie, sed domesticis inusta notis veritatis. <reg>facilis</reg><note><w type="lemma">facilis</w> fragilis <hi rend="italics">Bake</hi></note> est illa occursatio et blanditia popularis; aspicitur, non attrectatur; procul apparet, non excutitur, non in manus sumitur. </p></div><div n="30" type="textpart" subtype="section"><p><reg>omnibus</reg> igitur rebus ornatum hominem tam<note>tam <hi rend="italics">E</hi>: quam <hi rend="italics">Ta</hi>: quem <hi rend="italics">cett.</hi></note> externis quam<note>quam <hi rend="italics">TEa</hi>: quem <hi rend="italics">cett.</hi></note> domesticis, non nullis rebus inferiorem quam te, genere dico et nomine<note>generis dico et nominis <hi rend="italics">TE</hi>: generis et nominis dico <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">corr. Garatoni</hi></note>, superiorem aliis, municipum<note>municipiorum <hi rend="italics">T</hi></note>, vicinorum, societatum studio, meorum temporum<note>meorum temporum <hi rend="italics">TE</hi>: temporum meorum <hi rend="italics">cett.</hi></note> memoria, parem<note>parem <hi rend="italics">TE</hi>: partim <hi rend="italics">a</hi>: patris <hi rend="italics">cett.</hi></note> virtute, integritate, modestia aedilem factum esse miraris? </p><p rend="indent"><reg>hunc</reg> tu vitae splendorem maculis aspergis istis? <reg>iacis</reg> adulteria, quae nemo non modo nomine sed ne suspicione quidem possit agnoscere. <q><reg>bimaritum</reg><note>bimaritum <hi rend="italics">TE</hi>: maritum <hi rend="italics">cett.</hi></note></q> appellas, ut verba etiam fingas, non solum crimina. <reg>ductum</reg> esse ab eo in provinciam aliquem dicis<note>dicis <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>b<hi rend="superscript">1</hi><foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi>: dicas <hi rend="italics">cett.</hi> (<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg.</hi>): dictitas <hi rend="italics">Müller</hi></note> libidinis causa, quod non crimen est, sed impunitum in maledicto<note>maledicto <hi rend="italics">TE</hi>: maledico <hi rend="italics">cett.</hi></note> mendacium; raptam esse mimulam, quod dicitur Atinae factum a iuventute<note>iuventute <hi rend="italics">TE</hi>: iuvene <hi rend="italics">cett.</hi></note> vetere quodam in scaenicos iure maximeque oppidano. </p></div><div n="31" type="textpart" subtype="section"><p>O adulescentiam traductam eleganter, cui quidem cum quod licuerit obiciatur, tamen id ipsum falsum reperiatur! <reg>emissus</reg> aliquis<note>aliqui <hi rend="italics">Ta</hi>: est aliquis <hi rend="italics">k</hi></note> e<note><w type="lemma">e</w> est e <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">χ</foreign></hi></note> carcere. <reg>et</reg> quidem emissus per imprudentiam, emissus<note>per imprud. emissus <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note>, ut cognostis<note>ut cognostis <hi rend="italics">om. T</hi></note>, necessarii hominis optimique adulescentis rogatu; idem postea praetoris mandatu<note>praetoris mandatu <hi rend="italics">Turnebus</hi>: p~mandatus <hi rend="italics">T</hi>: praemandatis <hi rend="italics">cett.</hi>: <hi rend="italics">fort.</hi> a praemandatis</note> requisitus. <reg>atque</reg> haec nec ulla alia sunt coniecta maledicta in eius vitam de cuius vos pudore, religione, integritate dubitetis. <milestone resp="editor" n="13" unit="chapter"/></p><p rend="indent"><q><reg>pater</reg> vero,</q> inquit, <q>etiam obesse filio debet.</q> O vocem duram atque indignam tua probitate, Laterensis! <reg>pater</reg> ut in iudicio capitis, pater ut in dimicatione fortunarum, pater ut apud talis viros obesse filio debeat? qui si esset turpissimus, si sordidissimus<note>si sordid. <hi rend="italics">TE</hi>: sordid. <hi rend="italics">cett.</hi></note>, tamen ipso nomine patrio valeret apud clementis iudices et misericordis; valeret, inquam, communi sensu omnium et dulcissima commendatione naturae. </p></div><div n="32" type="textpart" subtype="section"><p><reg>sed</reg> cum sit Cn. Plancius is eques Romanus, ea primum vetustate equestris nominis<note>nominis <hi rend="italics">T</hi>: <hi rend="italics">om. E</hi>: ordinis <hi rend="italics">cett.</hi></note> ut pater, ut avus, ut maiores eius omnes equites Romani fuerint, summum in praefectura florentissima gradum tenuerint et dignitatis et gratiae, deinde ut ipse in legionibus P. Crassi imperatoris inter ornatissimos homines, equites Romanos, summo splendore fuerit, ut postea princeps inter suos plurimarum rerum sanctissimus et iustissimus iudex, maximarum societatum auctor, plurimarum magister: si non modo in eo nihil umquam reprehensum sed laudata<note>laudanda <hi rend="italics"><foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>g</hi></note> sunt omnia, tamen is oberit honestissimo filio pater qui vel minus honestum et alienum tueri vel auctoritate sua vel gratia possit? </p></div><div n="33" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><q><reg>asperius</reg>,</q> inquit, <q>locutus est aliquid aliquando.</q> <reg>immo</reg> fortasse liberius. <q><reg>at</reg> id ipsum,</q> inquit, <q>non est ferendum.</q> <reg>ergo</reg> ei<note>ii <hi rend="italics">Tc</hi>: hi <hi rend="italics">cett.</hi></note> ferendi sunt qui hoc<note>hoc <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> queruntur, libertatem equitis Romani se ferre non posse? Vbinam ille mos, ubi illa aequitas iuris, ubi illa antiqua libertas quae malis oppressa civilibus extollere iam caput et aliquando recreata se erigere debebat<note>debeat <hi rend="italics">Tb<hi rend="superscript">1</hi>c</hi></note>? <reg>equitum</reg> ego Romanorum in homines nobilissimos maledicta, publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus<note>omni <hi rend="italics">T</hi></note> ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter<note><w type="lemma">ferociter</w> fortiter <hi rend="italics">T</hi></note> et libere<note>et libere <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note> dicta commemorem? <milestone resp="editor" n="14" unit="chapter"/><reg>consuli</reg> P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio<note>edicto iustitio <hi rend="italics">c<foreign xml:lang="grc">χψ</foreign></hi>: edicio (-iticio <hi rend="italics">E</hi>) iustitio (-cio <hi rend="italics">T</hi>) <hi rend="italics">TEa</hi>: edicto iusticia <hi rend="italics">cett.</hi></note> domum decedens<note>decedens <hi rend="italics">TE, Lag.</hi> 9, <hi rend="italics">Schol.</hi>: discedens <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">2</hi><foreign xml:lang="grc">ψ</foreign></hi>: descendens <hi rend="italics">cett.</hi></note> rogasset Granium quid tristis esset<note>essem <hi rend="italics">T</hi>: isset <hi rend="italics">E</hi></note>; an quod reiectae auctiones<note>reiectae auctiones <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: auctiones <hi rend="italics">ab<foreign xml:lang="grc">χϚ</foreign></hi>: auctores <hi rend="italics">cett.</hi></note> essent: <q>immo vero,</q> inquit, <q>quod legationes<note>legationes <hi rend="italics">E, Schol.</hi>: legiones <hi rend="italics">cett.</hi></note>.</q> <reg>idem</reg> tribuno pl. potentissimo homini<note>homini <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note>, M. Druso, et<note>et <hi rend="italics">Kiehl</hi>: sed <hi rend="italics">codd.</hi></note> multa in re publica<note>re p. <hi rend="italics">TE</hi>: r. p. <hi rend="italics">a</hi>: rem p. <hi rend="italics">cett.</hi></note> molienti, cum ille eum salutasset <add>et</add><note>et <hi rend="italics">suppl. Baiter</hi> dixisset <hi rend="italics">TEa</hi>: dixit <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi></hi>: dixissetque <hi rend="italics">cett.</hi></note>, ut fit, dixisset: <q>quid agis, Grani?</q> respondit: <q>immo vero tu, Druse, quid agis?</q> <reg>ille</reg> L. Crassi, ille M. Antoni voluntatem asperioribus facetiis saepe perstrinxit impune: nunc usque eo est<note>est <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi> nostra <hi rend="italics">TEa, Schol.</hi>: vestra <hi rend="italics">cett.</hi></note> oppressa nostra adrogantia civitas ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti Romano in plorando non sit concessa libertas. </p></div><div n="34" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quae</reg> enim umquam Plancio vox fuit<note>Plancio vox fuit <hi rend="italics">T</hi>: fuit Plancio (-ci <hi rend="italics">E</hi>) vox <hi rend="italics">cett.</hi></note> contumeliae potius quam doloris? quid est autem umquam questus nisi cum a sociis et a se iniuriam propulsaret? <reg>cum</reg> senatus impediretur quo minus, id quod hostibus semper erat tributum, responsum equitibus Romanis redderetur, omnibus illa iniuria dolori fuit publicanis<note>fuit public. <hi rend="italics">TE</hi>: public. fuit <hi rend="italics">cett.</hi></note>, sed eum ipsum<note><w type="lemma">ipsum</w> illum <hi rend="italics">Tabg</hi>: <hi rend="italics">om. E</hi></note> dolorem hic tulit paulo apertius. <reg>communis</reg><note>communis <hi rend="italics">TEb<hi rend="superscript">2</hi>k, <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> mg.</hi>: cum minus <hi rend="italics">cett.</hi></note> ille sensus in aliis fortasse latuit; hic, quod cum ceteris animo sentiebat, id magis quam ceteri et voltu promptum habuit et lingua. </p></div><div n="35" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quamquam</reg>, iudices,—agnosco enim ex me—permulta in Plancium quae ab eo numquam dicta sunt conferuntur. <reg>ego</reg> quia dico aliquid aliquando non studio adductus, sed aut<note>sed aut <hi rend="italics">TE, Schol.</hi>: sed <hi rend="italics">cett.</hi></note> contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id<note>id me <hi rend="italics">E</hi></note> dixisse dicunt. <reg>ego</reg> autem, si quid<note><w type="lemma">quid</w> quod <hi rend="italics">TE</hi></note> est quod mihi scitum esse videatur et homine ingenuo dignum atque docto, non aspernor, stomachor<note>stomachor <hi rend="italics">TE</hi>: stomachor vero <hi rend="italics">cett.</hi></note> cum aliorum non me digna in me conferuntur. <reg>nam</reg> quod primus scivit legem de publicanis tum cum vir amplissimus consul id<note>id <hi rend="italics">om. Schol.</hi></note> illi ordini per populum dedit quod per senatum, si licuisset, dedisset, si in eo crimen est quia suffragium tulit, quis non tulit publicanus? si quia primus scivit, utrum id sortis esse vis, an eius qui illam legem ferebat? <reg>si</reg> sortis, nullum crimen est in casu<note>casum <hi rend="italics">TEa</hi></note>; si consulis, <add>statuis</add><note>statuis <hi rend="italics">supplevi</hi>: splendor etiam Planci <hi rend="italics">codd.</hi> (splendor Planci <hi rend="italics">e margine irrepsisse videtur.</hi></note> etiam hunc a summo viro principem esse<note><hi rend="italics">Cf.</hi> §§ 14, 49, 96) esse <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> ordinis iudicatum. </p></div><div n="36" type="textpart" subtype="section"><p rend="indent"><milestone resp="editor" n="15" unit="chapter"/><reg>sed</reg> aliquando veniamus ad causam. <reg>in</reg> qua tu nomine legis Liciniae, quae est de sodaliciis, omnis ambitus leges<note>leges <foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign>: legis <hi rend="italics">cett.</hi></note> complexus es; neque enim quicquam aliud in hac lege nisi editicios iudices es secutus<note>esse secutus <hi rend="italics">TE</hi>: secutus es <hi rend="italics">Schol.</hi></note>. <reg>quod</reg> genus iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">Cobet</hi>: iudiciorum <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf. infra</hi>)</note> si est aequum ulla in re nisi in hac tribuaria<note>tributaria <hi rend="italics">abgp<foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></hi></note>, non intellego quam ob rem senatus hoc uno in genere tribus edi voluerit ab accusatore neque eandem editionem transtulerit in ceteras causas, de ipso denique ambitu reiectionem<note>reiectionem <hi rend="italics">TE</hi>: de reiectione (-nem <hi rend="italics">a</hi>) <hi rend="italics">cett.</hi></note> fieri voluerit iudicum<note>iudicum <hi rend="italics">TE</hi>: iudiciorum <hi rend="italics">cett.</hi></note> alternorum, cumque nullum genus acerbitatis praetermitteret, hoc tamen unum praetereundum putarit. </p></div><div n="37" type="textpart" subtype="section"><p><reg>quid</reg>? huiusce<note>huiusce <hi rend="italics">TE</hi>: huius <hi rend="italics">cett.</hi></note> rei tandem<note>tandem <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> obscura causa est, an et agitata tum<note>tum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> cum ista in senatu res agebatur, et disputata hesterno die copiosissime<note>copiosissime <hi rend="italics">TE</hi>: copiosius <hi rend="italics">cett.</hi></note> a Q. Hortensio, cui tum est senatus adsensus? <reg>hoc</reg> igitur sensimus: <quote>cuiuscumque tribus largitor esset, et<note><w type="lemma">esset et</w> esset <hi rend="italics">Ernesti</hi></note> per hanc<note>hanc <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> consensionem quae magis<note>magis <hi rend="italics">E</hi>: magna <hi rend="italics">T</hi>: magistratuum <hi rend="italics">cett.</hi></note> honeste quam vere<note>honeste quam vere <hi rend="italics">TE</hi>: honesteque <hi rend="italics">cett.</hi></note> sodalitas nominaretur quam quisque tribum turpi largitione corrumperet, eum<note><w type="lemma">eum</w> cum <hi rend="italics">T<foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>a</hi></note> maxime eis<note>iis <hi rend="italics">ed. V</hi>: his <hi rend="italics">codd.</hi></note> hominibus qui eius tribus essent esse notum.</quote> <reg>ita</reg> putavit senatus, cum reo tribus ederentur eae quas is largitione devinctas haberet, eosdem fore testis et iudices. <reg>acerbum</reg> omnino genus iudici sed tamen, si vel<note>si cui vel <hi rend="italics">Cobet</hi></note> sua vel ea quae maxime esset cuique coniuncta tribus ederetur, vix recusandum. </p></div><div n="38" type="textpart" subtype="section"><p><milestone resp="editor" n="16" unit="chapter"/><reg>tu</reg> autem, Laterensis, quas tribus edidisti? Teretinam, credo. <reg>fuit</reg> certe id aequum et certe exspectatum est et fuit dignum constantia tua. <reg>cuius</reg> tu tribus venditorem<note><w type="lemma">venditorem</w> emptorem <hi rend="italics">Sylvius</hi></note> et corruptorem et sequestrem Plancium fuisse clamitas, eam tribum profecto, severissimorum praesertim hominum et gravissimorum, edere debuisti. <reg>at</reg> Voltiniam; libet<note>Iubet <hi rend="italics">T</hi>: iubet <hi rend="italics">a</hi></note> enim tibi nescio quid etiam<note>etenim <hi rend="italics">T</hi></note> de illa tribu criminari. <reg>hanc</reg> igitur ipsam cur non edidisti? quid Plancio cum <reg>lemonia</reg>, quid cum Oufentina<note>Oufentina <hi rend="italics">Baiter</hi>: Vfentina <hi rend="italics">TE</hi>: Vientina <hi rend="italics">cett.</hi></note>, quid cum Clustumina<note>Crustumina <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign></note>? <reg>nam</reg> Maeciam<note>Maeciam <hi rend="italics">E</hi>: m. (iii <hi rend="italics">p</hi>) eciam <hi rend="italics">agp</hi>: etiam <hi rend="italics">T</hi>: tertiam (tres <foreign xml:lang="grc">ψϚ</foreign>) etiam <hi rend="italics">cett.</hi></note>, non quae iudicaret, sed quae reiceretur, esse voluisti. </p></div><div n="39" type="textpart" subtype="section"><p><reg>dubitatis</reg> igitur, iudices, quin vos M. Laterensis suo iudicio non ad sententiam legis, sed ad suam spem aliquam de civitate delegerit? dubitatis quin eas tribus in quibus magnas necessitudines habet Plancius, cum ille non ediderit, iudicarit officiis ab hoc observatas, non largitione corruptas<note>corruptas <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note>? <reg>quid</reg> enim potes<note>potes <hi rend="italics">Wunder</hi>: potest <hi rend="italics">codd.</hi> (<hi rend="italics">cf.</hi> § 7)</note> dicere cur ista editio non summam habeat acerbitatem, remota ratione illa quam in decernendo secuti sumus? </p></div><div n="40" type="textpart" subtype="section"><p><reg>tu</reg> deligas ex omni populo aut amicos tuos aut inimicos meos aut denique eos quos inexorabilis, quos inhumanos, quos crudelis existimes; tu me ignaro, nec opinante, inscio convoces<note>inscio convoces <hi rend="italics">scripsi</hi>: insieco notes <hi rend="italics">T</hi>: in sicco (in suto <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign>: in sicto <foreign xml:lang="grc">Σ</foreign> <hi rend="italics">mg.</hi>: inscio <foreign xml:lang="grc">Ϛ</foreign>) notes (voces <hi rend="italics">b<hi rend="superscript">1</hi></hi>) <hi rend="italics">codd.</hi></note> et tuos et tuorum amicorum<note>amicorum <hi rend="italics">TE</hi>: <hi rend="italics">om. cett.</hi></note> necessarios, iniquos<note>tu me ... iniquos <hi rend="italics">del. Wunder</hi></note> vel<note>iniquos vel <hi rend="italics">Orelli</hi>: vel (aut <hi rend="italics">k</hi>) iniquos (inimicos <hi rend="italics">bk</hi>) vel (<hi rend="italics">om. b<hi rend="superscript">1</hi></hi>) <hi rend="italics">codd.</hi>: inimicos vel <hi rend="italics">Garatoni</hi></note> meos vel etiam defensorum meorum, eodemque adiungas quos natura putes asperos atque omnibus iniquos; deinde effundas repente ut ante consessum meorum iudicum videam quam potuerim qui essent futuri suspicari, apud eosque me<note>eos qui me <hi rend="italics">TEa</hi></note> ne quinque quidem reiectis, quod in proximo reo de consili sententia constitutum est, cogas causam de fortunis omnibus dicere? </p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>