<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:fr19-1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2:fr19-1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi027.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="fragments"><div type="textpart" subtype="section" n="fr19"><p><del><reg>quid</reg> quod miser, cum loqui non posset, tacere non poterat?</del></p></div></div><div type="textpart" subtype="speech"><div type="textpart" subtype="section" n="1"><milestone unit="chapter" n="1" resp="editor"/><p rend="indent"><reg>iamne</reg> vides, belua, iamne sentis quae sit hominum querela frontis tuae? <reg>nemo</reg> queritur Syrum nescio quem de grege noviciorum factum esse consulem. <reg>non</reg> enim nos color iste servilis, non pilosae genae, non dentes putridi deceperunt; oculi, supercilia, frons, voltus denique totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos quibus erat ignotus decepit, fefellit, induxit. <reg>pauci</reg> ista tua lutulenta vitia noramus, pauci tarditatem ingeni, stuporem debilitatemque linguae. <reg>numquam</reg> erat audita vox in foro, numquam periculum factum consili, nullum non modo inlustre sed ne notum quidem factum aut militiae aut domi. <reg>obrepsisti</reg> ad honores errore hominum, commendatione fumosarum imaginum, quarum simile habes nihil praeter colorem. </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>